Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Quaesito 4
Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
[lec1 q4] Circa quartam questionem queritur utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias et uidetur quod non, quia illa scientia que est superior aliis et probat earum principia influit certitudinem supra alias, set talis est metaphysica et non scientia de anima, ergo scientia metaphysica influit necessitatem supra alias et non ista scientia.
Secunda ratio hec est: ordo est in scientiis ita quod scientia subalterna recipit influentiam ab illa que supra ipsam est. Set scientia de anima subalternata est scientie naturali superiori sicut scientie physicorum et metaphysice, ergo ab aliis recipit influentiam et certitudinem et non dat aliis certitudinem.
Tercia ratio est hec: illa scientia influit certitudinem supra alias que omnes alias respicit et dirigit intellectum ad omnem scientiarum et apprehentionem. Set scientia Posteriorum est huiusmodi et non ista scientia, ergo scientia Posteriorum influit necessitatem super alias et super istam.
Secunda ratio hec est: scientia metaphysica est de rebus separatis. Res autem separate non cognoscuntur nisi a solo intellectu, ergo necesse est quod scientia de intellectu det influentiam et iuuamentum ad acceptionem scientie metaphysice, et sic influit certitudinem supra ipsam.
Tercia ratio est hec: anima est subiectum scientie et ita est causa materialis scientie. Item anima est causa efficiens scientie et hoc non est inconueniens quia licet causa materialis ex qua non concidat cum efficiente nec cum aliis, quia causa materialis ex qua est incompleta, causa tamen materialis in qua potest cadere cum aliis quia est. Talis autem est anima respectu scientie. Scientia ergo de anima est de causa materiali et efficiente cuiuslibet scientie. Influit ergo supra omnes scientias.
Quarta ratio est hec: in omni scientia est abstractio. Abstractio autem fit per operationes anime. Item omnis inquisitio scientie est per operationes anime. Scientia ergo demonstrat de eo quod ualet ad inquisitionem cuiuslibet scientie. Omnis autem talis scientia influit necessitatem supra alias, ergo scientia de anima influit super alias.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod, sicut dicit Commentator, scientia de anima affert maximum iuuamentum ad omnes et primo ad naturales. Est enim pars nobilissima scientie naturalis. Nobilissima enim pars scientie naturalis est de corporibus animatis et propter hoc affert iuuamentum naturali. Secunda causa est quia est principium omnium rerum animatarum et secundum exigentiam anime sunt partes et principia in omnibus rebus animatis. Affert similiter iuuamentum morali, quia ei affert multa principia per que regulantur ciuitates et diuicie, quia ei affert cognitionem tam sensitiuam quam intellectiuam. Iterum affert iuuamentum scientie demonstratiue et metaphysice et mathematique, quia eis affert modum abstractionis et separationis que ab anima est. Tercium iuuamentum commune quod affert est quia ista scientia talis est quod per ipsam acquiritur cognitio priorum principiorum et cause cognitionis et firme certitudinis in omni scientia et propter hoc ista scientia influit supra omnes alias.
Ad rationes simul respondendum est quia scientia influit super aliam quatuor modis: uno modo quia per ipsam regulat et dirigit intellectum ad proprium in omni scientia, et sic demonstratiua scientia influit super alias. Secundo modo influit scientia supra scientiam quantum ad substantiam principiorum que considerat et que confirmat quantum ad subiectum suum, cum subiectum suum sub se comprehendat subiecta omnium scientiarum, et hoc modo metaphyisica influit supra alias. Suum enim subiectum communissiumum est, scilicet ens. Tercio modo influit scientia supra scientiam quia scientia sequens illam supponit aliquid ab ea et sic scientia physicorum influit supra scientiam de anima. Quarto modo influit scientia supra aliam quia per eam habetur principium abstractionis cuiuslibet scientie et processus principium et certitudinis in qualibet scientia, et hoc modo ista scientia influit super omnes alias certitudinem.