Praeambulum
Praeambulum
D istinctio secunda de comparatione anime ad corpus cuius diffinitur perfectio causa distinctionis explanande. Continuatio intensionis.
Si autem aliquod commune in omni anima oportet dicere et cetera. In parte determintata constituit Philosophus anime diffinitionem. In hac autem parte ad explanationem diffinitionis habendam determinat comparationem anime ad corpus cuius est perfectio et per quod diffinitur et ostendit omnimodam unionem anime esse cum corpore, sicut est forme perficientis rem cum re perfectibili.
Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem in partes duas, in quarum prima ostendit animam uniri corpori, sicut perfectio cum suo perfectibili. In secunda, scilicet in hac, est autem non abiciens animam cum potentia sit et cetera, determinat indissolubilem nexum qui est inter animam et corpus quod ab ipsa perficitur secundum quod est eius perfectio secundum quam corpus potentia non separatur ab anima potentia et corpus actu non separatur ab anima actu. Ordo autem per se euidens est, eo quod secunda pars oritur ex prima. Pars autem prima spectat ad presentem speculationem. Intendit igitur Philosophus in hac parte ad euidentiam maiorem predicte diffinitionis ostendere comparationem anime ad corpus, sicut perfectionis ad perfectibile. Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima ostendit predictam comparationem que est secundum omnimodam unionem. In secunda, scilicet in hac, uniuersaliter autem dictum quod anima est substantia. Est enim substantia secundum rationem et cetera, ostendit quod anima comparatur ad corpus sicut perfectio naturalis ad ipsum perfectibile proprium dans ei constitutionem in esse specifico.
Prima autem pars diuiditur in duas, in quarum prima ostendit quod diffinitio predicta de anima assignata est maxime communis et conueniens anime. In secunda, scilicet in hac, unde non oportet querere si unum est anima et corpus et cetera, ostendit unionem quam habet anima cum corpore que est sicut perfectionis cum proprio perfectibili. Secunda autem pars in qua ostendit quod secundum rationem perfectionis specifice anima comparatur ad corpus diuiditur in duas partes, in quarum prima proponit hoc; in secunda probat illud que sic incipit: sicut si aliquod organorum phisicum esset corpus et cetera. Prima pars indiuisa manet, set secunda diuiditur in duas, in quarum prima declarat intensionem suam per simile instrumentis artificialibus. In secunda, scilicet in hac, considerare autem et in partibus oportet quod dictum est et cetera, manifestat intensionem suam per comparationem totius anime ad totum corpus et partium eius ad partes corporis.
Diuisionis recollectio. Sunt igitur in presenti lectione partes quinque, in quarum prima ostendit Philosophus quod predicta diffinitio est maxime communis et conueniens anime. In secunda tangit comparationem anime ad corpus secundum ueram unionem. In tercia ostendit comparationem anime ad corpus que est sicut comparatio comparationis per speciem ad proprium perfectibile. In quarta manifestat hanc comparationem per simile in instrumentis artificialibus. In quinta declarat ipsam per comparationem totius anime ad totum corpus et partium eius ad partes corporis. Hec est diuisio huius partis.
Sententia prime partis est in qua ostenditur recta assignatio predicte diuisionis. Circa autem primam partem procedit Philosophus hoc modo dicens quod si aliqua diffinitio communis assignetur de anima hec est: anima est prima perfectio corporis phisici organici potentia uitam habentis.
Sententia secunde partis est in qua tangitur spiritualis unio anime cum corpore ta n quam perfectionis cum perfectibili. consequenter agreditur secundam partem principalem in quam tangit comparationem unionis anime ad corpus et est sua ratio sic formanda: sicut se habet figura cere ad ceram et uniuersaliter perfectio propria ad suum perfectibile, similiter se habet anima ad corpus. Set sic se habet figura cere ad ceram et uniuersaliter forma uel perfectio propria ad suum perfectibile quod ipsa uniuntur unione sine distinctione et ex ipsis fit unum in actu sicut ex actu et materia que a suo actu habet unitatem non contingit querere utrum ex illis fiat unum nec est distinctio inter ipsa, ergo sic comparatur anima ad corpus ut uniatur cum ipso unione sine distinctione ut ex illis secundum actum indistinguibiliter unum fiat ut non sit querendum utrum ex illis fiat unum neque utrum sit distinctio inter ipsa. Ex hiis autem habetur manifestatio prime partis diffinitionis anime, que est quod anima est perfectio corporis organici et cetera.
