Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Quo modo uia diffinitiua que procedit per diffinitionem dicentem propter quid applicatur hinc scientie

[lec4 q9] Circa nonam questionem sic proceditur et queritur quo modo uia diffinitiua que procedit per diffinitionem dicentem propter quid applicatur hinc scientie. Et ostenditur quod non conuenit huic scientie, quia Aristoteles in hac scientia procedit per actus et operationes que sunt effectus anime. Effectus autem non faciunt demonstrationem propter quid set demonstrationem quia. Ergo non procedit in parte ista secundi tractatus et inferius per demonstrationem propter quid set per demonstratio nem quia.

Secunda ratio hec est: anima per hoc quod est perfectio corporis organici facit corpus organicum suas operationes participare, que operationes sunt actus primi et secundi, sicut uiuere cum suis differentiis et alie operationes. Ergo diffinitio que dicit existentiam anime in corpore erit causa illius que dicit operationes anime in corpore. Hec autem est diffinitio superius data que est: anima est perfectio corporis organici et cetera, que dicit existentiam anime in corpore per quam superius processit. Illa uero per quam procedit secundo, datur de operationibus quas exercet anima in corpore, ergo predicta diffinitio demonstrat istam secundam et non e conuerso. Ergo non procedit in secunda parte per diffinitionem propter quid sicut promittit se procedere cum predicta diffinitio illam demonstret et diffinitio dicens quid propter quid non demonstretur.

Ad oppositum: dicit Philosophus quod prius determinauit diffinitionem quia hic determinat diffinitionem propter quid.

Solutio: Ad hoc dicendum est quod duplex est diffinitio. Quedam enim que datur per principia communia contento cuilibet in illo genere que conuenit cuilibet contento, et talis diffinitio, cum sit transcendens et non propria non proprie propter quid, set quia et assimilatur diffinitionibus que sunt demonstrationis conclusiones et talis est diffinitio anime superius data que nulli differentie anime appropriatur. Est alia diffinitio data per propria principia secundum exigentiam cuiuslibet rei et hec est diffinitio propria que datur de qualibet differentia anime prout est in propia natura et talis diffinitio assimulatur propriis principiis demonstrationis. Et ideo dicitur diffinitio propter quid et hanc determinat postea et hec non est una set multe, et hoc modo exponit commentator intensionem philosophi. Non dicitur autem diffinitio predicta ipsius anime esse conclusio demonstrationis, quia uere sit conclusio demonstrationis, set quia assimilatur diffinitioni que est conclusio demonstrationis, sicut uisum est. Alia autem que dicetur que non est una set multe assimilatur principiis. Item dicit Auerrois quod, cum ad illas diffinitiones que dantur per propria que assimilantur principiis scientie non est demonstrare per priora nature set per priora quo ad nos et posteriora quo ad naturam. Hec autem sunt actus et operationes et obiecta et potentie anime per quas cognoscitur quelibet differentia anime prout est in propria natura, et secundum hanc intensionem predicta questio non habet locum.

Aliter exponunt moderni dicentes quod diffinitio prima datur per inherentiam anime ad corpus, non dicit tamen causam inherentie. Reliqua autem quam inquirit auctor datur per operationes et actus primos que dicunt manifestationem inherentie ad corpus. Hec autem diffinitio est per posteriora in uia nature. Est autem per priora in uia cognitionis.

Ad rationes autem soluendum est per hoc: Dicendum enim est quod operationes sunt priores in uia cognitionis ita quod per illa potest anima de corpore demonstrari.

Ad secundam dicendum quod diffinitio per effectum in rebus occultis potior est illa que est per causam, cum per illam deueniamus in cognitionem illius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9