Quaestio 8
Quaestio 8
Quo modo anima sit natura et substantia
[lec2 q8] Circa octauam questionem sit proceditur, et queritur quo modo anima sit natura et substantia. Ostenditur autem quod anima non sit natura per duas rationes. Prima talis est: in secundo Physicorum diffinitur natura per principium motus et status. Natura est principium insufficiens motus et passiuum. Anima autem est principium sufficiens motus et actum, ergo anima non est natura.
Secunda ratio talis est: sicut uult Aristoteles proprium est animatorum se ipsis moueri, quia habent intra se principium sufficiens sui motus. Inanimata autem se ipsis non mouentur, quia non habent intra se principium sufficiens sui motus, ergo cum corpora animata moueantur ab anima, inanimata autem moueantur natura, patet quod anima non est natura.
Tercia hec est: natura mouet et ad unam partem, anima autem mouet ad diuersas partes, ergo anima non est natura.
Quarta ratio talis: natura est uirtus corporalis anima alligata materie corporali. Anima autem non est omnino alligata et est substantia spiritualis, ergo anima non est nata.
Ad hoc dicendum est quod circa locum istum multiplex est expositio: dicunt quidam quod anima duobus modis considerantur: uno modo a parte essentie, alio modo est in quantum forma corporis perficiens ipsam substantialiter. A parte autem essentie competit anime ratio nature, quia natura duplex est: est enim natura principium motus. Item natura est essentia rei, et hoc modo ultimo est anima natura a parte essentie. In quantum autem est forma substantialis corporis perficiens ipsum sic est substantia, est enim substantialis forma. Alia expositio est quod anima dicitur natura in quantum perficit corpus naturale. Dicitur autem substantia in quantum est motor distans a mobili secundum substantiam, quia motor et mobile distant secundum substantiam.
On this page