Text List

Praeambulum

Praeambulum

Paragraphus quartus de ostensione generis cause secundum quam anima ad corpus generis cause secundum anima ad corpus comparatur. Continuatio intensionis.

Quoniam autem quo uiuimus et sentimus et cetera, ex quo tetigit differentias uiuendi per quas manifestatur existentia anime in corpore et mouit questiones incidentes circa distinctionem partium anime. In hac parte, quia anima habet comparationem ad corpus quod perficit, ideo redit ad ostendendum secundum quod genus cause anima comparatur ad corpus, ut ostendat secundum quod genus cause anima dat uitam et uite differentias quas superius assignauit corpori et composito toti et spectat ad presentem lectionem hec pars siue ad presentem speculationem.

Diuisio.

Recipit autem hec pars diuisionem in tres partes in quarum prima pars quasdam similitudines manifestat secundum quem modum anima est causa uite et esse corporis et secundum quod genus cause ad ipsum comparetur. In secunda, scilicet in hac, animam autem dicimus hoc quo uiuimus primum et cetera, ex similitudinibus preassignatis accipit propositum quod intendit. In tercia, scilicet in hac, quod quidem igitur actus quidem est et cetera, concludit intensionem suam.

Prima pars diuiditur in partes duas. In prima ponit similitudines quasdam. In secunda, scilicet in hac, actus enim actiuorum et cetera, ostendit proportionem perfectionis ad perfectibile ut ex hoc accipiat comparationem anime ad corpus. Secunda pars principalis recipit diuisionem in duas, in quarum prima ostendit secundum quod genus cause anima ad corpus comparatur exhibendo ei uitam et uite differentias. In secunda, scilicet in hac, et propter hoc bene opinantur, quibus uidetur nec sine corpore esse, confirmat opinionem suam per opinionem aliorum.

Diuisionis recollectio.

Sunt igitur in presenti lectione partes quinque, in quarum prima inducit quasdam similitudines ad ostendendum comparationem anime ad corpus secundum certum genus cause. In secunda ad hanc comparationem estendendam tangit proportionem perfectionis proprie ad proprium perfectibile. In tercia assignat ex predictis comparatione anime ad corpus secundum certum genus cause. In quarta confirmat intensionem suam per opinionem aliorum. In quanta concludit ex omnibus predictis intensionem suam.

Hec est diuisio huius partis.

Sentencia prime partis in qua ostendit per similitudines secundum quod genus cause comparatur ad corpus anima. Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo. Dicit quod sicut se habet illud quo scimus ad scientem et illud quo sanamus ad rem sanatam, similiter se habet illud quo uiuimus ad rem uiuentem et quo sentimus ad rem sentientem, et quo mouemur ad rem motam. Et uniuersaliter sicut se habet illud quo participamus omnis uite differentias ad rem participantem, set sic est in predictis similitudinibus quod dicimus rem scie nte m scire per animam sicut per partem sui que est subiectum materiale scientie et per scientiam, sicut per principium formale, et dicimus rem sanatam sanari per totum corpus aut per eius partem, sicut per principium materiale et per sanitatem, sicut per principium formale, unde scientia est forma scientis et sanitas est forma rei sane, et utrumque est perfectio rei in suo genere. Ex hiis concludatur quod similiter corpus est illud quo uiuimus, sentimus, mouemur, sicut per principium materiale et anima est illud principium quo hec participamus, sicut per principium formale.

Sentencia secunde partis de proportione perfectionis ad proprium perfectibile, que est inter animam et corpus. Consequenter tangit comparationem perfectionis ad suum perfectibile, dicens quod predicte similitudines procedunt modo predicto, et sanitas est perfectio rei sane et scientia rei scientis, et causa huius est quia actus et perfectiones tam prime quam secunde sunt in patienti subiecto receptibili proprio disposito ad ipsas et eodem modo debet proportionem habere anima ad corpus, cum eius propria existat perfectio.

