Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam

[lec8 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam. Et ostenditur quod sic: uidemus enim in anima uegetabili quod singule partes eius potencie sunt ordinate ad corporis conseruationem et quelibet operatur debito tempore secundum quod exigit sua operatio et finis et dispositio corporis et postea cessat et alia incipit operari secundum ordinem. Set ordo est per reductionem ad aliquod primum ordinans, ergo necesse est quod cum potentie anime uegetabilis sint ordinate quod habeant aliquam uirtutem primam uel potenciam regulantem ipsas ad quam reducantur. Item in uirtutibus sensibilibus est uirtus influens super omnes differentias sensuum, sicut sensus communes. Set illud a quo recipiunt omnes uirtutes influentiam in genere aliquo est illud ad quod reducuntur omnes uirtutes in illo genere, ergo omnes uirtutes sensibiles reducuntur ad aliquam primam uirtutem sensibilem regulantem ipsas et influentem super ipsas. Item in anima intellectiua pars superior que est super recta regulat uirtutes inferiores que sunt uirtus intellectiua practica speculatiua possibilis. Ergo in quolibet genere potenciarum anime necesse est ponere reductionem earum ad unam primam potenciam.

Secunda ratio hec est: sicut se habent membra ad inuicem et media differentia uirtutes. Set omnia membra reducuntur ad unum membrum in diuersis generibus, quia in genere uiuendi reducuntur ad cor et in genere cognoscendi reducuntur omnia membra ad cerebrum et similiter omnes spiritus in diuersis generibus ad unum ut omnes spiritus animales reducuntur ad unum spiritum animalem et omnes spiritus uitales ad unum. Spiritus autem est medium differens uirtutes anime, ergo omnes uirtutes anime in aliquo genere reducuntur ad unam uirtutem primam in illo genere sicut omnes sensibiles ad unam sensibilem primam et omnes uegetabiles ad unam uegetabilem primam, et omnes rationes ad unam rationalem primam.

Ad oppositum: quecumque differunt et ordinantur ad diuersos fines non reducuntur ad unum. Vrtutes anime et in eodem genere et in diuersis sunt huiusmodi. Ergo non reducuntur ad unam primam uirtutem.

Secunda ratio hec est: si uirtutes anime ad unam primam uirtutem regulantem ipsas reducerentur, ergo illa uirtus ab anima egrederetur inmediate et sic esset aliqua uirtus inmediate fluens ab anima per quam uirtutem alie ab anima fluerent et egrederentur. Hoc autem est falsum et improbatum superius, quia omnes uirtutes anime inmediate egrediuntur ab anima. Ergo non est ponere aliquam uirtutem primam ad quam reducantur uirtutes anime.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod est aliqua uirtus prima ad quam reducuntur alie uirtutes anime. Set hec prioritas est ut in ordinatione diuersarum uirtutum secundum genus uel earumdem secundum genus. In ordinatione autem diuersarum uirtutum secundum genus reducuntur omnes uirtutes anime ad superiorem uirtutem intellectiuam secundum cuius regulationem et necessitatem operantur. In eodem autem genere reducuntur omnes uirtutes ad unam primam in suo genere sicut omnes uegetabiles reducuntur ad uirtutem regulatiuam corporis que corpus regit et conseruat in uita que unicuique uirtute uegetabili reddit membrum secundum propriam exigentiam in nutrimento et augmento et regulat illas. Sensibiles autem uirtutes reducuntur ad unam primam sensibilem uirtutem, et hoc est sensus communis ad quem omnes uirtutes reducuntur. In anima autem intellectiua est pars superior secundum cuius exigentiam alie uirtutes intellectiue operantur et propter quam regulantur et ad quam reducuntur.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod finis uirtutum est duplex, scilicet primus est inmediatus et est finis earum ultimus quantum ad primum finem et inmediatum diuerse sunt uirtutes anime, nec habent reductionem ad aliquam uirtutem. Quantum autem ad finem ultimum ad quem singule ordinantur in eodem genere uel in diuersis est unitas in eis et reductio ad unam uirtutem. Omnes enim uirtutes sensibiles ad unum finem ultimum ordinantur, scilicet ad cognoscendum formas corporales et quantum ad hoc regulantur cum sensitiua comunium et omnes uegetabiles ad regendum corpus et quantum ad hoc regulantur a uirtute regitiua corporis.

Ad secundam rationem dicendum est quod licet potencie anime reducatur ad unam primam non tamen est propter hoc una potencia que inmediate egrediatur ab anima et mediante qua alie ab anima egrediantur immo omnes ab anima in mediante egrediuntur, sicut a sua radice. Set illa ad quam alie reducuntur est superior ad ipsas, unde non reducuntur ad ipsam sicut ad illud a quo fluunt. Set tanquam ad illud per quod in suis operationibus regulantur et in acquirendo finem ultimum ad quem ordinantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2