Text List

Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.

Quaestio 1

Utrum differentie anime sint plures an una.

[lec8 q1] Circa igitur primam questionem sic proceditur et queritur utrum differentie anime sint plures an una. Et ostenditur quod sint una potencia et loquamur de illis que sunt in eodem genere, quia uidetur quod omnes potencie anime uegetabilis sint una et non diuerse et omnes similiter potencie anime sensibilis sint eedem inter se, et similiter quod omnes potencie anime intellectiue sint eedem inter se. Videmus enim quod quod nichil prohibet quod eadem sit uirtus nutriens corpus per nutrimentum acceptum et faciens assimulationem cum membris operans supra substantiam nutrimenti et quod sit operans et faciens extensionem membrorum operans supra quantitatem nutrimenti, quando uero aliquid superfluit nutrimento illud superfluuum mandat illa uirtus ad instrumenta generatiua et operatur illa uirtus ad generationem et item illa eadem uirtus format membra per debitam dispositionem, set in quantum illa uirtus operatur supra nutrimentum nutritiua dicitur in quantum operatur supra quantitatem nutrimenti augmentatiua dicitur in quantum ad generationem operatur generatiua dicitur. Ergo in anima uegetabili potest esse eadem potencia nutritiua, augmentatiua et generatiua. Item nichil prohibet quin eadem uirtus delectetur ab aliquo obiecto sibi conuenienti et ipsum desideret et tristetur ab aliquo disconuenienti et ipsum abhorreat, set uirtus illa a parte illa qua desideret delectabile dicitur concupiscibilis a parte illa qua abhorret dicitur irascibilis. Eedem igitur sunt uirtutes anime uegetabilis et non multe set una per essentiam in genere potenciarum. Similiter autem intelligendum est de potenciis anime sensibilis que magis unite sunt ad inuicem quam potencie anime uegetabilis et similiter de potenciis intellectiue, ergo nichil prohibet omnes potencias anime esse unam in genere suo. Vegetabilis ergo anima non habet nisi unam potenciam et sensibilis similiter unam et rationalis unam.

Secunda ratio hec est: sicut dicit Auicenna, diuersitas actionum non indicat diuersitatem uirtutum, quia eadem uirtus operatur ad contraria et mouet diuersis uoluntatibus et una et eadem uirtus in eadem materia diuersas operationes exercet. Ergo cum operationibus respondeant non differunt uirtutes per obiecta, set non est eadem differentia ipsarum uirtutum anime per essentiam nisi a parte operationum et obiectorum, ergo uirtutes anime non diuersificantur per essentiam set secundum esse in eodem genere, ergo non differunt, et similiter est de potenciis anime uegetabilis et similiter rationalis.

Tercia ratio hec est: uirtutes anime differunt multipliciter. Differunt enim in fortitudine et debilitate, uelocitate, tarditate, firmitudine et instabilitate comprehensionis subtilitate et hebetudine, priuatione et habitu, motu et quiete et consimilibus. Set si hec faciunt diuersitatem in uirtutibus per essentiam tunc una uirtus esset infinite uirtutes, quia una et eadem uirtus quandoque habet istas dispositiones contrarias et hoc secundum dispositionem sui uel organi, ergo cum a parte illa non habeant diuersitatem uirtutes anime patet quod non differunt per essentiam, immo sunt una potencia uel una uirtus per essentiam loquendo in eodem genere.

Ad oppositum, sicut dicit Auicenna et Algazel, omnis uirtus ad hoc est ut ex ipsa egrediatur operatio propria. Set operatio egreditur a uirtute uel primo uel secundario, unde una uirtus est principium operationis unius primo secundario multarum sicut uisus, primo apprehendit colorem, secundario quinque sensibilia communia. Set operationes uirtutum prime inmediate diuerse sunt et obiecta ipsarum earum prima et inmediata diuersa sunt. Ergo necesse est quod diuerse sint uirtutes anime et non una.

Secunda ratio hec est: eorum que dicuntur ad aliquid quedam dicuntur ad aliquid per essentiam sui quedam per aliquam dispositionem sui ad aliquid dicuntur per essentiam ut paternitas et filiatio. Paternitas enim dicitur ad filiationem per se. Que autem dicuntur ad aliquid per aliquam dispositionem sui sunt ut substantia patris dicitur ad substantiam fili per aliquam dispositionem sui, scilicet per paternitatem. Set in eis que dicuntur ab aliquid per aliquid sui non est necesse quod uno multiplicato multiplicetur et alterum, unde quamuis substantia filii multiplicetur non tamen substantia patris. In eis autem que per essentiam ad aliquid dicuntur necesse est quod uno multiplicato multiplicetur alterum, unde multiplicata filiatione mutiplicatur paternitas. Set potencia dicitur ad actum primum et inmediatum per essentiam, ergo multiplicato actu primo et inmediato multiplicatur potencia. Set actus primi et inmediati potenciarum anime sunt multi et differentes in eodem genere secundum speciem, ergo necesse est potencias anime in eodem genere esse differentes secundum speciem. Potencie ergo anime sensibilis plures sunt et differentes et non una et sic de aliis.

Tercia ratio hec est: quod differant potencie uegetabiles a sensibilibus nulla est dubitatio, cum hee sint cognoscitiue ille uero non. Item intellectiue differunt a sensibilibus, quia intellectiue formas rerum denudatas appendiciis accidentibus cognoscunt. Sensibiles autem cognoscunt formas rerum cum appendiciis corporalibus accidentibus, ergo necesse est has differre ab illis. Item uirtutum sensibilium quedam sunt interiores et quedam exteriores. Virtutes autem sensibiles interiores non coartantur ab obiecta et accipiunt obiecta abstracta non tamen perfecte abstracta, sicut sensus communes, imaginatio, fantasia. Virtutes autem sensibiles particulares exteriores que sunt quinque sensus coartantur ad obiecta propria secundum exigentiam sue operationis et organi et obiecti. Hec autem obiecta sunt differentia ad inuicem, ergo necesse est uirtutes anime in eodem genere in diuersis esse differentes et multas.

