Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.

[lec8 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime. Et ostenditur quod sic: quia substantia est causa et radix suarum potenciarum, ergo, cum anima habeat potencias, patet quod potencie anime ad substantiam anime reducuntur.

Secunda ratio hec est: una potencia iugens retrahit aliam a suis operationibus. Hoc autem non est nisi quia potencie anime habent colligationem in aliqua prima radice. Hoc autem non est nisi substantia anime, ergo potencie anime reducuntur ad unam primam radicem que est substantia anime.

Tercia ratio hec est: anima dat esse corpori et est principium operationis in corpore, et per hoc diuersas sui uniones cum corpore per unionem sue substantie dat esse corpori per unionem potenciarum est principium operationis. Set operatio reducitur ad esse et actus secundus ad primum et diuersitas partium ad unitatem totius et ad temperantiam complexionis, ergo diuersitas potenciarum ad unitatem substantie anime reducitur, sicut ad primam radicem.

Ad oppositum: si omnes potencie anime reducuntur ad substantiam anime, ergo cum omnes differentie anime habeant ordinem ad inuicem omnes differentie anime reducerentur ad unam substantiam. Hoc autem est falsum, quia sic omnes differentie anime essent una substantia.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod omnes potencie reducuntur ad substantiam anime tanquam ad radicem primam in qua radicantur.

Ad rationem in contrarium dicendum est quod non propter hoc sequitur quod tres differentie anime sint una substantia, set quod solum una sit superior ad alias que illas regulet et secundum cuius regulationem et exigentiam alie operantur. Et hec est intellectiua, et hec in eodem corpore sicut in homine quia in alio non habent ordinem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3