Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
[lec9 q1] Circa primum queritur utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior. Et ostenditur quod sit prior eis secundum naturam: ordo est in substantiis ita quod substantie magis spirituales et magis perpetue et magis separate a materia sunt priores aliis que habent oppositas conditiones. Set anima intellectiua habet istas conditiones. Anima uegetabilis et sensibilis habent oppositas conditiones, ergo anima intellectiua prior est secundum naturam quam anima uegetabilis.
Secunda ratio hec est: sicut uult Aristoteles, anima prior est corpore et antiquior. Ergo anima que non habet conditiones corporis est prior illa que habet magis conditiones corporis. Set anima intellectiua magis remota est a conditionibus corporis quam anima uegetabilis et sensibilis. Ergo anima intellectiua est prior secundum naturam quam anima uegetabilis et sensibilis.
Ad oppositum: dispositiones materiales precedunt introductionem forme in materia per naturam. Set anima uegetabilis et sensibilis sunt dispositiones ad introductionem anime intellectiue in corpore, ergo sunt priores quam anima intellectiua.
Secunda ratio hec est: illa que sunt in omnibus illis in quibus est alterum et non e conuerso sunt priora illo. Set in quibuscumque est anima intellectiua, in eisdem est anima sensibilis et uegetabilis et non e conuerso. Ergo anima uegetabilis et sensibilis sunt priores secundum naturam quam intellectiua.
Solutio. Ad hoc dicendum est duobus modis est prius. Est enim prius in uia generationis et incompletionis et hoc modo anima uegetabilis et sensibilis precedit intellectiuam. Et item prius in uia completionis, cognitionis et diffinitionis, et hoc modo anima intellectiua prior est secundum naturam illis, et sic simpliciter non est prior illis secundum naturam quod tantum probant rationes.
Ad primam rationem in contrarium dicendum quod substantia spiritualis est duplex: quedam que est dependens a materia, quedam independens. Et ideo talis non est prior illis, et ideo anima intellectiua non est simpliciter prior aliis que disponunt ad ipsam, set est posterior ceteris in uia generationis et incompletionis.
On this page