Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum anima possit demonstrari de corpore.
[lec4 q7] Circa septimam questionem sic proceditur et queritur utrum anima possit demonstrari de corpore. Et ostenditur quod sic: omnis forma que inheret materie habens causam sue inherentie. Set anima est huiusmodi respectu corpori, ergo anima potest de corpore demonstrari.
Secunda ratio hec est: actus et operationes precedunt potentias in uia cognitionis, ergo cum anima habeat potentias et operationes per quas manifestatur sua existencia in corpore, communes et proprias, necesse est ipsam per illas de corpore demonstrari, cum sint uie in cognitionem ipsius.
Ad oppositum: sicut habetur in Metaphysica, solius accidentis est demonstratio. Set anima non est accidens nec in se nec respectu corporis, ergo anima non potest demonstrari de corpore.
Secunda ratio hec est: omne quod demonstratur de alio habet causam mediam inter se et illud de quo demonstratur. Set inter formam et materiam non cadit medium cum materia et forma sint causa cuiuslibet dispositionis medie, et dicit Aristoteles quod inter unitatem anime et corporis non est distinguere, sicut nec inter ceram et figuram cere, et inter formam et materiam. Ergo non est aliquo modo possibile demonstrari animam de corpore.
Solutio: Ad hoc dicendum est quod anima nata est de corpore demonstrari. Set de anima est loqui duobus modis: uno modo prout est substantia, alio modo prout inheret per principia et causas, quas habet sue inherentie in corpore et per operationes et actus primos et secundos quos exercet in corpore per quos manifestatur sua existentia. Et hoc modo anima de corpore demonstratur non ante primo modo, et per hoc soluitur ratio prima, quia anima secundum quod de corpore demonstratur licet non sit accidens habet tamen rationem accidentis, quia habet rationem inherentis.
Ad secundam rationem dicendum est quod dupliciter est loqui de forma et materia: uno modo in uia essentie secundum quod sunt principia substantie et sic non est medium inter ipsa. Alio modo est loqui de ipsis in uia nature et generationis, secundum quod de hiis loquitur naturalis artifex, et sic sunt dispositiones medie inter ipsa et similiter inter animam et corpus sunt dispositiones medie per quas potest anima de corpore demonstrari.
On this page