Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum sentire sit uiuere
[lec5 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur utrum sentire sit uiuere. Et ostenditur quod sic: animal est uiuens communicans cum omnibus uiuentibus. Item habet animam specificam in sua specie, ergo habet suam a suo complemento. Complementum autem eius est anima sensibilis, ergo habet uitam propriam ab anima sensibili. Set illud quod habet ab anima sensibili est sentire. Ergo sentire est uiuere.
Secunda ratio hec est: anima intellectiua duo dat corpori, scilicet complementum in esse per unionem sue substantie et operationem per unionem sue pote nc ie. Set actus anime cuiuslibet quem dat per unionem sue substantie est uita, sicut patet per diffinitionem anime. Ergo actus primus qui resultat per unionem anime sensibilis cum corpore animalis est uita. Iste autem actus est sentire, ergo sentire est uiuere. Ad hoc etiam possunt adduci rationes que probant quod intelligere est uiuere;
Ad oppositum: sentire est actus qui est pati, sicut uult Aristoteles, et recipere ab obiecto. Set omnis actus qui est per recepctionem alterius est secundus. Primus autem actus non causatur a receptione alterius. Set ab unione principiorum rei. Ergo sentire est actus secundus, set uiuere est actus primus. Ergo sentire non est uiuere.
Secunda ratio hec est: actus sentiendi elicitur ab anima sensibili mediantibus suis potenciis. Potencie uero sunt de genere accidentium et similiter actus potentiarum sunt de genere accidentium, quia actus illi sunt operationes. Ergo sentire est de genere accidentium, ergo cum uiuere sit actus primus substantialis, sentire non est uiuere.
Tercia ratio hec est: uiuere est actus continuus non quasi ab animali separatus set sicut dicit Auerrois, quedam animalia uiuunt non tamen sentiunt in quadam parte anni, sicut animalia concilia et consimilia. Ergo sentire non est actus continuus ipsius animalis, ergo sentire non est uiuere.
Solutio: ad hoc dicendum est quod sentire est uiuere per quod tanquam per actum primum et proprium est animal in genere animalis.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod sentire est duplex: quoddam est quod est actus resultans ex unione anime sensibilis cum corpore secundum quod ipsum corpus perficit et tale sentire est uiuere animalis.
Ad primam rationem in contrarium dicendum quod sentire est duplex: quoddam est quod est actus resultans ex unione anime sensibilis cum corpore secundum quod ipsum corpus perficit et tale sentire est uiuere animalis et a tali sentire est actus absolutus. Et hoc modo sentire idem est quod anima sensibili perfici. Est aliud sentire quod est operatio anime sensibilis elicita ab ipsa mediantibus suis potenciis et hoc est duplex: quoddam est sicut habitus et hoc sentire est actus primus respectu potenciarum anime sensibilis. Est aliud sentire quod est actus ut actus per receptionem ab exteriori sensibili, et tale sentire est actus secundus, et assimulatur uigilie qui est actus secundus, sicut dictum est superius. Actus uero simpliciter primus est sentire primo dictum. Tale est uita animalis specifica et propria. Actus uero ut habitus est primus actus potenciarum, et sentire est uita potentiarum et organorum in quantum nata sunt operari. Sentire autem est actus ultimus, scilicet qui est actus ut actus est, sicut operatio, et tale sentire non est uiuere. Vnde anima perficit corpus per unionem sue substantie ex qua unione resultat sentire, qui est actus absolute primus. Et hoc sentire est uiuere ipsius animalis. Item anima sensibilis perficit partes corporis per suas potentias et ex illa unione potenciarum resultat sentire, qui est actus primus et organorum et potenciarum et uita eorum, et hoc sentire est actus ut habitus et huic sentire respondet actus secundus, qui est operatio, qui est per representationem obiecti, et hoc sentire est actus ut actus uel ut operatio et hoc sentire non est uiuere animalis set operatio. Et de hoc sentire procedit ratio.
Ad secundam rationem dicendum est quod sentire primo modo dictum non est in genere accidentium set est actus substantialis animalis. Sentire autem secundo modo dictum est accidentale animali et substantiale potenciis et organis. Sentire autem tercio modo dictum est omnino accidentale.
Ad terciam rationem dicendum est quod animalia omnia semper habent sensum primo modo et similiter sensum secundo modo, qui est actus ut habitus, licet non sempre habeant sensum tercio modo dictum, qui est actus ut actus, et hic est operatio et hic non est uita et de hoc intelligit Auerroith. Sentire autem primo modo est uita animalis, et hunc sensum sempre habet animal. Sentire secundo modo est uita potenciarum eius et organorum et hunc sempre habent, quia semper sunt nate ad operandum per sensum apte. Et sic patet solutio.
On this page