Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum naturalis demonstret per omnem causam
[lec4 q6] Circa sextam questionem sic proceditur et queritur utrum naturalis demonstret per omnem causam. Et ostenditur quod sic: a quo unumquodque habet necessitatem per illud habet demonstrari. Set naturalia habent necessitatem ab omnibus causis, ergo per omnes causas habent demonstrari, ergo naturalis demonstrat per omnem causa.
Secunda ratio hec est: dicit Auerrois in principio Phisicorum quod per omnem causam demonstrat naturalis.
Ad oppositum: naturalis considerat res in motu et in materia, ergo si demonstrat solum demonstrabit per causam materialem.
Secunda ratio hec est: sicut habetur in primo De anima, differenter diffinit phisicus et logicus, quia logicus reddit speciem, phisicus uel naturalis materiam, ergo cum consideret materiam solum demonstrabit per causam materialem.
Solutio: Ad hoc dicendum est quod naturalis demonstrat et diffinit per omnes causas que competunt demonstrationi et diffinitioni.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod artifex aliquis dicitur considerare unam causam duobus modis, aut quia illam solam considerat et per illam solam demonstrat et diffinit aut quia omnes causas considerat per aspectum ad unam. Naturalis igitur non unam solam considerat, set per omnes diffinit et demonstrat per aspectum ad causam materialem, et sic diffinit per omnes causas per aspectum ad causam materialem, et sic diffinit per omnes causas per aspectum ad causam materialem et demonstrat.
Ad secundam rationem dicendum est quod non dicitur diffinitio materialis considerari a phisico, quia per solam materiam demonstraret et sine forma, set est materialis, quia non datur per principia predicabilia ex quibus constituitur diffinitio logica, unde respectu diffinitionis logice dicitur materialis; uel dicendum est aliter quod diffinitio naturalis que datur de rebus per concretionem ad materiam quamuis omnes causas in se ipsa complectatur.
On this page