Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaesito 5
1
Utrum anima sit principium animalium[lec1 q5.1] Circa quintam questionem queritur utrum anima sit principium animalium et uidetur quod non sic: principium naturaliter procedit illud quod egreditur a principio. Corpus autem precedit animam naturaliter, ergo anima non est principium corporum, ergo nec animalium.
Ad oppositum est illud quod ponit Aristoteles, set non ponit quod sit principium compositi set corporis animalis.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima est principium corporis animati et hoc propter plures causas: una est quia complet corpus animatum. Secunda est quia continet ipsum et conseruat. Egrediente enim anima a corpore expirat corpus et marcessit, sicut habetur in fine primi De anima. Tercia causa est quia anima mouet ipsum corpus animatum. Quarta causa est quia ante actualem exitum anime in esse fit organizatio corporis secundum exigentiam anime.
2
Quare dicit quod anima est quodam modo principium et non dicit quod sit simpliciter principium[lec1 q5.2] Secunda questio est circa hoc quare dicit quod anima est quodam modo principium et non dicit quod sit simpliciter principium, quia uidetur quod anima sit simpliciter principium corporis, quia motor simpliciter est principium mobilis. Set anima simpliciter est motor in corpore, ergo est simpliciter principium corporis animati.
Secunda ratio hec est: forma simpliciter est principium compositi. Anima est forma simpliciter corporis animati, ergo est simpliciter eius principium.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima est principium corporis animati. Dicitur autem quodam modo esse principium propter duas causas: una causa est quia principium proprie est illud quod est efficiens. Anima autem non est efficiens corporis set motus eius et operationis, et propter hoc quodam modo est principium. Secunda causa est quia principium proprie est extra; elementum autem intra est. Causa uero que est ad ista. anima uero est intra, et propter hoc dicit quod anima est quodam modo principium.
3
Utrum anima sit principium cuiuslibet corporis, ut ponatur anima forma prima in rebus naturalibus[lec1 q5.3] Tercia questio circa hoc est utrum anima sit principium cuiuslibet corporis, ut ponatur anima forma prima in rebus naturalibus, et uidetur quod sic: omnes dispositiones naturales ordinantur ad ultimam formam ut ad finem et ad quod stant et illud est forma respectu illarum. Set omnia corpora ordinantur ad animam et similiter omnes dispositiones naturales, sicut dicit Auensorel, ergo anima est prima forma omnium corporum.
Secunda ratio hec est: sicut habetur in secundo De anima omnia corpora sunt instrumenta anime. Set anima est in corpore quod est eius instrumentum, ergo anima est in omnibus corporibus. Set anima est in corpore sicut forma in materia, ergo anima est forma omnium corporum prima.
Ad oppositum, si enim anima esset prima forma omnium corporum, sic omnia corpora essent animata. Hoc autem falsum est, ergo anima non est prima forma omnium corporum.
Secunda ratio hec est: ea quorum anima est forma et principium se ipsis mouentur, quia habent in se principium suficiens sui motus, set multa sunt corpora que non mouentur se ipsis, ergo anima non est prima forma omnium corporum.
Tercia ratio hec est: anima non est forma nisi corporis habentis diuersas dispositiones in partibus non toto. Tale est corpus organizatum. Si ergo non omnia corpora talia sunt idem quod anima non sit principium cuiuslibet corporis nec forma prima.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod principium formale primum in aliquo genere est multipliciter: uno modo dicitur forma prima exemplaris forma omnium in qua omnia relucent tanquam in cognoscente et a qua egrediuntur tanquam ab efficiente, et sic primum est prima forma omnium. Alio modo dicitur prima forma, scilicet forma communis per predicationem que non est natura aliqua fixa, set est similitudo nature, et hoc modo posuit Auicenna et actor Fontis uitae, unam primam formam in genere substantie que est substantia que predicatur de omnibus substantiis. Tercio modo dicitur forma prima, scilicet forma illa que inter formas corporales nobilior est et secundum cuius accessum uel recessum corpora plus habent uel minus de forma, et sic lux est prima forma. Quarto modo dicitur forma prima que in genere nature est nobilissima et ad quam omnes alie ordinantur et propter quam sunt, et sic anima dicitur esse forma prima. Propter enim animam sunt omnes forme naturales. Quinto modo dicitur forma prima, scilicet forma illa que per sui distensionem in materia omnem materiam perficit ita ut distendatur per materiam corporalem et illam et partes eius perficiat, et hoc modo non est possibile esse unam primam formam in natura et hoc modo anima non est prima forma omnium corporum set alio modo et per hoc patet uerificatio rationum ad partem utrumque.