Text List

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio secunda huius capituli de assignatione eorum que de anima intenduntur in hac scientia. Continuatio intensionis. Inquirimus autem cognoscere naturam ipsius et substantiam et cetera. In parte precedenti determinata est excellentia nobilitatis huius scientie que est ratione certitudinis demonstrationis et ratione nobilitatis subiecti, et tacta est utilitas qua affert huius scientia omnibus scientiis et maxime scientie rerum naturalium. In hac autem parte manifestatur intensio circa subiectum huius scientie et circa ea que de ipso in hac scientia sunt inquirenda.

Diuisio. Recipit autem diuisionem in duas partes, in quarum prima tangitur manifestatio intensionis circa subiectum huius scientie et proprietates eius. In secunda, scilicet in hac, primum autem necessarium est fortassis diuidere in quo genere sit et cetera, tangitur manifestatio eorum que primo circa ipsam animam et eius proprietates sunt inquirenda et modus procedendi circa ipsam. Prima autem pars spectat ad presentem lectionem et sic patet circa quid est intensio in hac parte. Intenditur enim in ipsa manifestatio intensionis hius scientie circa suum subiectum et circa eius proprietates. Recipit autem diuisionem in duas partes, in quarum prima tangitur manifestatio predicta, in secunda, scilicet in hac, omnino autem et penitus difficillimorum est habere aliquam fidem de ipsa et cetera.

Tangitur difficultas incidens circa cognitionem substantie anime que in hac scientia proponitur inquirenda. Prima autem pars habet duas particulas, in quarum prima manifestatur intensio huius scientie circa subiectum, scilicet circa substantiam anime. In secunda, scilicet in hac, postea que accidunt circa ipsam et cetera, tangitur intensio circa eius proprietates. Secunda autem pars in qua tangitur difficultas circa cognitionem anime diuiditur in duas partes, in quarum prima tangitur difficultas illa. In secunda, scilicet in hac, cum enim sit communis questio multis aliis et cetera. Tangit actor causam illius difficultatis. Prima pars indiuisa manet. Secunda autem diuiditur in duas. Causa enim difficultatis est questio inquirens utrum cognitio diffinitionis substantie pertineat ad unam scientiam communem a qua omnes alie scientie modum diffiniendi suscipiant. An singule scientie habeant proprium diffiniendi modum. In prima igitur parte tangitur causa difficultatis que incidit quantum ad primam partem. In secunda, scilicet in hac, si autem non est una et communis scientia et cetera, tangitur causa difficultatis quantum ad alteram partem.

Diuisionis recollectio. Sunt igitur in lectione presenti partes quinque, in quarum prima parte tangitur intensio circa substantiam anime. In secunda tangitur intensio circa eius proprietates. In tercia tangitur difficultas incidens circa cognitionem substantie anime. In quarta tangitur causa difficultatis secundum quod ponitur una scientia communis modum generalem diffinitionis determinans. In quinta tangitur causa difficultatis secundum quod ponitur pars opposita ut non sit scientia communis hunc modum tradens set singule proprium obtineant modum. Hec autem est diuisio generalis huis partis.

Sententia prime partis de manifestatione intensionis circa substantiam anime. Circa primam partem proceditur hoc modo. Inquit Philosophus inquisitio nostra est considerare ratiocinando et agnoscere causa assignando secundum naturam anime secundum quam est principium motus et operationis et eius substantiam ratione sue diffinitionis secundum quam diffinitur perfectio corporis organici substantialis et sic tangit intensionem suam circa substantiam anime.

Sententia secunde partis de intensione circa proprietates anime. Postea tangit intensionem suam circa anime proprietates dicens, postea proponitur inquerere accidentia anime. Tunc enim perfecte traditur scientia cum subiecti substantia cognoscatur et natura et ipsius proprietates. Et tangit diuersitatem accidentium anime dicens, quorum accidentium anime quedam uidentur proprie eius passiones et sunt ille in quibus anima non operatur mediante corpore et partibus eius, sicut est ymaginatio intellectiua et consimiles. Quedam sunt communes anime et corpori, sicut ille quas anima per operationem exercet mediante corpore et partibus eius, sicut est operatio uirtutis concupiscibilis et irascibilis, quia per utrumque completur, et tangit accidentia communia inesse animalibus per animam et sic tangitur diuersitas accidentium communium, quorum quedam insunt corpori per animam, sicut operationes sensuum et ymaginationis. Quedam autem insunt anime per corpus, sicut sopnus et uigilia et similia.

