Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaesito 2
De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat[lec1 q2] Circa secundum principale quesitum sic proceditur, et queritur de certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat, et uidetur quod non, quia substantie spirituales non cadunt in sensum per se, set anima est substantia spiritualis, ergo non cadit in sensum, ergo non cadit in sensum per se set omnis nostra scientia et cognitio a sensu incipit. Cum ergo anima sit substantia spiritualis per se non cadit in sensum siue in scientiam et cognitionem nostram, ergo nec est certa cognitio nostra de subiecto espirituali ergo cum anima sit substantia spiritualis nostra cognitio non est certa de anima. Scientia ergo de anima non est certior aliis nec modo certissimo procedit.
Secunda ratio hec est: operationes anime posteriores sunt quam obiecta, et obiecta quam potentie, ergo cum hec scientia procedat per obiecta ad potentias et per hec ad substantiam anime, que est prior, procedit per posteriora et non per causas. Nulla autem talis scientia est certissima nec modo certissimo procedit, ergo scientia de anima modo certissimo non procedit.
Ad oppositum, omnis inuestigatio scientie est habens inicium ab obiectis anime est, sicut habetur in principio Metaphysice. Ibi enim dicitur quod inuestigatio scientie procedit per operationes sensibiles. Illa ergo scientia que procedit per obiecta anime habet maximam certitudinem. Set scientia de anima est huiusmodi, ergo habet maximam certitudinem, modo ergo certissimo procedit.
Secunda ratio hec est: illa scientia est certissima que procedit per illa que sunt proximiora uirtutibus anime et iterum que secundum gradus procedit ab obiectis uirtutum inferiorum usque ad obiecta uirtutum superiorum. Scientia enima predicta procedit per ea que nota sunt quantum ad uirtutes superiores et inferiores. Talis autem est scientia de anima, ergo scientia de anima certissima est et modo certissimo procedit.
Tercia ratio est hec: illa scientia certissima est in qua idem est subiectum de quo scientia est et subiectum quod scientiam cognoscit et in qua eadem sunt que cognoscuntur in illa, et ea per que fiunt cognitiones in illa. Scientia de anima est huiusmodi, ergo certissima. Minor patet, subiectum enim est anima cognoscens. Iterum operationes anime et potentia et obiecta sunt ea que cognoscuntur. per illa fit cognitio in hac scientia et in qualibet et sic se habentur omnia in ista scientia in proximitate. Omnis autem talis scientia certissima est, ergo scientia de anima est certisssima inter omnes scientias.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod hec scientia certissima uia procedit, quia procedit per obiecta preuia in qualibet scientia que in uia scientie acquisite notiora sunt. Secunda causa est quia est de anima et de uirtutibus anime que in qualibet scientia est causa certitudinis et principium. Tercia causa est propter rerum propinquitatem que cognoscuntur ad animam. Omnia enim que determinantur in hac scientia proximiora sunt anime cognoscenti quam in alia scientia, et ideo est certissima.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod substantie spirituales dupliciter considerantur uel a parte substantie et sic non cadunt in cognitionem primo et non est defectus a parte ipsarum set a parte nostra, uel possunt considerari a parte suarum operationum, et sic cadunt in cognitionem, et sic cadunt in scientiam nostram.
Ad secundam rationem dicendum est quod prius est dupliciter, scilicet prius tempore et prius natura. Prius autem natura dupliciter: uno modo est prius natura in uia generationis et incompletionis. Secundo modo est prius in uia diffinitionis et cognitionis et completionis. Primo modo prioritatis sunt potentie priores. Secundo modo sunt obiecta priora et actus, et sic ista scientia procedit a prioribus secundum diffinitionem et completionem et cognitionem, et propter hoc est certissima.
On this page