Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II

Quaestiones praeambulae

Problema 1

Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas

Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita

Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat

Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita

Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo

Praeambula, Problema 1, Quaestio 6 : Propter quid hoc est in intelligentia, scilicet quod cognoscit se ipsam, et non in sensibili

Praeambula, Problema 1, Quaestio 7 : Propter quid ita est in virtute intellectiva quod eadem virtus intellectiva cognoscit set ipsam

Praeambula, Problema 1, Quaestio 8 : Cuius virtutis animae intellectivae sit hoc facere, scilicet se ipsam cognoscere

Praeambula, Problema 1, Quaestio 9 : Utrum cognitio animae quam habet sui, sit per praesentiam aut per speciem

Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia

Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata

Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori

Praeambula, Problema 1, Quaestio 13 : Utrum anima sit subiectum in scientia de anima aut corpus animatum

Praeambula, Problema 1, Quaestio 14 : Utrum de anima secundum omnem sui differentiam determinatur in hac scientia

Praeambula, Problema 1, Quaestio 15 : Propter quid hae forma, cum sit forma corporis, potius facit scientiam separatam quam aliqua alia forma

Problema 2

Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 2 : Utrum debeat determinari de omni differentia animae cum scientia animae determinetur

Praeambula, Problema 2, Quaestio 3 : Propter quid in eadem scientia determinatur de corpore animato sensibili, humano et bruto, non autem de vegetali in eadem scientia aliquo istorum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 5 : Cum in libro de anima determinetur de augmento et in libro de generatione, queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 6 : Quomodo differenter determinetur de colore in libro de anima et in libro de sensu et sensato et in medicina

Praeambula, Problema 2, Quaestio 7 : Quomodo differenter determinatur de voce in libro de anima et in libro de sensu et sensato et in grammatica et in libro de animalibus et in musica

Praeambula, Problema 2, Quaestio 8 : Propter quid in libro de sensu et sensato non determinatur complete de voce sicut de aliis obiectis aliorum sensuum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 9 : Cum de sapore et odore determinetur in libro de sensu et sensato et in libro de anima et medicina et in libro vegetabilium queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 10 : Quomodo differenter determinatur in hac scientia de quatuor qualitatibus tangibilibus et in aliis scientiis

Praeambula, Problema 2, Quaestio 11 : Propter quid Aristoteles in libro de anima determinando de sensibus primo determinat de visu quam de aliis

Praeambula, Problema 2, Quaestio 12 : Cum de animalibus determinetur in libro de animalibus et in medicina, queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 13 : Quomodo differenter determinatur de morte et vita in medicina et in stronomia et in libro mortis et vite et de anima

Praeambula, Problema 2, Quaestio 14 : De comparatione huius scientiae ad alias in ordine, sicut ad scientiam de animalibus et det vegetalibus, quae sit prior inter illas

Praeambula, Problema 2, Quaestio 15 : Utrum scientia de memoria et reminiscientia sit eadem cum scientia de anima

Praeambula, Problema 2, Quaestio 16 : Propter quid quaedam operationes animae faciunt scientiam separatam, quaedam autem non

Praeambula, Problema 2, Quaestio 17 : Propter quid operationes animae intellectivae secundum Aristotelem non faciunt scientiam separatam ab anima intellectiva

Praeambula, Problema 2, Quaestio 18 : Cum in libro de anima determinetur de virtutibus sensibilibus et in libro de sensu et sensato et in medicina et in libro animalium, quaeritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 19 : Quare in secundo libro huius scientiae determinetur de sensibili et vegetabili et in tertio de intelligibili

Praeambula, Problema 2, Quaestio 20 : Quae sit distinctio scientiae a scientia et partis scientiae a parte scientiae

Problema 3

Praeambula, Problema 3, Quaestio 1

Praeambula, Problema 3, Quaestio 2

Praeambula, Problema 3, Quaestio 3

Praeambula, Problema 3, Quaestio 4

Praeambula, Problema 3, Quaestio 5

Praeambula, Problema 3, Quaestio 6

Praeambula, Problema 3, Quaestio 7

Liber 1

Lectio 1

Praeambulum

Quaestio 1

Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat

Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima

Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.

Quaesito 5

Praeambulum

Lectio 2

Quaestio 1

Quaestio 2

Quaestio 3

Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique

Quaestio 5

Quaestio 6

Quaestio 7

Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia

Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias

Quaestio 10 : De modo cognoscendi animam in scientia ista et quo modo reguletur ista scientia in cognitione ipsius anime, utrum, scilicet debeat incipere ab operationibus anime uel a substantia anime

Lectio 3

Praeambulum

Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis sint forme tantum uel forme et hoc aliquid composite ex quo est et quod est

Quaestio 4 : De anima intellectiua utrum ipsa sit forma et hoc aliquid ita quod in ea differat quo est et quod est

Praeambulum

Lectio 4

Quaestio 1

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum iste tres differentie anime que sunt uegetabilis, sensibilis, rationalis sint una substantia in homine et diuerse potentie

Quaestio 4 : Utrum iste differente anime que sunt uegetabilis et sensibilis sint eiusdem speciei secundum quod sunt in animali bruto et in homine et in plantis

Praeambulum

Lectio 5

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum sit una potentia anime inmediate influens ab anima que sit ante omnes alias potentias, et ad quam alie reducantur et mediante qua ab ipsa egrediantur

Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis

Praeambulum

Lectio 6

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes

Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate

Praeambulum

Lectio 7

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica

Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum

Praeambulum

Lectio 8

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum animatum et inanimatum differant in sufficientia motus ita quod animato corpori debeatur sufficienter motus, inanimato autem insufficienter

Quaestio 3 : Utrum causa propter quam quidam motores mouent sufficienter et quidam non sit hoc aliquid | uel distantia a materia et a mobili et independentia ut dicatur motor sufficienter mouere, quia sit hoc aliquid uel quia sit distans a materia uel a mobili

Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato

Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri

Lectio 9

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis

Quaestio 2 : De opinione philosophorum ponentium athomos esse naturam rerum et animam ex illis constitui

Lectio 10

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia

Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus

Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus

Quaestio 4 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit in omnibus secundum essentiam uel secundum uirtutem

Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura

Quaestio 6 : Utrum intellectus sit idem cum substantia anime ut dicatur quod intellectus sit ipsa anima, sicut posuit Democritus et Anaxagoras

Lectio 11

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis

Quaestio 2 : Utrum hec conformitas quam habet anima cum rebus sit per similitudines rerum uel per participationem nature et esse rerum ita quod anima sit conformis rebus, quia in ipsa sint secundum ueritatem uel quia in ipsa sint per similitudinem

Quaestio 3 : Utrum conformitas ista quam habet anima cum rebus in cognoscendo sit per representationem rerum uel principiorum rerum

Quaestio 4 : Que sunt hec principia quorum anima gerit similitudines, utrum, scilicet sint uniuersalia et forme uniuersales an sint alia sicut forme partis

Quaestio 5 : Utrum principia uniuersalia que sunt in anima per que anima cognoscit res sint uera principia extra secundum similitudines principiorum et extraria

Quaestio 6 : Utrum conformitas anime quam habet cum speciebus rerum uel principiorum rerum sit ei innata uel acquisita

Lectio 12

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum numeri sint principia exemplaria rerum uiuente conditoris primi producentis res in esse sicut posuit Plato

Quaestio 3 : Utrum substantia possit poni principium exemplare omnium, sicut res habens modum quantitatis, scilicet numerus

Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum

Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros

Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus

Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens

Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo

Lectio 13

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus

Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia

Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum

Quaestio 4 : Que sit illa uirtus per quam adamas attrahit ferrum, utrum illa sit uirtus alicuius quatuor qualitatum

Lectio 14

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima habeat conformitatem cum solis rebus corporalibus, sicut cum elementis aut cum rebus omnibus

Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis

Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum

Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia

Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium

Lectio 15

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum sint solum quatuor species motus et utrum generatio et corruptio sint species motus

Quaestio 2 : Quis est ille motus localis qui est prior aliis motibus, utrum, scilicet sit motus localis rectus aut circularis

Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia

Quaestio 4 : Quibus motoribus communicat moueri ad motum mobilis et quibus non, et que est causa huiusmodi motus, utrum, scilicet motoribus unitis mobili per essentiam conueniat hoc

Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia

Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali

Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra

Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis

Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat

Liber 2

Lectio 1

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens

Quaestio 3

Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur

Quaestio 5 : Utrum in compositis ex materia et forma proueniat unitas et hoc aliquid ex parte materie uel ex parte forme maxime

Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus

Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa

Quaestio 8 : Utrum anima sit motor corporis celestis ut possit dici quod corpus celeste habeat animam et quod ab anima moueatur.

Quaestio 9 : Utrum habeat animam tanquam sui perfectionem sicut habet animata ut possit dici animal uel corpus animatum

Lectio 2

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia corporea uel spiritualis ut dicatur quod sit forma corporalis manens naturalis aut forma spiritualis

Quaestio 3 : Utrum eadem sit comparatio anime ad corpus que est comparatio figure cere ad ceram et forme ad materiam

Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem

Quaestio 5 : De comparatione totius anime ad totum corpus et partium anime ad partes corporis, utrum eadem sit comparatio

Lectio 2

Praeambulum

Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore

Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis sint distense secundum distensionem corporis et partium eius existentes per distensionem in singulis partibus corporis.

Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua determinet sibi partem in corpore et appropriet et coartetur ad aliquam partem corporis.

Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius

Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa

Quaestio 6 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis perficiant corpus per suas substantias aut per suas potentias

Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam

Lectio 4

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum aliqua diffinitio sit demonstrabilis ut illa diffinitio sit conclusio demonstrationis

Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.

Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur

Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.

Quaestio 5

Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam

Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.

Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.

Quaestio 9 : Quo modo uia diffinitiua que procedit per diffinitionem dicentem propter quid applicatur hinc scientie

Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore

Lectio 5

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam

Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere

Quaestio 3 : Utrum moueri secundum locum sit uiuere rerum mobilium et loquamur de corporibus celestibus, et queritur utrum motus eorum secundum locum sit uita et esse eorum

Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere

Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite

Lectio 6

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis et intellectiua in homine sint una substantia uel differant secundum substantias

Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.

Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis

Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore

Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem

Lectio 7

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.

Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme

Quaestio 4 : Cui forme hoc competat, scilicet utrum forme que est forma tantum uel forme que est forma et substantia et hoc aliquid completum

Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.

Quaestio 6 : Utrum, scilicet hoc ei competat per naturam spiritualitatis aut per aliam, scilicet per distantiam a contrarietate

Quaestio 7 : Utrum anima uitat

Quaestio 8 : Quo modo differenter anima est illud quo uiuimus et similiter uita, et queritur utrum uita sit illud quo uiuimus

Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.

Quaestio 10

Lectio 8

Praeambulum

Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.

Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam

Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.

Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis

Lectio 9

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior

Quaestio 2 : Utrum anima intellectiua possit esse in corpore sine aliis differentiis anime que sunt anima uegetabilis et sensibilis

Quaestio 3

Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa

Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.

Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime

Lectio 10

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura

Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.

Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias

Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse

Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.

Quaestio 6 : Utrum generatio sit ab anima secundum quamlibet sui differentiam an ab anima uegetabili solum

Lectio 11

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.

Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.

Quaestio 3 : De uirtute illa anime quo modo procedat cum semine an per decisionem an per solam sui multiplicationem et influentiam.

Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.

Quaestio 5 : Utrum anima sit in semine actu uel potencia.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

1

[lec2 q1] Circa primam questionem decem inquiruntur.

2

[lec2 q1.1] Primum est utrum anima sit perfectio, et ostenditur quod sic: omnis substantia que rei materiali et in potentia existenti confert esse specificum et operationem et conseruationem et per sui recessum infert ei contraria est perfectio. Hec propositio manifesta est de se. Set anima est huiusmodi, quia dat esse specificum ipsi corpori, sicut uisum est, ergo anima est perfectio.

3

Ad oppositum: non est eadem comparatio motoris ad mobile et forme ad materiam. Set anima comparatur ad corpus, sicut motor ad mobile, cum utatur eo sicut instrumento, ergo non comparatur ad ipsum sicut forma ad materiam, quia forma perficit, ergo anima non est perfectio.

4

Secunda ratio hec est: nulla forma separabilis est a materia, quia omnis forma dependet a materia, set anima separabilis est a corpora ad minus quantum ad animam intelligentiuam. Ergo anima non est perfectio. Et ad hoc possunt adduci rationes ostendentes superius quod anima non sit forma.

5

Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima est perfectio, sicut ostendit ratio.

6

Ad rationem in contrarium dicendum est quod motor est duplex: quidam enim est motor tantum, et talis non comparatur ad mobile sicut forma ad materiam. Alius est qui est motor et forma et talis comparatur ad illud in quo est sicut motor ad mobile, et sicut perfectio ad perfectibile, et talis motor est anima.

7

Ad secundam dicendum quod forma duplex est, quia quedam est forma tantum et hec non separatur ab eo cuius est, sicut forma ignis. Alia est forma que est forma et substantia et hec est duplex, quia quedam habet eradicationem in corpore et est alicuius corporis actus et hec est anima uegitabilis et sensibilis et hec non separatur. Alia est que non habet eradicationem in corpore nec est actus partis corporis, sicut anima intellectiua, et hec est separabilis genere eius quod est substantia et non genere eius quod est forma et ita est perfectio.

8

[lec2 q1.2] Secundo queritur circa hoc cuius sit anima perfectio utrum corporis, et ostenditur quod sit perfectio corporis, sicut dicit Algazel, proprium enim est substantiarum spiritualium ut imprimant supra corporales et non e conuerso. Ergo cum anima sit substantia spiritualis et sit forma, sicut ostensus est, superius, imprimet supra corpus, ergo anima est forma et perfectio corporis et non alterius, cum hoc sit ei proprium, scilicet imprimere supra substantiam corporalem.

9

Secunda ratio hec est: ex eis que sunt actu non fit tercium, set ex eis quorum unum est actu et alterum in potentia. Illud autem quod est potentia ad formam est corpus et non substantia spiritualis, quia substantia spiritualis est actus et forma. Ergo anima cum sit forma et perfectio alicuius erit perfectio alterius.

10

Tercia ratio hec est: anima est perfectio eius quod complet, cuius partes ligat et continet et regulat et a quo per sui absentiam recedit completio et esse speciem et conseruatio. Hoc autem est corpus, quia recedente anima a corpore exspirat corpus et marcesit, ergo anima est forma et perfectio corporis.

11

Ad oppositum: materia est proportionalis forme, cum igitur anima sit forma spiritualis ei debet respondere materia spiritualis et non corporalis, ergo anima non est forma nec perfectio corporis.

12

Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima est perfectio corporis quod complet, continent et conseruat.

13

Ad rationem in contrarium dicendum est quod aliquid dicitur corporale duobus modis: uno modo quia fit ex materia corporali et hoc modo anima non est corporalis. Alio modo dicitur aliquid corporale, quia perfectio est rei corporalis et non propter aliud, et hoc modo anima potest dici corporalis non quia sit ex materia corporali constituta, set quia est perfectio et forma rei corporalis, unde anima hoc modo est corporalis et ita potest esse modo forma et perfectio corporis.

14

[lec2 q1.3] Tercio queritur circa hoc utrum anima possit esse perfectio corporis artificialis an naturalis solum et non artificialis. Naturalia habent intra se principium sui motus. Artificia uero que sunt in genere per accidens non habent proprium motum nisi per illud quod contrahunt a natura, ergo cum corpus quod ab anima perficitur se ipso moueatur. Corpus autem artificiale non est manifestum quod anima non est perfectio corporis artificialis, set solum corporis naturalis quod se ipso mouetur.

15

Secunda ratio hec est: secundum Auicennam corpus habile est ad uitam est recedens a contrarietate. Item habet in se dipositiones per quas recipit in se influentias anime et in partibus suis que dispositiones sunt spiritus et uie et alie. Set corpora artificialia non sunt huiusmodi, quod habeant in se istas dispositiones set solum naturalia, ergo corpora artificialia non sunt perfectabilia ab anima, set solum naturalia.

16

Tercia ratio hec est: natura ordinata est in suis operationibus et dator et regulator nature ordinatus est. Set anima est prior quolibet corpore in uia perfectionis et nobilitatis et similiter corpus animatum. Corpora autem artificialia sunt posteriora omni natura, ergo corpora artificialia non sunt habilia ad uitam et ad animam set solum naturalia, ergo anima non potest esse perfectio corporum artificialium set solum naturalium.

17

Quarta ratio hec est: corpora artificialia perficiuntur a forma artis. Forma autem artis, ut patet in Metaphisica, non differt a quantitate materie, immo est sicut quantitas materie disposita in figura, sicut patet in anillo et in domo et consimilibus. Hec autem forma non habet rationem per quam moueat, ergo cum anima sit perfectio corporis quod natum est moueri ab ipsa et recipere motum ab ipsa et a forma sua patet quod anima non est perfectio corporis artificialis set solum naturalis, quod sic natum est moueri, sicut anima exigit.

18

Ad oppositum: anima est perfectio corporis diuerse rationis in parte et in toto per cuius partium diuersitatem diuersas operationes operatur. Set corpus artificiale maxime est huiusmodi, ergo anima potest esse perfectio corporis artificialis. Minor patet, quia corpus artificiale habet diuersitatem partium, sicut patet in domo.

19

Secunda ratio hec est: motus nature est ad unam partem. Motus autem qui est ad diuersos effectus et diuersos fines et diuersas partes est ab anima, set motus rerum artificialium est ad diuersas partes, sicut patet de scamno, quod habet motum ad diuersas partes, quia de natura una est natum descendere, de alia autem natura est natum sedere ut supra ipsum sedat homo, igitur anima potest esse perfectio corporis artificialis.

20

Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima est perfectio corporis naturalis et non artificialis. Unde corpora naturalia sint habilia ad uitam et animam et non quelibet corpora naturalia, set solum illa que dicta sunt, et non est perfectio corporis artificialis. Unde corpora artificialia non sunt habilia ad uitam et animam, sicut ostendunt rationes.

21

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod diuersitas partium in corpore est duobis modis: uno modo est diuersitas in corpore propter exigentiam diuersarum operationum anime et uirtutum anime in corpore cui anima unitur et diuersitas et hec diuersitas partium disponit ad receptionem anime et hec non est in corpore artificiali. Alia est diuersitas partium in corpore propter diuersos fines ad quod agens ordinat corpora ut ipsis utatur in exercendibus operationibus et non in celestibus, et talem diuersitatem partium habent corpora artificialia. Set hec non est dispositio ad animam et uitam recipiendam.

22

Ad secundam dicendum est quod motus est in rebus artificialibus diuersus non propter naturam suorum principiorum nec propter naturam anime set propter diuersitatem partium et finium ad quos ars ipsa ordinat. Item habet alium motum propter naturam suam et alium ab arte et sic non debent ab anima perfici.

23

[lec2 q1.4] Quarto queritur circa hoc cuius corporis sit anima perfectio, utrum, scilicet, corporis organici uel alterius corporis. Et ostenditur quod sit perfectio corporis organici: omnis substantia spiritualis que multarum operationum est principium per diuersitatem suarum potentiarum operans per corpus et per corporis partes tanquam per instrumentum est perfectio corporis habentis diuersam rationem in partibus et in toto secundum diuersas rationes componentium compositas. Set anima est talis perfectio et talis substantia. Corpus autem organicum est tale corpus, ergo anima solum est perfectio corporis organici.

24

Ad oppositum: si anima solum esset perfectio corporis organici, ergo cum multa sint corpora que non habent organa illa corpora non habent animam. Hoc autem est falsum, quia multa corpora habent animam que non habent organa, sicut anguille et serpentes. Immo habent partes consimiles, unde anguille decise uiuunt propter similitudinem in partibus et in toto, sicut uult Auerrois in fine primi De anima. Ergo anima non solum est perfectio corporis organici et ad hanc questionem possunt adduci rationes que ponuntur in questione precedenti, que est de necessitate et causa organizationis in corporibus.

25

Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima est perfectio corporis organici solum per cuius partium diuersitatem diuersas exercet operationes.

26

Ad rationes in contrarium dicendum est quod omnia uiuentia participant organa. Set tamen secundum maiorem et minorem perfectionem. Quanto enim aliquod corpus animatum pluribus differentiis anime perficitur tanto plura organa obtinet. Animalia enim anulosa habent organa et plante similiter, set non habent ea in tanta diuersitate et expressione, sicut habent alia animata. Unde serpens quamuis non habeat exterius organum motus progressiui tamen interius habet organum quod ordinat ipsum ad motum progresiuum, et pisces similiter habent interius organum per quod nati sunt natare et hec est uirtus cordis per quam prorumpunt in operationes suas et motus, et dispositio in ipsis ad hoc est a parte figure corporis et completionis disponere ad hoc, quia enim serpens longum est et directum ideo serpit.

27

[lec2 q1.5] Quinto queritur circa hoc utrum anima sit actus corporis phisici organici primus an secundus. Et prius sciendum quod forma dicitur actus primus secundum quod dat esse specificum ei cuius est forma, et dicitur actus secundus secundum quod est principium operationis speciei debite. Videtur autem quod anima sit actus utroque modo hac ratione, quia omnis forma dans esse specificum et operationem speciei conuenientem et mouet semper in materia et operatur et est actus primus et secundus. Set anima uegetabilis et sensibilis est huiusmodi, ergo utraque est actus primus et secundus. Maior patet secundum expositionem actus primi et secundi. Minor patet quia uegetabilis nutrimenti et intellectiua semper est in suo actu secundum Aristotelem et hoc est quod dicit commentator supra locum istum, scilicet supra principium secundi De anima, quod de sensibili probatum est cum sit principium sompni et uigilie et aliarum operationum.

28

Ad hoc intelligendum est quod anima est perfectio corporis substantialis dans esse specificum corpori et est principium operationis eius et principium motus et quietis in eo non secundum quod secundo modo est principium materie, set secundum quod primo eo quod hoc modo est actus intransmutabilis et ideo dicitur esse actus primus et iste modus proprie precedit alterum per naturam, quamuis forte simul in quibusdam sit duratione et ponit commentator supra passum istum quod quedam animalia per partem unam non habent opus uegetabilis in nutriendo sicut serpentes et quedam rane, set melius est dicendum, sicut dictum est, quod anima est actus primus et secundus, et non diffinitiur per secundum, quia per illum non dat esse sicut uult Aristoteles, quia anima est principium motus et status, motus ad differentiam motoris celi, qui est infinite potentie et operationis. Anima autem non est huiusmodi, et per hoc patet solutio ad obiectum, quia quamuis primus actus sit simul tempore cum secundo, tamen primus precedit secundum naturam. Iuxta hoc queritur de hoc quod dicit quod scientia precedit considerare, set hoc uidetur falsum, quia in moralibus ita est quod ex frequenti bene agere causatur uirtus, ergo a simili ex frequenti considerare causatur scientia et ita considerare precedit scientiam cum sit causa eius. Et ratione huius queritur quare in naturalibus habitus precedit operationes, in moralibus uero e conuerso fit. Queritur etiam de hoc quod dicit in littera quod actus primus qui est sicut scientia est sicut sompnus, actus secundi qui est considerare assimilatur uigilie queritur super hoc quo modo actus sit uigilia et sompnus, quia si accipiatur hic, sicut in libro De sompno et uigilia, falsum dicit, quia illo modo uigilia precedit sompnum secundum naturam.

29

Ad primum horum dicendum est quod in naturalibus precedunt habitus operationes et quia in illis a potentiis substantiarum elicimus operationes et ita primus actus precedit secundum.

30

Ad illud uero quod obicitur de scientia et considerare dicendum est quod scientia potest considerare habitum scientis mediante quo operatur et considerare operationem elicitam ab illo actu sicut patet in docente quem secundum Aristotelem necesse est habere scientiam antequam doceat. Potest autem scientia alio modo nominare effectum doctrine et inuentionis eius principium est frequens est considerare et considerare potest dicere operationem ex qua huiusmodi habitus relinquitur, sicut patet in discipulo, qui ex doctrina et inuentione scientiam adquirit. Alio modo precedit considerare, et hoc modo intendit Aristoteles. Secundo autem modo est ex conuerso. Ad illud autem quod querebatur de habitibus naturalibus et uoluntariis dicendum quod in uoluntariis, sicut dictum est, habitus sunt cause operationum et ideo habitus precedunt operationes. In uoluntariis autem est e conuerso propter ea, quia habitus sunt acquisiti et non innati. Set quedam operationes sunt innate quia ad minus dispositiones, quia, sicut uult Boetius in libro De consolatione philosophie, est enim in mentibus hominum ueri boni inserta cupiditas et hoc per naturam quam habent ad habitus acquisitos homines mouentur et ita operationes prime precedunt primos habitus et hoc dico quia ex bonis operibus causantur boni habitus et ex bonis habitibus regulantibus nos causantur bone operationes.

31

Ad aliud dicendum est quod sompnus non accipitur hic prout est uinculum et immobilitatio sensuum quantum ad actus exteriores sicut accipitur in libro De sompno et uigilia, nec uigilia est excitatio uirtutum sensibilium ad operationes exteriores, set accipitur sompnus sicut primus actus et uigilia pro operatione naturali et actu secundo secundum proportionem.

32

[lec2 q1.6] Queritur sexto utrum hec diffinitio anime que est actus corporis organici et cetera conueniat omni anime. Et uidetur quod non conueniat anime intellectiue quia nichil quod non sit illius partis corporis actus est actus corporis phisici organici. Anima intellectiua non est actus corporis phisici et cetera. Maior patet quia forma perficiens perfectibile secundum totum necesse est ipsam perficere secundum partes, quia alter diminute perficeret ipsum. Minor patet in sensibilibus.

33

Secunda ratio hec est: omnis diffinitio semper et per se conuenit suo diffinitio. Set hec diffinitio non semper conuenit anime intellectiue, ergo non est eius diffinitio. Maior per se patet. Minor patet, quia si semper ei conueniret non esset separabilis a corpore.

34

Ad oppositum est illud quod dicetur postea quod si etiam aliquid commune est in omni anima oporteret dicere quia est perfectio corporis phisici et cetera, et ita diffinitio illa conuenit omni anime. Et quia hoc magis manifestabitur postea, ideo pauca obiciuntur circa hoc.

35

Solutio. Ad hoc intelligendum est quod hec diffinitio omni anime conuenit, set non uniuoce set diuersimode, et ad hoc melius intelligendum. Notandum est quod forma est multis modis. Est enim quedam forma que perficit materiam secundum eandem rationem in partibus et in toto et secundum quam denominantur partes ab actu et operatione totius. Et talis forma est anima uegetabilis et sensibilis, quia, sicut dicit, non quelibet pars plante est planta, nec quelibet pars animalis animal, set quelibet pars plante uegetat et quelibet pars animalis sentit, et huiusmodi forme sunt actus totius et partium secundum operationes diuersas quamuis partes plante magis sint homogenee partibus animalis, sicut postea patebit. Est autem alia forma que ita perficit totum quod non partes et que nullius partis corporis est actus, et hec denominat totum ab actu suo et nullam suarum partium, et hec est anima rationlis que ita perficit totum hominem quod nullam partem ipsius, et sic patet solutio ad primam rationem.

36

Ad secundam dicendum est quod anima diffinitur secundum quod est forma et non secundum quod est substantia, et hac uia essentiale est anime intellectiue esse in corpore, scilicet secundum quod est forma et non secundum quod est substantia.

37

[lec2 q1.7] Septimo queritur utrum forma et actus sint eadem, et ostenditur quod non: in quolibet quod est ab aliquo ad aliquod dependens per cuius unionem cum altero resultat tercium differt in eo sua substantia et unio sua et illud quod resultat ex hiis. Hoc autem est actus qui resultat ex unione forme cum materia, ergo actus differt ab essentia forme.

38

Secunda ratio hec est: duplex est actus, scilicet primus et secundus. Actus primus est esse, quia sicut Auicenna, est actus primus entis esse uel uiuere in uiuentibus, quia uiuere uiuentibus est esse. Actus autem secundus est operatio, set sicut habetur in libro De unitate et uno esse est actus relictus ex unione forme cum materia, et uiuere est actus relictus ex unione anime cum corpore, ergo actus primus est effectus forme existentis in materia, ergo differt ab essentia forme. Item secundus qui est operatio differt a forma, quia in qualibet substantia creata differt sua actio a sua substantia, et iterum actus secundus posterior est ipsa essentia forme, ergo tam actus primus quam secundus differt a sua forma.

39

Ad oppositum: dicit Aristoteles in Metaphisica quod actus et forma sunt idem, et in libro De anima, et hoc etiam patet quia anima que est forma diffinitur per actum, set quelibet pars diffinitionis est eadem cum diffinitio, ergo actus est idem cum forma uel anima in quantum est forma.

