Praeambulum
Praeambulum
Manifestum est autem quoniam eodem modo una est ratio anime et figure et cetera, determinata est distinctio anime differentiarum per operationem ad subiecta participantia ipsas. In hac parte tangit secundum quem modum uia distinctionis anime suis differentiis applicetur, et hec pars spectat ad presentem speculationem.
Recipit autem diuisionem hec pars in duas, in quarum prima tangit modum diffinitionis anime communem et proprium respectu differentiarum ipsius. In secunda, scilicet in hac, similiter autem se habent ea que sunt de figuris ad ea que sunt secundum animam et cetera, determinatur modus ordinis naturalis differentiarum anime ad inuicem secundum se habent prius et posterius accipientes communem diffinitionem et proprias. Prima autem istarum partium recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima tangit modum diffinitionis anime communem et proprium respectu suarum differentiarum. In secunda, scilicet in hac, unde ridiculum est querere communem rationem et cetera, concludit ex predictis quod uia diffinitiua anime que inquirit communem diffinitionem absque propria exigentia singularum differentiarum anime est insufficiens.
Secunda pars principalis recipit diuisionem in duas, in quarum prima ostendit ordinem naturalem differentiarum anime ad inuicem. In secunda, scilicet in hac, propter quam autem causam communiter sic se habeant considerandum est et cetera, secundum predictum ordinem eas ad inuicem comparat causam illius determinans.
Diuisionis recollectio. Sunt igitur in presenti lectione partes quatuor, in quarum prima tangit comparationem modi diffinitionis anime ad suas differentias. In secunda concludit quod diffinitio uniuersalis anime non sufficit absque propriis diffinitionibus singularum differentiarum. In tercia tangit ordinem naturalem differentiarum anime. In quarta secundum ordinem preassignatum eas ad inuicem comparat causam ordinis determinans. Hec est diuisio huius partis.
Sentencia prime partis de comparatione modi diffinitionis anime ad suas differentias. Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo dicens: dans similitudinem extra rem in figurarum diffinitionibus et diffinitionibus anime et ipsius differentiarum et est sua ratio talis: sicut se habet diffinitio uniuersalis figure et diffinitiones proprie singularum figurarum ad figuras singulas, similiter se habet diffinitio anime uniuersalis et diffinitiones proprie singularum differentiarum eius ad anime differentias. Set in figuris est quedam diffinitio communis que conuenit figure uniuersali ita quod nulli particulari appropriatur immo ad omnes extenditur et sunt diffinitiones proprie per quas singule figure particulares ad inuicem distinguntur. et figura uniuersalis nichil est preter particulares et similiter uniuersalis diffinitio nichil est preter proprias diffinitiones. Ergo eodem modo in anima et eius differentiis est quedam diffinitio uniuersalis que omni eius differentie conuenit et nulli est propria et sunt proprie singularum diffinitiones per quas singule differentie ad inuicem distinguntur et anima uniuersalis et eius diffinitio nichil est preter differentias eius particulares et diffinitiones proprias singularum.
Sententia secunde partis in qua concluditur quod diffinitio uniuersalis anime non sufficit ad notiorem singularum abque specialibus diffinitionibus. Consequenter concludit ex predictis quod ex quo non est anima preter particulares eius differentias neque diffinitio uniuersalis preter particulares anime differentias et diffinitiones proprias, ridiculosum est querere diffinitionem anime uniuersalem que ita assignetur uniuersaliter de anima ut nulli eius differentie conueniat et dimittatur propria diffinitio singularum differentiarum eius. Sciendum est autem quod diffinitio assignata de anima non est talis, immo omni differentie anime conuenit, tamen non sufficit ad cognitionem singularum ipsius differentiarum nisi ad specialem diffinitionem singularum differentiarum descendamus. Set diffinitio quam reprobat auctor nec est competens neque sufficiens, immo est ridiculosa.
Sentencia tercie partis de naturali ordine differentiam anime, consequenter accedit ad partem illam in qua determinat naturalem ordinem differentiarum anime ad inuicem in cuius rei determinatione predicta similitudo declaratur. In illa uero parte duo intendit. Primo enim tangit ordinem differentarum anime dicens quod eadem ratio est in differentiis anime et in omnibus figuris a parte ordinis ipsarum ad inuicem et a parte suarum differentiarum specialium et diffinitionis communis. In figuris autem est talis ordo ut semper in figura posteriori est prior, sicut in quadrangulo est triangulus secundum potenciam. Ergo in differentiis anime hoc idem contingit ut semper in differentia posteriori existat prior, sicut in eo in quo est differentia sensibilis est differentia uegetabilis et in eo in quo est differentia intellectiua est differentia uegetabilis et sensibilis. Secunda uero intendit ostendere ex predictis quod non solum sufficit inquirere uniuersalem anime diffinitionem set etiam necesse est inquirere propriam uniuscuiusque differentie diffinitionem, ut inquiratur que est diffinitio anime, plante et bruti et hominis. Hec autem intendit cum dicit, quare unumquodque querendum est et cetera.
