Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 1
[lec7 q1] Circa primam igitur questionem queritur. Videmus enim quedam corpora esse habilia ad uitam recipiendam et ad receptionem anime quedam autem non, sicut elementa et lapides et metalla, queritur igitur que sit causa huius. Et ostenditur quod causa quare corpora sint habilia ad uitam et ad animam est equalitas complexionis et recessus a contrarietate et natura organizationis et diuersitatis partium. Et ostendiutr hoc primo de equalitate complexionis et de recessu a contrarietate. Anima enim est principium uite, uita uero est incorruptibilibus habentibus complexiones equales in quibus contrarietas frangitur et complexio uenit ad medium. Tale enim complexionatum est habile ad hoc ut recipiat uitam et animam, sicut uult Aristoteles, unde uult Aristoteles quod plante non sentiunt quia equalem non habent complexionem in medio, et propter carentiam organorum aptorum. Set quedam sunt corpora sicut elementa in quibus est maxima contrarietas. Nec elementa habent complexionem. Item quedam sunt corpora mixta que non habent complexionem equalem sicut lapides et metalla, ergo talia non debent habere uitam. Vita enim et anima debent in tali complexione esse in qua conseruari possint. Non possent autem conseruari ubi est maxima contrarietas et inequalitas complexionis, ergo causa propter quam quedam corpora habent animam est recessus a contrarietate et equalitas in complexione. Et causa propter quam quedam corpora non habent animam est recessus ad contrarietatem et inequalitas complexionis.
Secunda ratio hec est: illud est causa a parte corporis quod corpus uitam recipit per quod secundum maiorem et minorem participationem in illo genere magis res participant uitam et secundum plures differentias et nobiliores. Set equalitas complexionis est huiusmodi, sicut uult Auicenna, ergo equalitas complexionis a parte corporis est causa receptionis uite et anime. Maior per se patet, minor scripta est ab Auicenna in libro De anima. Ad equalitatem enim complexionis sequitur subtilitas spiritus maior et minor qui est medium unionis anime cum corpore. Hoc autem probatur hoc modo: plante enim quia habent equaliorem complexionem quam metalla habent uitam. Illa autem non. Set animalia habent complexionem magis equalem quam plante, et ideo nobiliorem habent uitam et humanum corpus nobiliorem habet uitam que est ab anima rationali, quia corpus humanum equalioris est complexionis quam aliquod aliud corpus et spiritus eius est subtilior, qui spiritus, ut dicit Auicenna, effigiat sibi uultus ad similitudinem corpus celestum, unde philosophi iudicant de eo dicentes quod sit substantia lucida, et ideo spiritus uisibilis uocatur radius, et propter hoc propter maiorem et minorem claritatem spirituum anima tristatur et gaudet. Sicut enim anima in tenebris et obscuritate tristatur et in luce gaudet ita in obscuritate et luce spiritum tristatur et gaudet, ergo equalitas complexionis est causa et dispositio per quam corpus aptum est ad uitam. Ergo cum elementa et etiam alia corpora mixta grossa et congelata, sicut lapides, et metalla deficiant ab huiusmodi subtilitate et equalitate complexionis necesse est quod deficiant a natura uite et receptione anime. Causa ergo propter quam inest uita quibusdam cor poribus est equalitas complexionis et recessus a contrarietate.
Tercia ratio hec est: sicut superius diximus, anima est substantia spiritualis et propter hoc est principium plurium operationum. Illas autem exercet per corpus et per partes eius quibus utitur, sicut ars instrumentis, ergo necesse est in corpore esse dispositiones partium per quas anima diuersas operationes exerceat. Ergo necesse est ut corpus animatum habeat dispositiones partium. Item operatur anima supra diuersa obiecta per diuersitatem partium corporis secundum proportionem organi ab obiectum et ad uirtutem. Ergo necesse est ut corpus perfectibile ab anima habeat naturam elementorum et predominium alicuius elementi in quolibet membro. Tale uero est corpus mixtum, ergo oportet quod corpus recipiens animam sit corpus mixtum et non quolibet modo mixtum set mixtum equaliter, sicut uisum est. Set nullum elementorum est huiusmodi, ergo nullum elementorum possibile est ad receptionem anime.
Item ostendit quod necesse sit illud corpus esse organicum. Cum enim anima sit principium plurium operationum differentium secundum speciem, sicut dictum est, exigit et requirit diuersas partes in corpore per quas operetur diuersa ratione componentium compositas. Corpora uero mineralia et consimilia non habent tales partes, ergo non sunt apta nata ad receptionem anime, uite et differentiarum anime neque merentur ab anima et eius speciebus perfici, et ita patet per hanc rationem quod organizatio et diuersas partium in corpore est causa et dispositio ad receptionem ipsius anime et uite.
Ad oppositum ostenditur autem quod corpora simplicia et alia que deficiunt a predictis conditionibus debeant animam habere, et ita predicta causa non est causa. Si enim equalitas et recessus a contrarietate esset causa receptionis anime et uite, ergo, cum corpora celestia inter omnia alia corpora magis sint extra contrarietatem et magis distant a contrarietate, ergo magis debent habere animam. Cum enim hoc sit falsum, patet quod predicta causa non est causa.
Secunda causa est simpliciori perfectibili debetur subtilior perfectio. Set elementa sunt simpliciora aliis corporibus inferioribus, ergo eis debetur simplicior perfectio. Simplicior autem forma et perfectio inter omnes formas inferiores est anima, quia est forma spiritualis, ergo anima debet esse perfectio corporum elementorum. Corpus autem celeste et elementa deficiunt a predictis conditionibus, ergo predicte conditiones non sunt cause habendi animam et recipiendi.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod secundum Auicennam anima dupliciter comparatur ad corpus. Primo modo sicut actus dans esse quod est uiuere. Secundo sicut motor in ipso proprias operationes exercens, cum igitur requiratur dispositio materie a parte ad forme exigentiam corpus ad actum primum, qui est uita per recessum a contrarietate ordinatur per organizationem in qua est partium diuersitas uel difformitas ad diuersas operationes ordinatarum attenditur ad motus operationes anime.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod, sicut dicit Auicenna, corpora contrariarum naturarum que remotissima sunt a corporibus celestibus carent uita et corpora celestia fuerunt apta nobiliori modo uite corporalis. Cum igitur elementa ab ipsis maxime distent, maxime carent uita et corpora celestia cum maxime recedant a contrarietate primo uitam participant et corpora animata, quia accedunt ad naturam ipsorum per recessum a contrarietate, ideo uitam participant et ita, secundum Auicennam, uerum concludit, scilicet ratio, scilicet quod corpora celestia uiuant, set differt uita in ipsis et in animatis, quia in corporibus celestibus est uita per influentiam motoris super ipsa qui operatur per ipsa et per suas partes diuersas operationes, quia motor non est forma ipsorum nec dependens ab eis nec habens radicem in eis. In corporibus uero animatis est per unionem anime cum corpore, que dependet a corpore et habet radicem in ipso et est eius forma.
Ad secundam rationem dicendum est quod forma duplex est, quedam operatur ad materiam ut forma solum, alia autem ut forma et motor utens materia tanquam instrumento. Primo modo comparatur forma ignis ad materiam ignis et de illa uerum concludit ratio. Secundo modo comparatur anima ad corpus sicut operans per corpus, cum ipsa operetur diuersas operationes specie differentes necesse est in corpore diuersas esse partes differentes specie per quas anima operetur. Et ideo talis forma non debet habere simplicem materiam set diuersificatem in partibus, et ita elementa non potuerunt animam recipere nec uite influentiam.
On this page