Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum anima intellectiua sit forma distensa
[lec3 q5] Circa quintam questionem sic proceditur, et queritur utrum anima intellectiua sit forma distensa. Et ostenditur quod non: nulla forma distensa per distensionem materia mouet sufficienter materiam in qua est nec est principium cognitionis. Forma uero distensa non distat a materia et ideo non mouet sufficienter et iterum non est denudata a materia nec inmunis ab ea, et ideo non cognoscit. Anima autem intellectiua mouet sufficienter et est principium cognitionis omnium. Est enim cognoscitiua omnium, ergo anima intellectiua non est forma distensa per distensionem partium corporis uel materie.
Secunda ratio hec est: omnis forma distensa per distensionem materie dependet ab ea et habet radicem in ea et non est separabilis ab ea. Set anima intellectiua non est huiusmodi, ergo non est distensa.
Ad oppositum: anima intellectiua dat esse toti et partibus, ergo applicatur toti et partibus. Omnis autem talis forma distenditur, ergo anima intellectiua distenditur.
Solutio. Ad hoc dicendum quod anima intellectiua non distenditur per distensionem corporis nec partium eius.
Ad rationem uero in contrarium dicendum est quod anima intellectiua dat esse toti et perfi ciendo totum perficit partes, non tamen per dependentiam a partibus corporis et applicationem ad eas perficit corpus. Et quamuis etiam partibus uniretur non tamen esset distensa, set tota simul in eis propter sui indiuisibilitatem.
On this page