Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis

[lec8 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis. Et ostenditur quod sic: quia sicut dicit Augustinus anima humana in hoc est similima creatori et trinitati, quia sicut quelibet trium personarum est substantia diuina sic quelibet potencia anime est substantia anime, et similiter est de aliis intelligendum, cum simplices sint et sic anima eadem est cum suis potenciis.

Secunda ratio hec est: sicut dicit Aristoteles in secundo De anima, "sicut se habet tota anima ad totum corpus ita partes anime ad partes corporis", quia partes anime sunt perfectio cuiuslibet partis corporis. Set partes anime sunt potencie anime, quia alias partes non habet anima, ergo necesse est quod quelibet potencia anime perficiat partes corporis. Set nichil perficit nisi forma, ergo quelibet potencia anime est forma partis corporis. Set et non est quelibet forma, set forma subtantialis. Forma uero substantialis corporis animati est anima, ergo quelibet pars anime est anima, tamen quelibet pars uel potencia anime sit forma substantialis partis corporis.

Tercia ratio hec est: differentie completiue rerum animatarum accipiuntur a potenciis anime ut sensibile accipitur a potencia anime sentiendi et rationale accipitur a potencia ratiocinandi. Set differentie sunt in genere substantie, ergo et potencie anime sunt in genere substantie, set non sunt nisi in genere substantie que est forma et non cuiuslibet forme, set forme que est anima, ergo quelibet potencia anime est in genere anime et non est eius accidens, ergo quelibet potencia anime est eadem cum anima.

Ad oppositum: anima est una per essentiam equaliter existens in qualibet parte corporis. Potencie autem corporis sunt diuerse per essentiam non existentes equaliter in qualibet parte corporis set coartate ad singulas partes corporis et operationes, ergo anima non est eadem cum illis per essentiam, quia ei accideret multiplicatio essentie, quod est inconueniens.

Secunda ratio hec est: anima comparatur ad corpus sicut principium esse quod est uita et sicut principium operationis. Secundum quod anima est principium esse et uite respondet ei a parte corporis distantia a contrarietate et equalitas complexionis. Secundum quod est principium operationis ei respondet diuersitas partium corporis et a parte anime quantum ad hoc est diuersitas potenciarum. Set per idem nec per easdem conditiones est anima principium actus primi et secundi. Ergo cum anima per essentiam uel per substantiam sit principium esse uel uite, quod est actus primus, per potencias sit principium operationis quod est actus secundus, patet quod anima non est eadem cum suis potenciis.

Tercia ratio hec est: si anima esset eadem cum suis potenciis in quocumque esset substantia anime in eodem esset potencia anime. Quelibet ergo cum in quolibet uiuenti sit substantia anime in quolibet uiuenti erit quelibet potencia anime. Hoc autem est falsum, quia quedam sunt animalia que habent tactum et non habent alias potencias sensitiuas.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod quidam posuerunt quod anima esset eadem cum qualibet suarum potenciarum. Dicendum autem est quod anima differt a qualibet suarum potenciarum.

Ad primam rationem dicendum est quod intellectus est nomen substantie et potencie. Secundum quod est nomen potencie differt a substantie anime. Secundum quod est nomen substantie non differt a substantia anime neque est omnino simile de potencia creatoris ad ipsam animam, quia anima multum elongatur a simplicitate ipsius creatoris in substantia et potencia.

Ad secundam rationem dicendum est quod anima comparatur ad corpus uel secundum quod est dans esse et sic perficit per suam subtantiam corpus et partes corporis uel secundum quod dat operationem et sic perficit partes corporis per suas potencias et sic potencie eius respondent partibus corporis, non quia dent eis esse set solum operationem.

Ad terciam rationem dicendum est quod differentie non accipiuntur a potenciis anime set a substantia anime proprie. Rationale enim secundum quod accipitur a potencia anime non est proprie differentia hominis completiua set consequitur ac complementum ipsius. Set secundum quod est differentia hominis completiua accipitur a substantia anime tantum quando circumloquimur differentiam completiuam per potenciam sue perfectionis ut rationale, id est, aptum natum rationari.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4