Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
[lec6 q4] Circa quartum sic proceditur et queritur utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore. Et ostenditur quod sic: omnis substantia que nullius partis corporis est actus est separabilis a corpore, quia est independens ab eo et non coartata. Set anima intellectiua est huiusmodi secundum Aristoteles, ergo est separabilis a corpore.
Secunda ratio hec est: omnis substantia que habet propriam operationem non dependentem ab alio est separabilis, quia operatio sequitur substantiam cuius est. Ergo si separatio est independens et separabilis, et substantia cuius est operatio, erit independens et separabilis. Set anima intellectiua est huiusmodi respectu corporis, ergo anima intellectiua a corpore est separabilis. Minor patet per Aristotelem in primo.
Tercia ratio hec est: omnis substantia que non habet radicationem nec principia sue essentie in materia set tota est ab extrinseco est separabilis. Set anima intellectiua est huiusmodi, quia data est diuinitus, ergo anima intellectiua est separabilis.
Ad oppositum: nulla forma separatur a materia, quia forma non est sine materia nec e conuerso. Set anima intellectiua est forma corporis, ergo non est separabilis a corpore.
Secunda ratio hec est: anima intellectiua habet ortum in corpore et appetitum existentie in corpore et operatur et recipit a uirtutibus corporalibus quia creatur in corpore. Set nulla talis forma est separabilis, quia est dependens, ergo anima intellectiua non est separabilis a corpore.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima intellectiua est separabilis a corpore quia non habet dependentiam a corpore nisi quantum ad exitum solum et ad nullam partem corporis coartatur, quia nullam habet radicem in corpore, set solum est collata corpori ab extrinseco ad regendum et perficiendum corpus et ad conseruandum corpus corpori accomodatur. Alie uero anime habent dependentiam a corpore et habent radicem in corpore quantum ad exitum et conseruationem sui esse. Non sunt enim ab extrinseco date, et ideo non sunt separabiles sicut anima intellectiua.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod anima duobus modis consideratur, uno modo a parte illa qua est substantia et sic est separabilis a corpore, quia independens est aut a parte illa qua est forma et sic est inseparabilis et inherentia eius cum corpore inseparabilis.
Ad secundam rationem dicendum est quod in anima sunt multa: primum est suus exitus in esse et quantum ad hoc dependet a corpore, secundum est continuatio sui esse et quantum ad hoc non dependet a corpore. Tercium est natura suarum operationum et hee sunt dupliciter, quia quedam sunt communes anime et corpori, in quibus anima operatur mediantibus uirtutibus sensibilibus et quantum ad has a corpore dependent et est inseparabilis. Alie sunt eius operationes proprie et quantum ad illas anima intellectiua non dependet a corpore set quantum ad illas separatur. Alie autem anime quantum ad hoc omnia dependent et ideo a corpore non separantur.
On this page