Sententia tercie partis in qua ex predictis datur intelligi secundum quod genus cause anima ad corpus comparatur. Consequenter ex predictis habita manifestatione sui propositi ostendit secundum quod genus cause anima ad corpus comparata corpori toti composito exhibet uitam. Et in illa parte tria intendit:

Primo enim tangit predictam comparationem dicens quod anima est principium quo uiuimus et sentimus, mouemur et intelligimus. Tale autem principium est forma et perfectio rei uiuentis. Anima igitur est corporis uiuentis forma secundum rationem que est perfectio secundum speciem et non est materia neque subiectum materiale uite nec respectu corporis uiuentis.

Secundo, cum dicit, tripliciter enim dicta substantia sicut superius et cetera, tangit diuisionem substantie superius assigatam ut ex ipsa anima comparari ad corpus in ratione forme. Dicit igitur quod sustantia diuiditur in materiam, formam et compositum. Ex hiis et declarat membra diuisionis dicens quod materia est illud quod est potencia, set forma est actus. Compositum autem est ex utroque, sicut res perfecta ex potentia et actu, sicut animatum quod componitur ex corpore quod est potencia et anima que est actus.

Tercio, cum dicit, non enim corpus anime actus et cetera, ostendit quod anima comparatur ad corpus sicut forma, dicens quod corpus non est perfectio anime nec forma eius, set anima est perfectio corporis et forma specifica ipsius, et corpus comparatur ad ipsam sicut perfectibile ad suam perfectionem.

Sentencia quarte partis de confirmatione intensionis per aliorum opinionem. Consequenter agreditur partem illam in qua confirmat intensionem suam per opinionem aliorum, et in illa parte sunt due partes in quarum prima confirmat intensionem suam per aliorum opinionem. In secunda, scilicet in hac, et non sicut priores aptabant ipsam et cetera, tangit erroneam opinionem quorundam errantium circa comparationem anime ad corpus. Dicit igitur quod secundum predictam intensionem bene posuerunt illi secundum quorum estima tionem anima uidetur non esse aliquid sine corpore, cum sit corporis forma neque uisa fuit esse corpus, set anima, cum non sit corpus est aliquid corporis, quia est ipsius perfectio, et propterea quid in corporeum existens in corpore sicut ipsius perfectio. Deinde tangit aliorum errorem dicens quod predicti bene opinantes non dixerunt, sicut alii errantes qui animam corpori aptabant et nichil determinabant in quo corpore nata sit esse et cuius et qualis corporis sit perfectio, et deinde eorum destruit errorem dicens quod errauerunt in sua positione eo quod non quodlibet corpus anime adaptatur, immo necesse est ut quodlibet corpus cuius anima perfectio est habeat proportionem ad animam et e conuerso et hoc probat hac ratione unusquisque actus et perfectio natus est fieri in propria potencia et propria materia ad ipsam ordinanta. Set anima est sicut actus et corpus sicut potencia, ergo non quelibet anima in quolibet corpore nata est esse, set anima debet debito corpori respondere et e conuerso.

Sentencia quinte partis de conclusione intensionis. Consequenter ultimo concludit intensionem suam dicens quod manifestum est ex hiis que dicta sunt quod anima est actus et perfectio et species secundum rationem corporis que est perfectio ad ipsam secundum quod huiusmodi est. Et sic habetur quod est perfectio prima corporis phisici organici potencia uitam habentis secundum quod huiusmodi est. Et sic terminatur intensio huius partis.

Questiones. Circa partem istam undecim incidunt questionem: prima [lec7 q1] est quilibet corporibus debetur uita et per quam naturam. Secunda [lec7 q2] est cuius rei sit dare uitam utrum substantie an accidentis. Tercia [lec7 q3] est utrum hoc sit materie an forme an compositi. Quarta [lec7 q4] cuius forme utrum eius que est forma tantum an eius que est forma et substantia uel hoc aliquid. Quinta [lec7 q5] est utrum hoc sit substantie spiritualis an corporalis. Sexta est per quam naturam ei conueniat. Octaua [lec7 q7!] est utrum anima sit uiuens et quo compositum uiuit an alterum solum. Nona [lec7 q8!] quo modo dicitur uiuens uiuere per animam et per uitam. Decima [lec7 q9!] in quo genere cause anima ad corpus comparetur. Vndecima [lec7 q10!] quo modo actus actiuorum sit in patiente et disposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum