Text List

Praeambulum

Praeambulum

Capitulum secundum de distinctione potenciarum anime generali continens duos paragraphos. Continuatio intensionis.

Potenciarum autem anime que dicte sunt et cetera, in sermonibus precedentibus determinauit Philosophus de anima secundum suam diffinitionem uniuersalem et ostendit quod predicta uia diffiniendi non sufficit in certitudine scientie et elegit uiam in hac scientia secundum quam debet procedere determinando de singulis potenciis anime singularium assignando obiecta et operationes per que habent cognosci. In hac autem parte incipit secundum predictam uiam a singulis differentiis anime, uirtutibus et operationibus et obiectis ipsarum ut omnium completa habeatur cognitio secundum propriam naturam uniuscuiusque.

Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes in quarum prima assignat distinctionem potenciarum anime et hoc facit quia artifex debet supponere subiectum sue scientie et diuidere genera ipsius ut sint manifesta in esse ut non procedat ex ignotis. Subiectum autem huius scientie est anima secundum suas differentias et species. In secunda autem, scilicet in hac, necessarium autem est debentem mentionem facere de hiis et cetera, de singulis anime differentiis et potenciis specialiter determinat. Prima autem harum partium recipit diuisionem in duas, in quarum prima diuidit Philosophus differentias uel uirtutes anime, set quia diffinitio anime conuenit anime uniuersaliter et omnibus eius differentiis sub ipsa contentis que etiam differentie habent ordinem naturalem ad inuicem. Ideo in secunda parte, scilicet in hac, manifestum autem est quoniam eodem modo est una ratio anime et figure et cetera, ostendit secundum quem modum diffinitio anime conuenit differentiis anime sub ipsa contentis que ad inuicem naturalem habent ordinem. Prima istarum partium ad presentem spectat speculationem. Est igitur in hac parte intensio philosophi distinctionem differentiarum anime assignare.

Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima tangit distincionem differentiarum anime. In secunda, scilicet in hac, certificandum autem de hiis posterius et cetera, quia quedam hic determinanda ad alias proprias partes huius scientie spectat, ideo illa dicit in hac parte dimittenda et in aliis determinanda. Prima autem pars diuiditur in duas. In prima assignat distinctionem differentiarum anime. In secunda, scilicet in hac, inest autem plantis uegetatiuum solum et cetera, ostendit que differentie quibus uiuentibus insunt quod primo promiserat. Hec est hec diuisio huius partis.

Sententia prime partis de distinctione differentiarum anime. Circa primam partem duo intendit: primum est assignare diuisionem differentiarum anime per comparationem ad uiuentia ipsas participantia. Secundum est dare numerum differentiarum principalium. Dicit igitur quod quedam potenciarum siue differentiarum anime que superius sunt determinate in loco distinctionis generum uiuendi quibusdam uiuentibus insunt omnes sicut homini et quibusdam quedam earum sicut brutis et quibusdam una sola sicut plantis. Deinde, cum dicit, potencias igitur dicimus et cetera, tangit potencias principales dicens quod predicte potencie sunt uirtus uegetatiua prima appetitiua, secunda sensitiua tercia, motiua secundum locum quarta, intellectiua quinta. Subiecto uegetabili uero sunt tres potencie comprehenduntur, scilicet nutritiua et augmentatiua, cum sua opposita, et generatiua. Per appetitiuam intellligitur appetitiua cibi et separatur a motiua secundum locum, cum inueniatur in animalibus que secundum locum non mouentur.

Sentencia secunde partis in qua ostenditur que potencie quibus insunt uiuentibus, consequenter accedit ad illam partem in qua ostenditur in quibus uiuentibus que differentie anime insunt et illa pars habet duas partes, in quarum prima ostendit quibus uiuentibus inest una sola. In secunda, scilicet in hac, alteris autem et hoc et sensitiuum et cetera, ostendit quibus inest hoc, scilicet uegetabilis et alia, scilicet sensibilis. Hec autem secunda pars duas habet partes, in quarum prima ostendit quibus uiuentibus inest sensitiua et eius differentie cum uegetabili. In secunda, scilicet in hac, adhuc alimenti sensitiuum habent et cetera, ostendit quod omnia uiuentia sensum participantia habent sensum primum, qui est tactus, et primo ostendit inducendo de ostensione quod in omnibus animalibus inest uegetabilis differentia et sensibilis.

Circa igitur primam partem dicit quod animalibus omnibus inest uirtus uegetabilis et sensibilis set quibuscumque inest sensus eisdem inest delectatio a re conueniente et tristicia a re tristabili et quibuscumque insunt hec eisdem inest appetitus. Ergo cum omnibus animalibus insit sensus et similiter omnibus animalibus inest appetitus, ostensio quod omnibus animalibus inest tactus.

