Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 7
1
[lec2 q7.1] Circa septimam questionem sic proceditur, et queritur quo modo competat anime diffinitio et quo modo habeat diffinitionem et utrum habeat diffinitionem. Et uidetur siue ostenditur quod sic per duas rationes, quarum prima talis est: sicut testatur Aristoteles in libro Metaphysice, diffinitio competit substantie, demonstratio autem accidentibus, set anima est substantia, ergo anime competit diffinitio.
Secunda ratio talis est: substantie spirituales diffiniuntur per relationem ad creatorem a quo recipiunt influentiam et respectu superioris sunt, sicut passibiles. Respectu autem inferiorum sunt sicut agentes, set anima est substantia spiritualis habens istas duas comparationes, ergo hiis duobus modis potest diffiniri anima, ergo anima potest diffiniri.
Ad oppositum est hec ratio: ille substantie sunt diffinibiles que recto ordine cadunt in genere. Hec autem proprie sunt species. Relinque autem que cadunt in genere per reductionem non diffinuntur. Talia autem sunt principia ut materia et forma. Materia ergo et forma non habent diffinitionem, set anima est forma, ergo non habet definitionem.
Ad hoc dicendum est quod anima nata est diffiniri, et loquimur primo de anima intellectiua in qua est maior manifestatio et ratio diffiniendi. Ipsa enim diffinitur secundum multiplicem uiam. Habet enim aspectum ad creatorem a quo recipit influentiam et esse et conseruationem, et habet aspectum ad corpus sibi subiectum quod perficit et conseruat et supra quod dirigit operationes, et habet aspectum ad suam essentiam, et habet comparationem ad diuersa a se respectu quorum diffinitur per priuationem, et hiis quatuor cognoscit quelibet substantia spiritualis, scilicet per aspectum ad creatorem, et per comparationem ad illud supra quod influit, et in sui essentia, et per priuationem aliorum. Anima igitur per relationem ad creatorem sic diffinitur: anima est substantia spiritualis incorporea illuminationum que sunt a primo ultima receptione receptiua, et sic diffinitur per relationem ad aliquas creaturas secundum ordinem ad creatorem. Per comparationem autem ad corpus diffinitur sic: anima est actus corporis organici physici potentia uitam habentis. Et quia physicus considerat eam per comparationem ad corpus, ideo hoc modo eam diffinit in principio De anima secundi. A parte autem sue substantie habet anima rationem diffinitionis. Set illa oculta nobis ratione sue simplicitatis. Per relationem autem ad alias creaturas diffinitur per priuationem earum, sicut quodlibet principium et quodlibet simplex hoc modo diffinitur, et propter hoc soluuntur rationes preter ultimam, ad quam intelligendum est quod quamuis anima ex nichilo facta sit, tamen diffinitur per comparationem ad ea respectu quorum habet compositionem, sicut per comparationem ad primum. Iterum anima habet quo est et quod est, que cum ipsa producta fuerunt, et sic per illa et ratione illorum potest anima diffiniri sic, ergo patet quo modo anima habeat diffinitionem et per hoc patet quo modo habeat simplex diffiniri ut forma uel aliquid tale ut materia.
2
[lec2 q7.2] Postea queritur circa hoc, quo modo difficile sit cognoscere substantiam et quidditatem anime, et ostenditur quod non. Sicut enim uult Aristoteles, scientia de anima est nobilior alia nobilitate subiecti et nobilitate demonstrationis et certitudine utriusque, set ubi est certitudo demonstrationis est facilis cognitio, ergo in scientia de anima est facilis cognitio eorum que in ipsa determinantur, ergo est facile determinare de ipsa et cognoscere substantiam et quidditatem anime.
Secunda ratio hec est: sicut uult Aristoteles, operationes corporum animatorum sunt manifeste, unde uita in animalibus est manifesta. Item uult Aristoteles quod proprium est animatorum se ipsis mouere, unde motus et operationes eorum sunt manifeste, et hoc est propter animam, que est substantia spiritualis que habet multas operationes. Set omnis substantia spiritualis que habet manifestas operationes est facilis ad cognoscendum in sua quidditate et substantia, ergo anima facilis ad cognoscendum est in sua quidditate est substantia.
Ad oppositum est hec ratio: cognitio nostra habet ortum a sensu, ergo que sunt remota a sensu sunt remota a cognitione nostra. Set anima est remota a sensu, ergo anima est remota a cognitione nostra. Omne autem tale est difficile ad cognoscendum in sua substantia et quidditate, ergo anima difficilis est ad cognoscendum in sua substantia et quidditate.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod cognitio anime et diffinitionis eius est difficilis, et hoc est propter multas causas: una causa est propter modum procedendi in scientia, quia questio communis est questio quod quid est in qualibet scientia. Difficile autem est modum communem accipere ab aliqua communi scientia propter diuersitatem et appropriationem cuiuslibet scientie in sua diffinitione, et propter hoc difficile est accipere questionem quod quid est in scientia. Iterum difficile est hoc quia si scientia inferior non recipit modum diffiniendi a superiori, oportet quod diffiniat et inquirat. Hoc autem est difficile et propter hoc est difficile in scientia cognoscere quidditatem anime. Alia autem causa est a parte anime propter sim plicitatem eius. Est enim remota a cognitione nostra, quia simplex est non cadit in eam nisi per operationes suas. Est ergo duplex causa: prima est quia questio quid est, difficilis est ad cognoscendum et inuestigandum in scientia. Secunda autem causa est propter simplicitatem anime.
Ad rationes in contrarium dicendum est quod uia in cognitionem anime est duplex: quedam procedit per obiecta et operationes et hec est manifesta. Alia est que procedit ad substantiam anime et hec est oculta, quia substantia anime maxime est remota a sensu. Secundum primam procedit ratio, quia hec scientia est nobilior et certior in modo demonstrationis quia procedit per obiecta et operationes anime. Hoc autem modo procedendo facilis est anime cognitio.