Sententia tercie partis de difficultate circa predicta communiter accedit Philosophus ad illam partem in qua tangit difficultatem incidentem circa cognitionem substantie anime dicens quod omnino et penitus difficilissimum est habere certam cognitionem de ipsa.

Sententia quarte partis de causa difficultatis, scilicet si scientia communis circa predicta constituitur, deinde tangit causam difficultatis dicens quod difficile est cognoscere substantiam anime et similiter substantiam cuiuslibet rei eo quod questio inquirens de substantia quid est et hec est questio diffinitiua est communis omnibus. Et tangit causam difficultatis secundum quod cognitio uie diffinitiue cadit in aliquam scientiam communem, dicens quod fortassis uidebitur alicui quod sit una scientia communis de omnibus que uolumus circa diffinitionem substantie inquirere et huius rei innuit rationem, cum dicit sicut est et que est secundum accidens et cetera. Et ratio sic apponitur, sicut cognitio accidentium comparatur ad scientiam ipsa considerans similiter cognitio diffinitionis comparatur ad scientiam diffinitiuam, set cognitio accidentium cadit in eandem scientiam communem demonstratiuam, et iterum singule scientie demonstrantes proprias habent demonstrationes de passionibus propriis prout a superiori scientia regulationem recipiunt, ergo similiter se habet cognitio diffinitionis ad scientiam diffinitiuam, deinde tangit difficultatem cum dicit quare querendum est et cetera, et est talis, tunc querendum est que sit illa scientia communis et ualde difficile est ipsam assignare.

Sententia quinte partis de causa difficultatis si scientia communis circa predicta non constituatur. Communiter tangit difficultatem et causam eius prouenientem si non sit predicta scientia communis set quelibet scientia proprium modum diffiniendi considerat, dicens quod si non est una scientia communis modum uniuersalem diffinitionis considerans, tunc accidit maxima difficultas circa tale negotium et exprimit causam difficultatis cum dicit, oportebit enim et cetera, et est causa talis, quia tunc oportebit ut quelibet scientia eligat sibi modum diffinitiuum, deinde mouet questionem super hoc, que difficultatem exprimit cum dicit, si autem manifestum sit et cetera, et est questio: dato quod quelibet scientia habeat proprium modum diffiniendi, tunc queritur quis sit ille modus, utrum diffinitiuus aut diuisiuus, an aliquis alius sicut est modus compositiuus secundum quem procedit ipse in secundo tractatu Posteriorum analeticorum. Ex omnibus autem multe accidunt dubitationes et errores ex quibus multe occurrunt questiones et difficiles, deinde tangit causam ortus harum dubitationum cum dicit, alia enim aliorum sunt principia et cetera, et causa talis est: ad hoc ut scientia quelibet diuersa suum modum habeat diffiniendi oportet cognoscere principia omnium et diuersitatem ipsorum, eo quod diuersorum sunt diuersa principia, sicut alia sunt principia numerorum et alia sunt principia superficierum. Non enim est sufficiens cognoscere diffinitiones nisi et propria principia cognoscantur cum diffinitiones sint ex principiis. Set hoc est ualde difficile in qualibet scientia, ergo difficile est in qualibet scientia habere uiam diffinitionis circa omnes res, et in hiis completur manifestatio huius partis.

Ad maiorem autem expressionem eorum que Philosophus intendit in parte ista decem queruntur questiones:

Prima [lec2 q1] autem est utrum sit aliqua communis scientia que determinet uniuersalem modum diffinitionis regulans omnes in uia diffinitiua. Secunda [lec2 q2] est supposito quod sit necessaria hec scientia que sit illa. Tercia [lec2 q3] est de comparatione scientie diffinitiue et diuisiue et collectiue ad inuicem. Quarta [lec2 q4] est cui rei proprie et per se competat cognitio diffinitiua. Quinta [lec2 q5] est secundum quam uiam procedit cognitio scientie diffinitiue. Sexta [lec2 q6] est cui rei proprie competat cognitio demonstratiua et diffinitiua cum utraque uia in rerum cognitione sit necessaria. Septima [lec2 q7] est quo modo cognitio diffinitiua competat animae. Octaua [lec. q8] est quo modo anima habeat intensionem nature et substantie. Nona [lec2 q9] est de distinctione accidentium anime quorum quedam dicuntur propria et quedam communia. Decima [lec2 q10] est de modo procedendi circa cognitionem substantie anime et accidentium utrum incipiat ab eius substantia, an ab eius accidentibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum