Text List

Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima

Quaesito 3

De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima

[lec1 q3] Circa tercium queritur de modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima. Sicut enim est nobilitas a parte subiecti et a parte modi demonstrandi ita est nobilitas a parte finis. Hac enim nobilitate est scientia moralis nobilior. Item, sicut dicit Boetius, qui enim auffert finem auffert bonum set omnis nobilitas est a parte bonitatis, ergo est a parte finis. Queritur ergo propter quid non tangit huius nobilitatem in littera.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod nobilitas a parte finis non debet attendi in scientiis speculatiuis set in scientiis practicis et actiuis, et quia hec scientia de anima est especulatiua, ideo non tangit in ipsa nobilitatem a parte finis.

Secundo queritur circa hoc cum cause diuidantur et nobilitas sit et distinguatur a parte causarum cum tangat nobilitatem a parte cause materialis, scilicet, subiecti nobilitatem, queritur propter quid non tangit nobilitatem a parte cause efficientis.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod causa efficiens duplex est, quedam interior et quedam exterior. Interior in scientia est medium scientiam faciens et a parte illius efficientis est in scientia nobilitas, set illa nobilitas reducitur ad certitudinem modi demonstrationis et ideo hanc non tangit. Causa autem efficiens extra est, sicut actor tradens scientiam. Set hec causa est duplex, quia quedam operatur scientiam secundum exigentiam rerum et, si excedit exigentiam, peccat et talis non ponit nobilitatem in scientia nisi fantasticam nisi dicatur, hoc fecit Aristoteles. Est autem alia que secundum sui exigentiam operatur et influit bonitatem supra scientiam ut efficiens legis diuine que denominatur noblis ab illo, scilicet a Deo, quia diuina appellatur. Efficiens autem huius scientie non est talis set est efficiens quod secundum exigentiam rerum addit scientiam, et ideo in hac non est nobilitas a parte ipsius et ideo non tangit nobilitatem a parte efficientis.

Tercio queritur circa hoc propter quid non ponit nobilitatem a parte passionis, sicut a parte subiecti uel medii uel modi demonstrandi siue demonstrationis.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod nobilitas passionis reducitur ad subiecti nobilitatem et cause, quia passio elicitur a principiis subiecti et ideo, cum tangat nobilitatem subiecti, non debet tangere illam.

Quarto queritur circa hoc propter quid non tangit nobilitatem a parte cause formalis.

Solutio. Ad hoc dicendum quod causa formalis in scientia est modus demonstrandi, et ideo hec nobilitas ad nobilitatem modi demonstrationis reducitur, et ideo cum tangat nobilitatem modi demonstrandi satis per hoc tangit nobilitatem cause formalis.

PrevBack to TopNext