Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 4
Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius[lec3 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius. Et ostenditur quod sic: anima intellectiua secundum Aristotelem nullius partis corporis est actus. Set anima dicitur actus per sui unionem cum eo cuius est actus. Dicitur autem actus primus in quantum dat esse in genere uiuentium. Dicitur autem secundus actus in quantum dat operationem. Set anima intellectiua nullius partis corporis est primus actus nec secundus. Est autem primus actus per unio|nem sue essentie. Est autem actus secundus per unionem sue uirtutis uel potentie, ergo anima intellectiua non unitur partibus corporis nec secundum essentiam nec secundum uirtutem. Set ipsa est actus primus totius. Item dat ei actum secundum et nullum dat partibus. Ergo ita unitur toti secundum essentiam et uirtutem, quod non alicui parti. Ergo anima intellectiua ita est in toto quod non in aliqua parte.
Secunda ratio hec est: duplex est substantia regens aliam substantiam: quedam est que dependet ab eo quod regit; quedam non. Illa autem quod dependet ab eo quod regit et habet radicem in eo quod regit et dependet quantum ad operationem ab eo est ut anima uegetabilis et sensibilis. Illa autem que non dependet ab eo quod regit non habet radicem in eo in quo est, sicut intelligentia. Anima autem intellectiua regit corpus. Set ipsa nullam radicationem habet in corpore, quia non habet principia a corpore. Immo omnino ab extrinseco est et in se fixa per essentiam. Set in corpore fit, set regens aliud quod non habet radicem nec dependentiam ab eo quod regit in se fixum est et in sui essentia, quamuis uniatur ei in quo regit, sicut igitur si intelligentia moueret corpus non esset in aliqua parte corporis nec in qualibet, propterea quod non dependet aliquo modo similiter, nec anima intellectiua est in corpore ita quod secundum aliquem situm habeat in corpore nec in aliqua eius parte, et est simile de nauta qui est unitus naui. Set ponatur quod nauta nullo modo dependeat a naui, set se ipso conseruetur nullum situm habebit in naui, immo ita reget nauem quod nullum situm habebit in parte eius, similiter nec anima habet situm aliquem in aliqua parte corporis.
Hoc autem declaratur hoc modo: si enim corpus corrumpatur remanebit anima in substantia sua fixa, et tamen non erit ubique tota per essentiam. Hoc autem non habet a natura corporis quod non sit ubique, set a sua coartatione propria, sicut et intelligentia. Ergo dum erat in corpore in se fixa erat natura propria, set substantia talis nullum situm in aliquo determinat, set habet proprium situm spiritualem et ita unitur alii quod in se ipsa est per essentiam fixa. Ergo anima intellectiua non habet aliquem situm in corpore. Est ergo in toto corpore ita quod non in aliqua parte et ita in toto quod nullum situm habet in eo, nec coartationem immo in se ipsa existens fixa dat ei complementum.
Ad oppositum: anima intellectiua est forma corporis, ergo unitur ei per essentiam. Item ipsa dat esse toti corpori et conseruationem et singulis partibus eius et regit totum corpus et singulas partes, ergo toti unitur et partibus per essentiam, set sicut ostensum est, non determinat anima intellectiua aliquam partem in corpore, ergo est in omnibus partibus corporis, est ergo ita in toto corpore quod in omnibus partibus eius.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod circa istam questionem multe sunt opiniones: quidam autem ponunt quod anima intellectiua appropriat sibi partem in corpore substantia et uirtute, et hec pars cerebrum appellatur. Hoc autem est contra Aristotelem et contra Auicennam et contra omnes auctores. Alii ponunt quod anima intellectiua est in qualibet parte corporis et habet distensionem. Set hec distensio inest ei per accidens, quia per naturam corporis et aliarum uirtutum et non per se. Alii ponunt quod anima intellectiua est in toto corpore et in qualibet parte, et tota simul per essentiam et ad nullam coartatur et hec positio melior est predictis. Quarta positio est celebrior quam sustinemus ad presens quod anima intellectiua est in toto corpore ita quod in nulla parte per essentiam nec simul nec secundum prius et posterius. Et etiam ita perficit totum quod nullam partem et ita operatur in toto quod non in aliqua parte et tamen magis manifestantur sue operationes in una parte corporis quam in alia, sicut in cerebro. Et hec positio non est contraria positioni precedentis questionis, sicut uisum est, dando intelligere. Nam sicut datum fuit quod alio modo peccaret illa positio cum enim dicimus animam intellectiuam esse in qualibet parte corporis totam simul hoc intelligamus propter independentiam et indifferentiam et indetractionem quam habet in corpore. Unde est simul et coartatur ad illas per suas potentias et sunt in qualibet parte per dependentiam et applicationem eo quod omnibus partibus dat completionem et toti, et ita hoc modo sunt in toto et in qualibet parte. Sumendo autem hoc modo esse in qualibet parte dicimus quod anima intellectiua est in toto ita quod in nulla parte. Sumendo autem esse in qualibet parte aliter, scilicet primo modo, sicut dictum est, dicimus animam intellectiuam in toto esse in qualibet parte. Anima enim intellectiua non est in aliqua parte per dependentiam nec per applicationem, set ita est in toto quod ad nullam partem applicatur. Positio autem precedentis questionis est: quantum ad hoc quod ponit quod anima intellectiua non determinat sibi partem in corpore conuenit cum ista, set per indifferentiam se habet ad omnes nullam earum determinando, si uero ponat quod singulis partibus applicet suam essentiam et ita sit in toto quod in singulis partibus eis applicando suam essentiam tunc discrepat ab ista. Set hoc non intendit ponere, set ponit sicut ostensum est, et specialiter hic et ibi quod non repugnat poneri ista set conueniunt.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod anima est forma corporis set duplex est forma: quedam est forma et hec per diuersas sui partes est in diuersis partibus materie. Est autem alia que non est distensa et hec est duplex: quedam est que perficit totum et partes et dependet a partibus et hec tota simul est in qualibet parte, quia enim dependet a toto, ideo est in illo et quia a partibus dependet, ideo est in illis, et quia non distenditur, ideo est tota simul in illis, et hec forma est sicut uegetabilis et sensibilis. Est alia non distensa que perficit totum ita quod nullam partem et talis ita est in toto quod in nulla parte et hec est anima intellectiua quia ita totum perficit quod nullam partem per sui applicationem cum illis, unde licet regat utrumque, scilicet totum et partes, et non tamen regit partes per sui applicationem cum illis, quia ab illis non dependet, set solum toti unitur. Et ita patet solutio huius questionis.
On this page