Quarta ratio hec est: in aliquibus corporibus est uirtus uegetabilis et operatio ipsius supra nutrimentum et tamen illa corpora non sentiunt delectionem uel tristiciam nutrimenti nec corrumptuntur nec afficiuntur ab odoribus. Hoc autem est solum propter priuationem uirtutis sufficientis, ergo cum habeant uirtutem uegetabilem et priuentur sensitiua patet quod uirtus uegetabilis et sensibilis differunt. Item inuenimus in quibusdam membris corporis aptitudinem ad nutrimentum et uitam et tamen non possumus ea per se mouere, sicut patet de musculo cum motus ei deficit. Hoc autem non est nisi quia priuantur uirtute motiua et retinent sensibilem, ergo uirtus motiua et uirtus sensibilis differunt, non tamen est tanta differentia inter uirtutem motiuam et sensibilem quanta est in aliis. Item uidemus quedam animalia habere omnes sensus, quedam non habere omnes sensus set quosdam, et hoc non est propter defectum instrumentorum solum set etiam propter defectum sensuum, quia instrumenta sunt propter sensum que non habent alium, ut occulus habet unum sensum, scilicet uisum et non habet alium nec alia membra habent uisum. Hoc autem est propter priuationem uirtutis que est in quibusdam membris et que non est in aliis, set omnes tales uirtutes differunt ad inuicem per essentiam, ergo uirtutes sensibiles differunt ad inuicem per essentiam, uirtutes ergo anime et diuerso genere uirtutum et in eodem differunt per essentiam in genere potenciarum.

Quinta ratio hec est: sicut diximus, anima comparatur ad corpus sicut forma, et comparatur ad ipsum sicut ad illud per quod operatur et secundum quod comparatur ad corpus, sicut forma comparatur ad ipsum, sicut dans ei esse et uitam, et hoc modo a parte corporis ei respondet equalitas complexionis, a parte autem illa qua operatur per corpus respondet a parte corporis diuersitas partium et organorum per que operatur diuersa, ergo sicut anima est una in perficiendo eodem modo est multe in operando nisi per diuersitatem partium suarum potenciarum et uirtutum respondentium diuersis partibus corporis. Ergo necesse est ponere potencias et uirtutes ipsius anime esse multas et differentes.

Sexta ratio hec est: anima intellectiua comparatur ad corpus et habet unam potenciam per quam regit corpus et per quam recipit a uirtutibus sensibilibus et hec est possibilis intellectus. habet item aliam potenciam per quam nata est intelligere separata et hec est intellectus agens, set magis coartatur secundum exigentiam corporis quelibet alia anima quam anima intellectiua. Ergo cum anima intellectiua habeat potenciam distinctam in genere potencie propter applicationem ad corpus propterea quia per illam dependet a corpore et a uirtutibus sensibilibus et corporalibus multo fortius cum anima sensibilis diuersis suis uirtutibus ad diuersa organa coartetur et non solum ad totum corpus, et similiter anima uegetabilis, necesse est ergo quod quelibet istarum habeat potencias in se differentes ut quelibet potencia sit diuersa ab alia secundum diuersitatem respondentem ei a parte organi cui unitur et quod perficit et cum quo simul perit.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod uirtutes et potencie anime differunt per essentiam in genere potencie et potencie que sunt eiusdem differentie anime minus differunt quam potencie diuersarum differentiarum anime. Omnes igitur uirtutes sensibiles interiores et exteriores differunt per essentiam in genere potencie quamuis in eadem radice radicentur et omnes uirtutes uegetabiles differunt per essentiam in genere potencie et similiter omnes uirtutes intellectiue. Quidam uero ponunt quod potencie anime non differunt per essentiam set solum per esse, et diuersitas inest eis a parte organorum et operationum et obiectorum. Nos uero ponimus secundum Auicennam quod potencie anime in eodem genere et diuersis differunt per essentiam in genere potencie.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod uirtutes anime predicte que illas diuersas operationes exercent non solum differunt a parte operationem et obiectorum set a parte sui esse in genere potenciarum, unde soluit Auicenna rationem illam per interemptionem ostendens quod procedit ex falsa suppositione.

Ad secundam rationem est dicendum quod actus sunt duobus modis, scilicet primi et secundi. Actus uero secundi non diuersificant potencias anime, quia una et eadem potencia potest esse principium plurium actuum secundorum, set actus primi diuersificant eas sicut effectus potenciarum, quia enim potencie sunt diuerse, ideo et illi actus sunt diuersi. Diuersitas ergo actuum potenciarum ostendit diuersitatem et quia actus primi potenciarum anime differunt ideo et potencie anime differunt. Vnde licet una et eadem uirtus sit ad contrarias operationes et ad actus contrarios secundos non tamen est ad contrarios actus primos.

Ad terciam rationem dicendum est quod quedam dispositiones potenciarum anime sunt accidentales, quedam sunt essentiales. Accidentales dispositiones potentiarum non diuersificant potencias per essentiam. Tales autem iste, fortitudo, debilitas et cetera. Essentiales uero dispositiones sunt proprie et inmediate et tales diuersificant potencias anime per essentiam in genere potenciarum et iste dispositiones sunt operationes proprie et inmediate que differunt, quia potencie sunt diuerse. Et ostenditur diuersitatem in potenciis, sicut effectus proprii et inmediati in causa sua.

PrevBack to TopNext