Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

[lec4 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et queritur utrum diffinitio naturalis demonstret diffinitionem logicam que sit per principia predicabilia que sunt principia secundum rationem, fundantur in principiis nature quia principia secundum rationem ut genus et differentia consequuntur compositum et principia compositi que sunt principia naturalia, ergo causantur a principiis naturalibus. Set a quo unumquodque habet causam per illud habet demonstrari, ergo principia predicabilia secundum rationem habent demonstrari per principia naturalia, ergo diffinitio logica formalis que fit per principia secundum rationem, que sunt genus et differentia, habet demonstrari per diffinitionem naturalem, que fit per principia naturalia.

Secunda ratio hec est: predicabilia dantur per aspectum ad rationem, set ratio est ultimum in natura, ergo illa principia sunt posteriora principiis naturalibus. Set posterius demonstratur per prius non e conuerso. Ergo diffinitio que fit per principia predicabilia habet demonstrari per diffinitionem naturalem que fit per principia naturalia et non e conuerso.

Ad oppositum: principia secundum rationem sunt priora in uia cognitionis et completionis et diffinitionis. Set per istam uiam procedit demonstratio quia procedit per priora quantum ad cognitionem, et iterum ista principia magis accedunt ad naturam uniuersalis. Set demonstratio recipit uniuersalia, ergo et prima principia secundum rationem demonstrant naturalia, ergo diffinitio secundum rationem demonstrat diffinitionem naturalem et non e conuerso.

Secunda ratio hec est: diffinitio secundum rationem competit rei ordinabili in genere. Res autem ordinabilis in genere non demonstratur set solum res prout comparatur ad subiectum cui inheret.

Ergo diffinitio data per principia predicabilia que est secundum rationem non demonstratur per diffinitionem aliquam nec per principia naturalia.

Solutio: Ad hoc dicendum est quod sicut diximus soli rei inherenti habenti causam inherentie in subiecto competit demonstratio. Diffinitio uero substantie que datur per principia predi cabilia que sunt genus et differentia que sunt extra naturam accidentium, quia accidentis esse est inherere et similiter substantiabilia non habent causam sue inherentie in subiecto aliquo, ideo non demonstrantur nec per diffinitionem consimilem nec per aliam secundum quod huiusmodi. Si autem demonstrantur hoc accidit et non demonstrantur nisi quantum inherent et habent intensionem accidentium quia accidentis esse est inherere. Si uero hoc modo competat diffinitionibus secundum rationem demonstratio prout inherent diffinitio que datur per genus et differentiam demonstrabitur per illam que est ex principiis naturalibus et non e conuerso, et hec principia radicentur in illis, sicut in suis causis. Non ponimus autem quod una demonstret aliam nec e conuerso proprie eo quod non est medium inter diffinitionem et diffinitum per quod diffinitio demonstretur de diffinito nisi in diffinitione accidentium. Si autem diffinitio secundum rationem demonstretur per diffinitionem nature, hec non est proprie demonstratio set conuertibilis ostensio. Sustinendum tamen est quod si una demonstret aliam diffinitio naturalis que datur per principia naturalia demonstret diffinitionem secundum rationem et non e conuerso.

Ad primam rationem in contrarium que ostendit quod diffinitio secundum rationem demonstrat diffinitionem naturalem dicendum est quod diffinitio logica que datur per genus et differentiam sicut abstrahit generaliter et habet naturam uniuersalis, similiter principia naturalia abstrahunt et habent naturam uniuersalis, et similiter diffinitio que datur ex illis principiis uniuersalibus uniuersalis est, unde hec diffinitio, homo est ex anima et corpore, ita est uniuersalis sicut hec, homo est animal rationale mortale. Et sic una non superat aliam quantum ad hoc. Item cognitio intellectiua est duplex: quedam enim est apprehensio rei per suam quidditatem et quantum ad hanc cognitionem diffinitio que fit per principia predicabilia precedit naturalem. Est autem alia cognitio intellectiua que est per resolutionem rei in sua principia ultima quibus res constituitur, et hec est cognitio demonstratiua et in ista cognitione diffinitio naturalis est prior quam diffinitio secundum rationem, eo quod principia huius sunt principia principiorum illius in quibus illa radi cantur. Aliam rationem concedo que probat quod diffinitio secundum rationem non habet demonstrari, set non probat quod diffinitio secundum rationem si demonstrari haberet non demonstraretur per diffinitionem naturalem, hoc non ostendit illa ratio, set solum quod non demonstretur et hoc bene concedimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5