Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem

[lec6 q5] Circa quintum sic proceditur et queritur utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem. Et ostenditur quod non: nullum ex quo cum alteri fit unum per substantiam comparatur ad illud alterum, sicut nauta ad nauem. Igitur cum ex nauta et naue non fiat unum per substantiam. Set anima et corpus sic se habent, ergo anima non comparatur ad corpus sicut nauta ad nauem. Maior et minor per se patent.

Secunda ratio hec est: nichil quod comparatur ad alterum sicut figura cere ad ceram comparatur ad ipsum sicut nauta ad nauem. Set anima hoc modo comparatur ad corpus, ergo non comparatur anima ad corpus sicut nauta ad nauem. Maior patet, cum idem non fiat secundum substantiam ex nauta et naue. Ex cera autem et figura fit unum secundum substantiam. Minor patet per textum in secundo.

Tercia ratio hec est: sicut se habet nauta ad nauem ita se habet anima ad corpus. Set nauta non est in tota naui per essentiam set uirtute solum, ergo anima non est in toto corpore essentia set uirtute solum, et hoc est contra predicta et contra Augustinum dicentem ipsam esse in corpore ubique nec in maioribus partibus maximam nec in minoribus minimam. Set in omnibus totam simul. Et ipse item dicit quod sicut Deus est in suo maiori mundo ita anima est in suo minori mundo, scilicet in homine uel in animali, set Deus est ubique totus in qualibet parte mundi, ergo anima erit simul tota in qualibet parte mundi corporis.

Ad oppositum, omnis motor mouens secundum locum distans a mobili essentia potens a mobili separari ad mobile comparatur sicut nauta ad nauem. Set anima est huiusmodi respectu corporis, ergo anima comparatur ad corpus sicut nauta ad nauem.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod nauta comparatur ad nauem sicut motor ad mobile in quo est et quod mouet ipso per se in mobili existente. Set motu ipsius nauis ipse per accidens mouetur et hoc modo omnis anima et uegetabilis et sensibilis et intellectiua comparatur ad corpus sicut nauta ad nauem, et hoc modo intelligit Aristoteles hanc comparationem in primo libro, in illo capitulo considerandum est autem et cetera. Alio modo comparatur nauta ad nauem sicut motor ad mobile a quo non dependet secundum actum existendi et ideo separari potest ab ipsa et sine ipsa continuari in esse, et hoc modo sola intellectiua comparatur ad corpus sicut nauta ad nauem, et hoc modo intelligit Aristoteles alibi in secundo De anima. Item est alia similitudo anime ad corpus et naute ad nauem, quia sicut nauta per sui presentiam est causa salutis nauis et per sui absentiam est causa subuersionis eius, sic anima corporis, quia egrediente anima a corpore expirat corpus et marcessit et de tali similitudine intelligit postea. Omnes autem similitudines que possunt adaptari in anima respectu corporis et naute respectu nauis ad predictas reducuntur.

Ad omnia obiecta patet solutio, cum in ipsis sint dissimilitudines in una uia et in alia intelliguntur similitudines, sicut uisum est ad presens.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5