Circa secundam partem sic procedit. Ostendit qui sensus primus inest omnibus animalibus et primo ostendit hoc inducendo, dicens quod sensus tactus est in omnibus animalibus. Set quibuscumque inest sensus eisdem inest delectatio a re delectabili et tristicia a re tristibili, ergo cum omni animali insit sensus, scilicet tactus omnibus animalibus insunt predicta. Set quibuscumque insunt predicta eisdem inest appetitus, ergo omnibus animalibus inest appetitus. Secundo autem cum dicit, adhuc alimenti sensitiuum habent et cetera, ostendit quod dixerat ratiocinando et ratio sua accipitur a necessitate nutrimenti et in illa parte tria intendit. Primum est ostendere quod animalia habent sensum alimenti et per illum habent appetitum. Secundum est quod cum ille sensus sit sensus tactus solus, alii sensus nichil faciunt per se ad alimentum. Tercium est ostendere quod sensus tactus est alimenti ipsius per priuationem alimenti. Dicit igitur quod omnia animalia habent sensum nutrimenti et tangit qui est ille dicens quod tactus est sensus alimenti et ratio sua talis est: omne alimentum est ex calido et frigido, humido et sicco et causa huius est, quia nutrimentum restaurat deperditum. Illud autem quod est deperditum a corpore animalis est compositum ex illis quatuor que constituunt animal. Set tactus est sensus discernens predicta quatuor, ergo tactus est sensus discretiuus nutrimenti, et sic est tactus sensus primus et uniuersalis existens in omni animali. Deinde secundo cum dicit, aliorum sensibilia secundum accidens et cetera, ostendit alios sensus non esse necessarios per se ad nutrimentum set solum tactum dicens quod alii sensus nichil faciunt ad nutrimentum nisi solum secundum accidens, quia ipsorum obiecta nichil conferunt ad alimentum. Cognitio enim soni uel coloris uel odoris nichil facit ad nutrimentum neque ad obiecta tangibilia, nisi secundum accidens solum. Gustus autem ad alimentum facit secundum quod alimentum est tangibile et secundum quod reducitur ad tactum, quia gustus quidam tactus est. Olfatus autem per accidens facit ad alimentum quia solum facit ut animalia sentiant nutrimentum a longe. Deinde tercio, cum dicit, eusuries autem et sitis desideria sunt et cetera, ostendit intensionem suam, scilicet quod tactus discernit nutrimentum et gustus per reductionem ad ipsum et quod sapor in nutrimento ad obiectum tactus reducitur et hoc ostendit per appetitum, qui est priuationis nutrimenti, et est sua ratio talis: circa ea circa que est appetitus in nutrimento, circa ipsa est sensus discretiuus. Set appetitus est circa quatuor qualitates, ergo sensus discretiuus nutrimenti est circa qualitates quatuor. in nutrimento patet, quia duplex est appetitus, unus est fames, et iste est circa calidum et siccum, et alius est sitis et iste est circa frigidum et humidum. Set tactus est sensus quatuor qualitatum, ergo tactus est sensus discretiuus nutrimenti. Deinde ex hoc ostendit reductionem obiecti gustus ad obiectum tactus dicens quod sapor et dulcendo saporis est temperamentum resultans ex commixione quatuor qualitatum et est causa propter quam anima apprehendit delectabile uel tristabile circa cibum, ergo cum sapor reducatur ad quatuor qualitates in nutrimento que sunt obiecta tactus obiectum gustus quod est sapor re ducitur ab obiectum tactus in nutrimentum, ergo et gustus ad tactum in nutrimento reducitur et sic solus tactus uel quod habet naturam tactus est distinctiuus nutrimenti. Et ex hoc determinatum est quod in omnibus animalibus est tactus, qui est sensus nutrimenti, set quibuscumque est sensus in eisdem est delectatio et tristicia et in quibuscumque sunt hec in eisdem est appetitus, ergo in omnibus animalibus est appetitus.

Sententia quarte partis de assignatione eorum que circa differentias anime in hac scientia sunt dicenda et que in aliis ut haec determinantur et illa obmittantur, consequenter accedit ad illam partem in qua eaque ad alias partes pertinent dicit esse hic omittenda et in illa parte tria intendit. Primum est quod de hiis que nunc dicta sunt in aliis patebit certificatio. Secundum est quod supponendum est in hac parte quod omnibus animalibus inest tactus et quibus inest tactus eisdem omnibus inest appetitus et quibus priuatur tactus ab eis priuatur appetitus. Tercium est ostendere quod determinatio aliarum uirtutum que non sunt manifeste hic in aliis patebit. Dicit igitur quod de fantasia et ymaginatione in aliis dicetur et iste uirtutes insunt quibusdam animalibus et etiam quibusdam insunt alie, scilicet motiua secundum locum et intellectiua. Set motiua secundum locum inest illis in quibus est uirtus concupiscibilis que apprehendit res distantes et ad illas acquirendas mouet et aliis inest intellectus sicut hominibus uel aliis substantiis que nobiliores sunt hominibus sicut substantiis separatis uel corporibus superioribus que posuerunt philosophi ab intellectu moueri. Hec est manifestatio huius intensionis.

Questiones. Circa partem istam quatuor incidunt questiones. Prima [lec8 q1] est utrum potencie anime sint multe per essentiam et diuerse de se an una et diuerse penes organa, operationes et obiecta. Secunda [lec8 q2] est utrum omnes ad unam primam potenciam reducantur. Tercia [lec8 q3] est utrum ad aliquod unum quod non sit in genere ipsarum reducitur sicut ad substantiam anime. Quarta [lec8 q4] est utrum anima sit eadem per essentiam cum qualibet suarum potentiarum per predicationem essentialem de ipsis dicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum