Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Praeambulum
Capitulum tercium de speciali sermone circa uirtutes anime sermo de uniuersali continens duos paragraphos in quorum primo continente tres distinctiones agitur de uirtute prout est principium uite et generationis. Prima autem distinctio est de eius primis operibus. Continuatio intensionis.
Necessarium autem est debentem mentionem facere et cetera. Posquam assignauit Philosophus distinctionem differentiarum anime et ordinem naturalem. Et ostendit quod diffinitio uniuersalis anime non sufficit in cognitione sue substantie et differentiarum eius. In hac parte spiritualiter de singulis eius differentiis determinat.
Diuisio. Recipit autem hec pars in duas, in quarum prima determinat modum procedendi circa ipsas. In secunda, scilicet in hac, uegetatiua enim anima et aliis inest et propria et maxime communis anime potencia et cetera, de singulis differentiis anime per ordinem determinat. Secunda autem pars recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima determinat de illis differentiis anime que alicuius partis corporis sunt actus et que omnino a corpore dependent, quarum una est uegetabilis et altera sensibilis. In secunda, scilicet in hac, de parte autem anime qua anima intelligit et sapit et cetera, determinatur de illa que nullius partis corporis est actus et hec est intellectiua. Et prima pars continet unam partem huius secundi tractatus. Secunda autem continet tercium tractatum. Prima autem pars recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima determinat de prima differentia anime, que est principium esse, que est uegetabilis. In secunda, scilicet in hac, determinatis autem hiis dicemus communiter de omni sensu et cetera, determinat de altera differentia que est principium cognitionis que est sensibilis. In hoc igitur capitulo determinat de differentia uegetabili et de uirtutibus et operationibus et obiectis ipsius. Hec autem differentia habet duas uirtutes, scilicet generatiuam, que est principium esse et conseruationis rei in suo simili. Altera est nutritiua que est principium conseruationis rei in se ipsa que siquidem diuiditur per nutritiuam que ordinatur ad conseruationem subiecti et augmentatiuam que ordinatur ad perfectam et debitam quantitatem subiecti.
Recipit igitur hoc capitulum diuisionem in duas partes, in quarum prima determinat de anima uegetabili quantum ad uirtutem generatiuam et operationem ipsius. In secunda, scilicet in hac, quoniam autem hec potencia anime est uegetatiua et cetera, determinat de ipsa quantum ad uirtutem nutritiuam et augmentatiuam et operationes et obiecta ipsarum. Prima autem pars recipit diuisionem in duas, in quarum prima determinat de anima uegetabili quantum ad uirtutem generatiam et operationem eius, quia anima est principium uite quod est esse in uiuentibus et operationis in corpore et est causa omnium que sunt in corporibus animatis. Et ideo in secunda parte, scilicet in hac, est autem anima uiuentis corporis causa et principium et cetera, ostendit secundum tres modos causarum anima comparatur ad corpus et hoc primo supposuerat.
Prima uero istarum partium spectat ad presentem speculationem cum illa parte in qua tangit modum procedendi circa differentias anime. Sunt igitur in lectione presenti partes due, in quarum prima determinat modum procedendi circa differentias anime. In secunda determinat de differentia uegetabili a parte uirtutibus generatiue et operationis eius. Prima istarum partium recipit diuisionem in duas, in quarum prima ostendit modum procedendi circa speciales anime differentias. In secunda, scilicet in hac, si autem congruit dicere quid unaqueque ipsarum et cetera, tangit uiam secundum quam ad cognitionem anime est procedendum, quia a potenciis ad substantias et ab actibus ad potencias. Secunda pars principalis recipit diuisionem in duas, in quarum prima diuidit animam uegetabilem per suas potencias. In secunda, scilicet in hac, naturalium enim omnibus uiuentibus inest et cetera, determinat de operatione prime uirtutis eius que est generatiua.
Sententia prime partis de modo procedendi circa anime differentias. Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo: cum determinatum sit quod diffinitio uniuersalis anime predicta non sufficit in cognitionem anime oportet singularum differentiarum eius diffinitiones proprias assignare et ideo necesse est artificem tradentem scientiam de istis differentiis anime determinare diffinitiones proprias singularum differentiarum ipsius dicendo quid unaquecumque sit et oportet inuestigare contingentia circa ipsas que sunt questiones incidentes sicut hec est, utrum intellectus sit abstractus an non, et consimiles. Et etiam proprietates singularum quousque habeatur perfecta demonstratio et propria uniuscuiusque ipsarum. De uia enim per quam precedet predicta cognitio communiter determinat per quam uiam huiusmodi cognitio habetur. Hec autem est uia procedens ex illis que sunt priora quoad nos et posteriora natura ad priora natura et posteriora quoad nos.
In hac parte duo determinat: primum est processus ab actibus ad potentias dicens quod in hac uia primo debemus cognoscere quid est intelligere et post quid est intellectus, et similiter est de sentire et sensu et similiter est de aliis actibus et potenciis et reddit causam huius, quia ab eis que sunt priora secundum diffinitionem et cognitionem primo est procedendum in scientia ad illa que sunt posteriora in hac uia. Set actus priores sunt potenciis in hac uia, ergo in scientia prius procedendum est ab actibus ad potencias. Secundo autem, cum dicit, si autem sicut hiis adhuc priora sunt opposita et cetera, ostendit secundum hanc uitam quod prius incipiendum est ab obiectis, cum sint priora actibus. Dicit igitur quod propter eandem rationem prius deter minandum est de oppositis uirtutum anime et uocat opposita obiecta eo quod in uirtutes nata sunt agere et actiuum et passiuum sunt contrarie opposita, ut prius oportet scire quid alimentum quod est obiectum uegetabilis et quid est obiectum sensibilis, et sic de aliis. Et est ratio eadem que et prior a prioribus in uia cognitionis et diffinitionis est inchoandum in scientia. Set obiecta priora sunt in hac uia, ergo ab obiectis est inchoandum. Sunt ergo priora in uia cognitionis quoad nos. Set quia inter omnia obiecta prius est obiectum uegetabilis et ipsa est prior aliis differentiis, ideo prius de obiecto ipsius et de ipsa est determinandum, et ideo primo de alimento et generatione est dicendum. Sic autem terminatur prima pars. Sciendum autem est quod hec pars potest ordinari ut sit de integritate precedentis, ut dictum est. Set nos tamen ad sequentem continuamus propter dependentiam et unionem quam habet cum ipsa.
Sententia secunde partis in qua agitur de differentia uegetabili et de eius distinctione per suas potencias, consequenter accedit ad secundam partem principalem in qua determinat de differentia uegetabili et primo determinat distinctionem potenciarum ipsius, et in illa parte sunt duas partes in quarum prima tangit prioritatem ipsius respectu aliarum; in secunda, scilicet in hac, cuius sunt opera et cetera, tangit distinctionem uirtutum et operum ipsius.
Circa primam partem procedit dicens, diximus quod ad habendam perfectam cognitionem substantie anime et potenciarum ipsius oportet ad singularum differentiarum diffinitiones descendere, et oportet incipere ab obiectis ad actus procedendo et ab actibus ad potencias uiam dirigendo. Et inter hec a prioribus inchoandum. Set obiectum uegetatiue prius est omnibus, et uirtus eius, ergo ab obiecto et eius uirtute primo inchoandum. Quod autem uegetatiua prior sit aliis manifestatur hoc modo: omnis substantia que est prior aliis et maxime communis que inest omnibus uiuentibus omnibus existens uite principium est illa que est prius cadens in scientiam et obiecta et operationes ipsius. Set uegetabilis est huiusmodi, ergo prius est cadens in scientia ipsa et obiecta et operationes eius. Causa uero huius processus est quia, sicut habetur in principio phisici negotii, communia sunt priora et notiora nobis quam propria et ab illis prius inchoandum est. Deinde distinguit operationes et uirtutes huius differentie dicens quod eius operationes et uirtutes huius differentie dicens quod eius operationes sunt due, scilicet generare et per hoc intelligit uirtutem generatiuam et suum actum, qui est generare et nutrire per uirtutem uel intelligit nutritiuam et eius actum qui est nutrire et ad hunc reducit uirtutem augmentatiuam et operationem eius.