40

Secunda ratio hec est: in forma non differt quo est et quod est, cum forma sit principium simplex non compositum ex aliis. Aliter enim esset abire infinitum in principiis uel oportet ponere principia non esse composita, ergo in forma non differt quod sit forma et actus nisi secundum rationem, quia esset compositio in ipsa et non esset status in ipsa tanquam in principio.

41

Solutio. Ad hoc dicendum est quod in forma differt sua essentia et actus. Set actus est duplex: primus et secundus. Secundus est operatio que elicitur a forma et iste omnino differt ab essentia forme et a composito, et iste actus est accidens compositi. Actus autem primus est duplex, quia quidam est qui est actus essentialie compositi resultans ex unione suorum principiorum et iste actus differt et a forma et a materia et iste actus est in entibus esse et in uiuentibus uiuere. Alius est actus primus qui est principium esse uel uite sicut illud quo datur esse et uita ex sui unione cum materia et iste est principium secundi actus qui est operatio et talis actus et forma sunt idem. Differunt autem solum secundum rationem. Dicitur enim forma esse substantia a parte sui et dicitur actus in quantum perficit materiam et est principium operationis et per hoc soluuntur rationes.

42

[lec2 q1.8] Octauo queritur utrum anima sit perfectio corporis mixti uel simplicis, et ostenditur quod sit perfectio corporis mixti, sicut dicit Auicenna, sicut maior mundus consituitur ex quatuor elementis similiter minor mundus, quod est corpus animatum ex omnibus elementis constituitur que in ipso miscentur. Et iterum anima exigit corpus diuersarum rationum in partibus et in toto in cuius partibus diuerse sunt compositiones proportionales potentiis et obiectis. Tale uero corpus est mixtum et non simplex, ergo anima exigit corpus mixtum et non simplex. Anima ergo est perfectio corporis mixti et non simplicis.

43

Ad oppositum est ratio philosophorum talis quam ponunt in fine primi De anima eiusdem nature sunt elementa in partibus et in toto, set elementa prout sunt in moto, scilicet in corpore animato perficiuntur ab anima, ergo et extra corpus animatum cum sint eiusdem nature essentialiter perficitur ab anima.

44

Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima est perfectio corporis mixti et non simplicis in quo est recessus a contrarietate per commixtionem et confractionem contrarietatis et reductionem contrariorum ad medium in quo sunt diuersitates partium secundum diuersas compositiones et proportiones elementorum, unde corpus animatum est compositum duplici compositione, scilicet compositione mixtionis et compositione difformitatis partium, et compositio mixtionis respondet substantie anime in quantum est forma et principium uite que requirit temperamentum complexionis. Compositio autem difformitatis partium in corpore respondet anime prout est motor utens partibus corporis sicut instrumentis, per quas diuersarum uirtutum diuersas exeret operationes.

45

Ad rationem in contrarium dicendum est quod elementa non habent animam nisi potentia solum. Ex coniunctione enim eorum ad inuicem et confractione resultat complexio corporis mixti que est habilis ad anime receptionem et uite quam non habuerunt elementa primo, et ideo in mixto elementa animam participant, extra mixtum uero non. Unde non sunt eiusdem nature intra mixtum et extra quantum ad receptionem anime quamuis in se sint eiusdem nature intra et extra.

46

[lec2 q1.9] Nono queritur utrum anima sit diffinibilis per uitam ut anima sit perfectio corporis potentia uitam habentis. Et ostenditur quod sic: uiuere in uiuentibus est esse, ergo cum perfectio det esse et non perfectio quelibet, set perfectio prima, cum anima sit perfectio prima in uiuentibus anima dat esse. Illud autem in uiuentibus esse est uita, ergo anima dat esse, set per actum primum quem dat anima corpori debet anima diffiniri, ergo per uitam quam dat anima corpori tanquam per actum primum debet diffiniri.

47

Secunda ratio hec est: anima dupliciter diffinitur: uno modo secundum suam substantiam et hoc modo non diffinitiur a philosopho naturali. Alio modo diffinitur per comparationem ad corpus et hoc modo diffinitur secundum quod est perfectio corporis et a parte actus quem dat corpori, ergo per illum actum debet diffiniri, quem actum dat corpori qui est uniuersalis omnibus differentiis anime. Ille autem actus uniuersalis est uita, ergo anima debet diffiniri per uitam, ergo anima est perfectio corporis habentis uitam.

48

Ad oppositum: forma dicitur ad materiam et materia ad formam. Materia autem est potentia ad formam et ad substantiam forme per se et primo, ex consequenti uero ad actum resultatem ex unione forme cum materia, ergo corpus cum sit perfectibile ab anima inmediate dicitur ad animam et mediate debet dici ad uitam que ab anima fluit, ergo debet sic diffiniri: anima est perfectio corporis potentia ad animam et non potentia ad uitam, cum omnis diffinitio detur per inmediata.