Sententia tercia partis est in qua ostenditur quod anima est perfectio corporis substantialis dans ei esse secundum speciem. Consequenter agreditur partem illam in qua ostendit quod anima comparatur ad corpus sicut perfectio specifica ad suum perfectibile. Dicit igitur quod dictum est quod anime uniuersaliter secundum omnem sui differentiam est forma secundum rationem, et hoc est quia anima est forma completiua corporis qua corpus est id quod est in esse specifico. Ex hoc autem habetur manifestatio alterius partis diffinitionis anime que est quod anima est prima perfectio corporis organici, quia prima perfectio est per speciem.
Sententia quarte partis de manifestatione predictorum per similitudinem in rebus artificialibus. Consequenter declarat hoc per simile in organicis artificialibus et in illa parte primo declarat intensionem suam dicens quod si anima esset perfectio alicuius instrumenti artificialis sicut securis tunc esse securis esset perfectum per existentiam anime in ipsa et recedente anima ab ipsa non esset iam dolabra uel securis in esse specifico set solum diceretur habere equiuoce esse et non secundum ueritatem. Eodem autem modo se habet ad corpus ipsa anima, unde innuit hanc rationem: omnis substantia que per sui unionem cum corpore dat ei esse specificum et operationem sue speciei conuenientem et per sui absentiam dat ei oppositum esse et oppositas conditiones est forma secundum speciem et illius rationem. Set anima est huiusmodi respectu corporis, ergo anima est forma secundum speciem et rationem ipsius corporis, secundo ne credatur propter hanc similitudindem quod anima sit possibilis ad hoc ut corporis artificialis possit esse perfectio remouet hoc, cum dicit, non enim huiuscemodi corporis quod quid est esse et ratio anima est et cetera, dicit igitur quod quamuis posita sit similitudo inter corpus artificiale et corpus naturale cuius perfectio est anima per comparationem ad animam non tamen est perfectio corporis artificialis nec forma secundum rationem ipsius, set est perfectio corporis naturalis in quo est principium motus et status, unde innuuit hanc rationem: anima est principium motus et status, unde innuit hanc rationem: anima est perfectio corporis in quo est principium motus et status. Set corpus artificiale, sicut habetur in secundo Phisici negotii non habet intra se principium motus et status in quantum est artificiale, set solum naturale est huiusmodi habens principium, ergo anima est perfectio corporis naturalis et non artificialis.
Sententia quinte partis est de predictorum manifestatione per comparationem partium anime ad partes corporis et totius anime ad totum corpus. Consequenter manifestat suam intensionem per comparationem totius anime ad totum corpus et partium ad partes. Dicit igitur quod illud quod modo dictum est etiam potest cognosci per comparationem partium anime ad partes corporis, quia si oculos esset animal totum, perfectio ipsius esset uisus et anima eius, unde uisus esset perfectio oculi et forma secundum rationem et oculus esset materia ipsius et recedente uisu ab oculo oculus non haberet esse secundum speciem et ueritatem, set esset oculos equiuoce, sicut lapideus aut pictus. Deinde dicit quod similis est comparatio partis anime ad partem corporis et totius anime ad totum corpus, sicut uisus qui est potentialis pars anime sensibilis est perfectio oculi qui est pars totius animalis. Similiter tota anima sensibilis est perfectio totius animalis secundum quod est animal. Innuit igitur talem rationem: sicut se habent partes anime ad partes corporis sic se habet tota anima ad totum corpus set unaqueque partium cuilibet parti corporis dat esse secundum speciem per sui presentiam et operationem conuenientem sue specie et per sui recessum dat oppositas conditiones, ergo tota anima se habet ad totum corpus ita quod per sui presentiam ei dat esse secundum speciem et operationem sue speciei conuenientem et per sui absentiam ei exhibet oppositum et sic ostendit quod anima est perfectio corporis secundum formam secundum speciem et secundum rationem. Ex hiis autem patet intensio philosophi circa hanc partem.
Questiones. Ad predictorum manifestationem circa partem istam sex incidunt questiones. Prima [lec2 q1] est de explanatione diffinitionis anime secundum omnes differentias. Secunda est utrum anima sit res corporea an incorporea. Tercia [lec2 q3] est utrum eadem sit comparatio anime ad corpus que est cere figure ad ceram et uniuersaliter forme ad materiam. Quarta [lec2 q4] est quo modo anima sit forma secundum rationem. Quinta [lec2 q5] est utrum eadem sit comparatio partium anime ad partes corporis que est totius ad totum. Sexta [lec2 q6] est de existentia anime in corpore et hec ad partem reseruabitur consequentem.
On this page