Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 6
Utrum anima uegetabilis et sensibilis perficiant corpus per suas substantias aut per suas potentias[lec3 q6] Circa sextam questionem sic proceditur et queritur utrum anima uegetabilis et sensibilis perficiant corpus per suas substantias aut per suas potentias. Et ostenditur quod per suas substantias et per sui existentiam in partibus corporis perficiant partes corporis, forma est principium actus primi et secundi. Per eius autem unionem per essentiam est forma principium actus primi. Per sui autem potentiam est principium actus secundi, qui est operatio que egreditur a potentiis. Set anima uegetabilis et sensibilis sunt principium actus primi et hunc dant corpori et cuilibet parti corporis, ergo unionem habent per suas essentias cum partibus corporis. Iterum dant partibus actum secundum, ergo uniuntur cum illis per potentias et in dando primum actum perficiunt partes quantum ad operationem, ergo anima uegetabilis et sensibilis perficiunt partes corporis quantum ad suas potentias et substantias, scilicet per unionem suarum substantiarum cum partibus et potentiarum suarum.
Secunda ratio hec est: anima dat uitam et operationem. In quantum autem dat uitam respondet ei a parte corporis equalitas complexionis et distantia a contrarietate. In quantum est autem principium diuersarum operationum ei respondet difformitas partium a parte corporis, ergo equalitas potentiarum respondet toti substantie anima. Diuersitas uero partium corporis diuersitati potentiarum, ergo necesse est quod si anima dat uitam cuilibet parti, ut det ei uitam que est esse in uiuentibus et per unionem potentiarum diuersis partibus, det operationem. Et sicut complexio est prius quam diuersitas partium sic ista unio est prior illa, ergo anima per unionem sue essentie et potentiarum perficit singulas partes corporis. Et hec ratio confirmatur sit: sicut uult Auerrois, multa animalia sunt in quibus est actus primus sine secundo, sicut animalia concilia que nullo modo operantur set solum modo uiuunt. Ergo cum mediante substantia anima det esse mediante potentia dat operationem in eis existentia essentie anime et in partibus suis et in toto corpore, quamuis non sit in eis quantum ad operationem suarum potentiarum que dicuntur actus primi. Anima ergo dat esse quantum ad unionem sue essentie partibus corporis.
Ad oppositum: sicut dicit Aristoteles in secundo, sicut se habet, tota anima ad totum corpus ita se habent partes anime ad partes corporis. Dicit enim quod tota anima est perfectio corporis et partes anime sunt perfectiones partium corporis, unde dicit quod uisus est perfectio oculi et auditus est perfectio auris. Hee autem partes anime sunt potentie, ergo anima cum det esse partibus corporis per suas partes patet quod anima per unionem suarum potentiarum dat esse partibus corporis et non per suam essentiam.
Secunda ratio hec est: corpus animatum est organicum diuerse rationis in partibus et in toto, ergo ei respondent diuerse perfectiones particulares, cum ergo partes corporis sint diuerse habent diuersas perfectiones particulares, ergo anima perficit partes corporis a parte illa qua est diuersitas in ipsa, set ratione suarum partium est diuersitas in ipsa et non ratione sue substantie, ergo perficit totum corpus ratione sue substantie et partes corporis ratione suarum potentiarum. Hoc autem declaratur, quia, sicut diximus superius, anima quantum ad diuersas suas potentias recipit diuersitatem partium corporis et ideo propter diuersitatem potentiarum anime sunt diuersitates partium corporis. Ergo necesse est potentias anime perficere partes corporis et ita anima per suam substantiam non perficit illas.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima uegetabilis et sensibilis dant esse singulis partibus corporis et perficiunt eas quantum ad actum primum per unionem sue substantie et non solum per unionem suarum potentiarum, unde in anima sunt duo, scilicet substantia anime et potentie et per eius unionem quantum ad substantiam perficit anima partes corporis quantum ad esse et ad actum primum. Per suas autem potentias perficit corporis partes quantum ad suas operationes diuersas et quantum ad substantiam non coartatur anima, immo per indifferentiam est in qualibet parte corporis, quantum uero ad potentias diuersas diuersis partibus coartatur.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod duobus modis comparatur anima ad corpus: uno modo, sicut perfectio, et sic est in unaquaque parte corporis per suam substantiam. Alio modo comparatur ad ipsum et ad partes suis tanquam ad ea per que operatur et hoc modo per diuersas suas potentias diuersas exercet operationes. Quantum ergo ad potentias intelligit Aristoteles quod sicut tota anima comparatur ad totum corpus, ita potentie perficiunt quamlibet partem quantum ad operationem, unde oculus perficitur a potentia anime quantum ad hoc quod uidet. Perficitur autem a substantia anime quantum ad hoc quod est animatum uiuens. Et sic anima uegetabilis et sensibilis perficiunt partes corporis per unionem suarum substantiarum et non per unionem suarum potentiarum solum modo.
Ad secundam rationem dicendum est quod in partibus corporis est duplex actus, scilicet primus, et hic egreditur ab anima per unionem sue substantie cum partibus corporis, et est secundus actus in partibus corporis et hic egreditur ab animam per unionem suarum potentiarum cum partibus corporis. Diuersitas ergo partium corporis non respondet anime quantum ad actum primum set quantum ad actum secundum. Oculus enim participat actum primum, scilicet uitam, et quantum ad hoc non respondet ei potentia uisiua set substantia anime in qua communicat cum omnibus aliis membris. Et quantum ad substantiam non requiritur diuersitas partium in illo. Similiter quantum ad potentias suas perficit diuersitas partes quantum ad actum secundum, et primo modo communicat partes corporis, scilicet in substantia anime.
On this page