Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.

[lec4 q8] Circa octauam questionem sic proceditur et queritur secundum quem modum anima de corpore demonstratur. Et ostenditur quod per operationes: operationes enim manifestant existentiam anime in corpore, set per illud debet anima demonstrari quod manifestat existentiam eius in corpore. Ergo anima demonstratur de corpore per operationes.

Secunda ratio hec est: anima est principium corporis et dispositionum eius. Ergo si fiat aliqua cognitio de ipsa, fiet per priora ipsa que manifesta sunt quo ad nos, posteriora uero naturaliter. Huiusmodi autem sunt operationes eius, ergo per operationes eius de corpore demonstratur.

Ad oppositum: omnis demonstratio debet esse per priora naturaliter. Operationes sunt posteriores naturaliter substantia a qua egrediuntur. Ergo anima per suas operationes non potest de corpore demonstrari.

Secunda ratio hec est: anima comparatur ad corpus sicut materia ad formam. Set subiecta materia cum forma causa est omnium accidentium. Item anima prius est principium actus primi in corpore quam operationis, ergo existentia eius in corpore non potest demonstrari per operationes, immo etiam potius per actum primum.

Solutio: Ad hoc dicendum est quod anima demonstratur de corpore per uiam duplicem: una uia est a parte dispositionum corporis. Hee autem sunt dispositiones partium corporis per quas totum corpus est habile ad animam, sicut est equalitas complexionis, organizatio partium secundum quod competit subiecto in sua specie a parte ipsius anime sunt operationes quas ipsa exercet in corpore et actus primi per quos manifestatur sua existentia in corpore et determinatur, per quos uidetur distinctio rei participantis animam a re non participante animam. Et sic per dispositiones a parte corporis demonstratur de corpore et per operationes et actus a parte sui quos in corpore exercet.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod prius est dupliciter: uno modo in uia cognitionis, alio modo in uia nature; secundo modo sunt operationes posteriores ipsa anima. Primo autem modo sunt priores, scilicet in uia cognitionis et sic per illas potest anima de corpore demonstrari, et hec demonstratio est demonstratio per effectum, que demonstratio per effectum necesaria in rebus prioribus occultis spiritualibus ad quas aliter intellectus humanus non potest attingere, et per hoc soluitur secunda ratio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8