49

Secunda ratio hec est: diffinitio anime debet conuenire cuilibet differentie eius, sicut uult Aristoteles, uita est ab anima uegetabili. Hec enim est principium uite in omni uiuente, ergo omne principium et perfectum quantum ad animam non conuenit omnibus aliis differentiis anime, ergo diffinitio, scilicet anima est perfectio corporis uitam habentis, non est uniuersalis cuilibet anime. Debet igitur dici anima est perfectio corporis anima habentis et hoc modo erit uniuersalis diffinitio et data per inmediata.

50

Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima diffinitur per comparationem ad corpus quod perficit. Anima uero per sui presentiam in corpore, quantum ad omnem sui differentiam actualiter perficiens corpus dat ei primum actum et secundum. Primus autem est uiuere quod est esse in uiuentibus. Secundus autem est operari et ita anima dat corpori uitam et operationem. Per primum autem actum, qui est uniuersalis et principalis diffinitur anima cum diffinitur per comparationem ad corpus et in quantum est perfectio. Hoc autem modo dat actum primum qui est uita ipsi corpori et in hoc complet corpus, unde complet corpus per uitam, et ideo cum diffiniatur hic per comparationem ad corpus diffinitur per uitam, qui est actus per quem corpora sunt uiuentia.

51

Ad prima rationem in contrarium dicendum est quod ratio illa procedit secundum accidens, non enim corpus potentia est ad animam nisi in quantum anima est perfectio corporis. Hoc autem modo dat anima actum corpori resultantem ex sui unione cum corpore per quem corpus complet et perficit. Et quia anima diffinita per comparationem ad corpus tanquam eius perfectio debet diffiniri per illud per quod complet corpus cum per actum primum qui est uita corpus compleat propter hoc per relationem ad corpus per uitam diffinitur.

52

Ad secundam rationem dicendum est quod uiuere est quatuor modis: uno modo est uiuere, aliquo uti et operationibus anime sensibilis que ab anima uegetabili exeunt. Et hoc modo anima uegetabilis est principium uite. Secundo modo uiuere est sentire, et sic conuenit anime sensibili et hoc modo anima sensibilis est principium uite. Tercio modo dicitur uiuere intelligere, et hoc modo anima intellectiua est principium uite. Quarto modo dicitur uiuere moueri secundum locum, et hoc modo uita conuenit corporibus superioribus. Vita autem communiter se habet ad omnes istas differentias uite et de illis nomine anologo predicatur. Sic ergo patet quod quelibet differentia anime est principium uite, et ideo quelibet potest diffiniri per uitam.

53

[lec2 q1.10] Decimo queritur utrum anima sit perfectio corporis potentia uitam habentis uel actu uitam habentis. Et ostenditur quod sit perfectio corporis potentia uitam habentis. Materia enim id quod est potentia est. Forma uero actus est uel actus, cum ergo corpus sit materia respectu anime, et uite et anima et uita sit perfectio et completio eius necesse est quod corpus sit potentia ad animam, ergo est potentia ad actum per quem anima complet et perficit corpus. Hoc autem est uita, ergo corpus quod est perfectibile ab anima est potentia uitam habens, ergo anima est perfectio corporis potentia uitam habentis et non actu.

54

Secunda ratio hec est: ex illis quorum utrumque est actu non fit tercium, set ex illis quorum unum est actu alterum potentia. Set ex anima et corpore fit unum in perficiendo, ergo unum est potentia et relicum siue alterum actu. Anima uero non est potentia cum compleat et perficiat corpus, ergo corpus est potentia respectu eius per quod anima perficit ipsum corpus. Hoc autem est uita, ergo corpus quod perficitur ab anima est potentia ad uitam, ergo anima est perfectio corporis potentia uitam habentis.

55

Ad oppositum: sicut uult Aristoteles, anima habet essentialem unionem cum corpore, ergo corpus prout habile est ad animam actu perficitur, ergo actum quem anima ei exibet semper actu participat. Hoc autem est uita, ergo actu semper participat uitam, ergo corpus quod perficitur ab anima habet actu uitam et non solum potentia. Est igitur anima perfectio corporis actu uitam habentis et non solum potentia.

56

Solutio. Ad hoc dicendum est quod corpus perfectibile ab anima est sicut materia. Anima uero sicut perfectio et forma. Corpus est potentia ad animam et ad actum completiuum quem recipit ab anima per quem ipsum corpus completur. Iste autem actus est uita, et ideo corpus quod ab anima perficitur est potentia ad uitam.

57

Ad rationem in contrarium dicendum est quod corpus consideratur duobus modis: uno modo in sui natura. Alio modo per relationem ad animam a qua perficitur. Corpus igitur in sui natura potentia est ad animam et uitam per quam completur. Quod autem sit actu habens uitam hoc non est de sui natura per relationem ad animam a qua perficit, et ideo de natura sua non habet actu uitam, set potentia et ideo dicitur anima esse actus corporis potentia uitam habentis, quia ipsam de natura sua non habet, set ab alio influxam. Ex hiis ergo patet quod anima corporis naturalis instrumentalis principium completiuum existens ad ipsam, sicut instrumentum artificiale sua perfectionis necessitas comparatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1