Sentencia de operatione prima differentie uegetabilis que est generare a uirtute generartiua procedens. Consequenter determinat operationem prime uirtutis, scilicet generatiue et in illa parte sunt due partes, in quarum prima determinat de operatione generationis ad quam differentia uegetabilis ordinatur. In secunda, scilicet in hac, quatinus ipso semper diuino participent et cetera, tangit causam finalem huius operationis.
Circa primam igitur partem procedit dicens, uirtus uegetabilis habet unum opus quod est generare, et hoc est quia omnia corpora naturalia animata habent uirtutem generatiuam in quibus sunt et iste conditiones que sunt tres: prima est ut animatum quod est natum generare pertingat tempus in quo sit completum et aptum ad generandum cum non sit semper in effectum ad generationem aptum. Secunda est ut non habeat impedimentum quod impediat hanc actionem nec in uirtute neque in instrumento. Tercium est ut non sit de numero illorum uiuentium que per se generantur et non a simili et sunt herbe que sine semine generantur et alia putrefactione generata et cum iste conditiones fuerint contingentes tunc unumquodque generabit sibi simile sicut animal animal et planta plantam. Deinde tangit causam finalem propter quam est generatio ad quam ordinatur hec uirtus et primo dat illam causam et secundo diuidit causam. Dicit igitur quod generatio est in rebus ut participent diuinum et sempiternum esse secundum quod est in eis possibile per naturam et que in ipsis non possunt conseruari in simili secundum speciem conseruerentur. Sollicitudo enim diuina cum ipsum non potuit permanere secundum indiuiduum miserta est in dando ei uirtutem qua potest in specie permanere. Et deinde dicit quod omnia appetunt hunc finem, scilicet permanentia sempiternam et mouentur ad ipsam consequendam secundum quod innatum est nature et gratia istius finis agunt quecumque naturaliter agunt. Deinde diuidit intensionem cause finalis, cum dicit, id autem quod cuius causa sit dupliciter et cetera, intensio illius partis est talis: cum determinauit causam finalem propter quam uirtus generatiua existit in rebus et hec causa est ablatio corporalis diuino et incorruptibili secundum quod unicuique possibile est per naturam incipit assignare diffinitionem modorum finis, dicens quod causa finalis est duplex: una est propter quam res operantur in hac generatione, et alia est in qua communicant per illam generationem. Causa uero finalis cuius gratia agunt est continuatio esse secundum perpetuitatem. Causa uero in qua communicant est res perpetua cui assimulantur in illa perpetua continuatione. Vt si ponamus quod agunt ut suum esse secundum perpe tuitatem continuent et ut perpetuo sicut corpori celesti assimulentur quod indiuiduo suum esse continuat uel dicatur quod finis cuius gratia continuatio esse perpetui. Illud autem quo fit hec continuatio est anima et uirtus generatiua et operatio generationis eius et inde dat modum secundum quem generabilia corporalia possunt cum eternis communicare dicens quod quia non possunt actu communicare cum ipso, sempiterno et diuino eo quod nullum in corporale potest cum eo in uno eodem statu indiuidui secundum naturam permanere. Ideo eo modo quo eis est possibile per naturam diuinum esse et perpetuum participant in suo simili ipsum participantia ut quod unum numero permanere non potest unum secudum speciem in suo simili permaneat ut non permaneat idem. Set simile eidem ut idem specie permaneat quod idem numero permanere no potest. Et sic terminatur intensio huius partis.
In generali questiones. Circa partem istam ad presentem sex incidunt questiones. Prima [lec10 q1] est de necessitate anime uegetabilis. Secunda [lec10 q2] est utrum sit principium uite in omni uiuente. Tercia [lec10 q3] questio est utrum det uitam per suam substantiam an per suas potencias. Quarta [lec10 q4] questio est utrum uiuere in uiuentibus esse sit. Quinta [lec10 q5] utrum generatio sit in uiuentibus ab anima. Sexta [lec10 q6] utrum sit ab anima secundum omnem sui differentiam an secundum uegetabilem. Questiones uero que incidunt circa modos omnes generationis et circa embrionem in tractatu quem sufficienter apponemus determinabuntur et in ipso requiratur et si placet determinantur hic.
On this page