Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum habeat animam tanquam sui perfectionem sicut habet animata ut possit dici animal uel corpus animatum

[lec1 q9] Circa nonam questionem sic proceditur et queritur utrum habeat animam tanquam sui perfectionem sicut habet animata ut possit dici animal uel corpus animatum, et ostenditur quod sic: et ad hoc ostendendum adducantur tres prime rationes que sunt posite in questione superius inmediate dicta et alie similiter, quarum prima talis est: sicut dicit Auicenna in libro De anima quedam corpora recipiunt formam uite et quedam non. Corpora que formam uite recipiunt sunt ea que maxime distant a contrarietate et que maxime accidunt ad naturam corporis celestis in sua equalitate. Corpora autem que maxime distant ab ipso et habent naturam contrarietatis illi non sunt habilia ad recipiendum formam uite. Natura enim uniuscuiusque illorum corporum habet contrarietatem, et ideo remotissima est a corporalibus celestibus. Corpora autem celestia sunt apta nobiliori uite, ergo recessus a contrarietate est causa ad hoc ut corpus uiuat. Set talis natura maxime est in corporibus celestibus. Ergo corpus celeste maxime habet uitam et maxime ab anima perficitur, et ita corpus celeste potest dici animatum uel animal.

Secunda ratio hec est: omne quod habet nobilius regimen nostro regimine regitur a forma nobiliori omni forma, quia forma regit corpus. Set corpus celeste est huiusmodi, ergo regitur a tali forma que est nobilissima. Talis uero forma est anima nobilissima que est supra omnes differentias anime et supra intellectum, ergo a tali forma regitur corpus celeste, set anima regit et illud corpus quod regit et perficit, ergo celum perficitur ab anima ita quod possit dici animatum uel anima. Minor scripta in libro Vegetabilium in quo dicit Aristoteles quod celum habet nobilium regimen nostro regimine.

Tercia ratio hec est: omne corpus quod est diuerse nature in toto et in partibus perficitur a forma que perficit totum et partes ratione diuersa que forma per diuersitatem suarum uirtutum diuersas exercet operationes et que exigit in corpore diuersas partes per quas diuersas operationes proportionales ipsis partibus exerceat. Set corpus celeste est huiusmodi, ergo perficitur a tali forma que exigit in corpore diuersitatem partium per quas diuersas uite. Natura enim uniuscuiusque illorum corporum habet contrarietatem, et ideo operationes exercet. Talis autem forma est anima, ergo corpus celeste perficitur ab anima quod autem corpus celeste sit huiusmodi patet, quia corpus celeste habet diuersas stellas que sunt eius membra per quas diuersas exercet operationes et celum primum quod est principium plurium operationum plures habet partes diuersas secundum diuersas operationes, sicut dicit Aristoteles.

Ad oppositum: duplex est motor: quidam est dependens a mobili, quidam autem non, et iterum dependentia motoris a mobili est causa coartationis et insufficientie motus, et quanto magis dependet a mobili tanto magis est insufficiens. Quanto autem minus ab ipso dependet tanto magis est insufficiens, et ideo differentie anime que sunt in corpore non sunt motores sufficientes nisi in genere, quia solum mouent corpus suum. Motor autem corporis celestis est sufficiens in omni sua operatione quia mobile completum est in genere mobilium et mouens completum in genere mouentium, ergo motor corporis celestis non dependet a corpore celesti, ergo non est ei unitus, sicut forma materie et sicut anima corpori, ut dicatur corpus celeste ab anima perfici, ergo corpus celeste non potest dici animal nec corpus animatum.

Secunda ratio hec est: nullum perfectibile quod est eiusdem rationis in toto et in parte est susceptibile perfectionis que exigit corpus perfectibile habens diuersas rationes in partibus et diuersas operationes secundum speciem. Set corpus celeste est huiusmodi perfectibile et anima est huiusmodi perfectio, ergo corpus celeste non est suceptibile anime. Maior patet in secundo De anima, ubi dicit Aristoteles quod omnis actus ad propriam materiam ordinantur. Minor patet quia anima est perfectio corporis organici quod est alterius rationis in partibus et in toto. Celum autem est corpus minime organicum et uniforme in partibus et in toto.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod opinio quorumdam philosophorum fuit quod corpus celeste perficeretur ab anima et quod esset corpus animatum. Non est autem hoc uerum, quia anima est solum perficio corporis elementati organici, unde non est ponere ipsam perfectionem esse corporis celestis. Ponimus tamen ipsum moueri ab intellectu qui intellectus non est forma completiua ipsius, sicut forma est perfectio materie, et sicut anima est perfectio corporis, set solum sicut motor est perfectio mobilis. Est enim motor perfectio mobilis, quia educit mobile de potentia mouendi ad actum nec unitur ei ille intellectus sicut materie, nec dependet ab eo, sicut anima a corpore et forma a materia. Si autem uirtus istius motoris secundum quam celum mouetur dicatur anima, tunc equiuoce dicetur anima, ut dicatur illa uirtus anima mundi. Set tunc equiuocabitur anima. Concedente sunt ergo rationes quibus ostenditur quod corpus celeste non habet animam tanquam perfectionem sui intra et quod celum non est corpus animatum ut possit dici animal nisi equiuoce, unde etsi Auicenna dicat ipsum habere animam et perfici ab anima hoc non est secundum propriam rationem et intentionem anime.

Ad primam rationem autem illarum que ponitur in hac questione dicendum quod recessus a contrarietate est duobus modis. Uno modo est per contrariorum confractionem in mixto et talis facit equalitatem complexionis et talis est dispositio ad receptionem anime et uite in corporibus inferioribus, sicut dictum est et sicut dicit Auicenna. Alio modo est recessus a contrarietate non per naturam mixtionis et confractionis contrariorum in mixto set propter omnimodam differentiam a contrario, et hoc modo est recessus a contrarietate in celo et iste recessus non est dispositio ad hoc ut corpus recipiat influentiam motoris nobilissimi qui mouet per intellectum et hoc modo in celo est iste recessus, unde illa dispositio non disponit ad hoc ut celum sit animatum, set ad hoc ut ab intellectu moueatur.

Ad secundam dicendum est quod regimen est duobus modis: quoddam est a forma interiori et tale est in corpore humano et animato ab anima que est forma interior corporis. Aliud est a motore exteriori sufficienter dirigente et a dispositione intrinseca que caret contrarietate et quantum ad hoc corpus celeste habet nobile regimen et nobilius nostro, quia motor a quo regitur nobilissimus est. Set huic regimini non respondet anima set primo regimini, et ideo celum non habet animam.

Ad terciam dicendum quod diuersitas partium est dupliciter: quedam que prouenit ab exigentia uirtutum anime et operationum eius in quibus sunt diuersitates miscibilium, diuersi mode componentium et talis non est in corpoe colecti et in partibus suis, et hec est dispositio ad animam recipiendam. Alia est diuersitas corporum in a quo corpore que est a creatione corporis que prouenit a creatore ordinante ipsum ad diuersos effectos per diuersitatem partium et talis diuersitas est in celo. Unde dicit Aristoteles quod corpus primum habet plures stellas fixas, quia principium est plurium operationum. Hec autem diuersitas partium non est dispositio ad receptionem anime nec uite.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9