Sentencia quarte partis de comparatione differentiarum anime ad inuicem per naturalem ordinem et de causa huius ordinis, consequenter accedit ad partem illam in qua tangit causam predicti ordinis naturalis uegetabilis ad alias differentias. In secunda, scilicet in hac, iterum autem sine eo quod potest tangi et cetera, tangit ordinem differentiarum sensibilium ad inuicem ad intellectiuam. Dicit igitur quod dicendum est propter quam causam uirtutem anime se habent secundum predictum modum et tangit manifestationem huiusmodi in differentia uegetabili dicens quod sine uegetabili differentia sensibilis non potest esse, set e conuerso, uegetabilis potest esse sine sensibili, sicut in plantis. Et que habent se hoc modo unum est prius altero, ergo uegetabilis est prior sensibili. Deinde tangit comparationem aliarum differentiarum ad inuicem et in illa parte duo intendit: primum est determinare comparationem sensus primi, scilicet tactus ad alias differentias dicens quod sine tactu alie uirtutes sensibiles non possunt esse, set solus tactus potest esse sine illis, et hoc ostendit dicens quod multa animalia sunt in quibus neque est uisus nec auditus neque olfatus, set solus tactus et reducit gustum ad tactum. Animal enim quod alitur nutrimentum caret sapore et consistit in solis quatuor qualitatibus que sunt obiectum tactus habet tactum sine gustu. Videntur autem multa animalia gustu carere sicut spongia marina et similia. Deinde secundo in parte illa tangit comparationem aliarum uirtutum que sunt proprie in animalibus ad inuicem, cum dicit, sensitiuorum alia quidem habent secundum locum motum et cetera, et in illa parte multa dicit. Primo enim ponit diuisionem animalium secundum participationem differentiarum sensibilium dicens quod quedam sensibilia participant uirtutem motiuam secundum locum et quedam non, et tamen quedam habent intellectum et hoc est principium simpicissimum ad quod status est omnium animalium et totius nature et illa participant animum et mentem. Per animum autem anima dirigitur in operatione. Per mentem uero in cognoscibilium et operationum discretione. Deinde penes predictam distinctionem assignat ordinem differentiarum anime ad inuicem dicens quod in quibus uiuentibus uiuentibus corruptibilibus inest animus uel intellectus quantum ad superiorem eius uirtutem eisdem insunt omnes alie anime differentie, sicut hominibus et loquitur de corruptibilibus ut excludat corpora superiora in quibus secundum philosophos est appetitus et intellectus sine aliis anime differentiis. Et etiam ut excludat substantias separatas in quibus est intellectus sine aliis anime uirtutibus. Set non contingit e conuerso ut quibus insunt alie quod eisdem insit intellectus, quia multa sunt que non habent ymaginationem et multo fortius nec cognitionem siue mentem, ergo nec intellectum. Multa etiam animalia sola imaginatione uiuut, sicut uirtute superiori quelibet alia superiori carentia ut etiam aliis inferioribus sub ymaginatione uiuant. Ex hiis autem potest elici talis ratio: quecumque sic se habent quod et in quibuscumque sunt, quedam eorum in eisdem sunt reliqua et non e conuerso habent ad inuicem ordinem naturalem secundum prius et posterius. Set differentie anime sunt huiusmodi, sicut ostensum est, ergo differentie anime sunt huiusmodi, sicut ostensum est, ergo differentie anime habent naturalem ordinem ad inuicem secundum prius et posterius. Deinde speculatiuum intellectum qui est suppremus inter omnes uirtutes anime excludit ab aliis uirtutibus propter sui nobilitatem dicens quod de ipso est altera ratio, quia de ipso est sermo extra naturam, cum non uideatur esse anima uel pars anime. Set uideatur habere diuersitatem ad alias anime differentias et esse ex natura superiori que est supra animam. In fine autem tangit epylogum uniuersalem huius totalis partis dicens quod declaratum est ex predictis quod conueniens est in hac scientia determinare proprias diffinitiones anime que singulis ipsis differentiis approprientur ut procedatur circa diffinitiones uniuscuisque. Et hoc consistit manifesta tio intensionis.
Questiones. Circa partem istam quinque sunt inquirenda. Primum [lec9 q1] est utrum anima intellectiua sit prior aliis differentiis anime per naturam. Secundum [lec9 q2] est utrum ipsa possit in corpore esse sine aliis. Tercium [lec9 q3] est quo modo differt uirtus uitalis que reducitur ad animam uegetabilem qua uiuimus a uirtute cordis uitalis. Quartum [lec9 q4] est utrum uirtus uitalis animalis et naturalis sint una uirtus an diuerse. Quintum [lec9 q5] est utrum uita insit uniuoce an equiuoce omnibus uiuentibus. Sextum [lec9 q6] est per quam uiam est deuenire in noticiam potenciarum anime.
On this page