Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
[lec10 q1] Circa primam ergo questionem sic proceditur et queritur utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura. Et ostenditur necessitas eius hoc modo: corpora que uitam participant continue dissoluuntur a calore naturali interiori et exteriori. Item non exeunt in esse in completa quantitate et indigent completa quantitate, igitur ut in suo simili conseruentur, aliter enim deficeret uniuersalitas rerum cum necesse est quod corpora que uitam participant habeant uirtutem per quam hec operentur. Hec autem uirtus non est forma corporalis cum non sit ad hoc sufficiens, ergo illa uirtus est aliquid quod est supra res naturales. Hec autem est anima quam uegetabilem dicimus. Eius enim sunt predicte operationes, ergo animam uegetabilem in rerum natura necesse est esse.
Secunda ratio hec est: corpus animatum componitur ex contrariis. Item nutritur ex composito ex contrariis, scilicet ex mixtis. Item nutrimentum receptum in corpore cuilibet membro exhibetur secundum electionem quam exigit natura cuiuslibet membri. Item sursum et deorsum in rebus sunt opposita, sursum et deorsum in mundo quia radix in planta est sursum, sicut uult Aristoteles, rami uero deorsum. In mundo autem e contrario sunt, ergo planta uel uiuens quodlibet habet uirtutem consueruantem elementa contraria ut quod eleuatur a composito et tendat ad locum suum et que nutrimentum ad singula membra mandet secundum omnem partem et que hoc faciat cum el eccio ne exhibens cuilibet membro quod sibi proprium est et que faciunt nutrimentum sursum moueri et deorsum in uiuente. Hec autem non est uirtus corporalis, quia non conseruat nec continet elementa ullo modo et signum huius est quod recedente illo principio quod facit istas operationes remanet natura corporalis, ergo est supra naturam corporalem que uirtus unita corpori ista corpori ista operatur. Hec autem non est nisi anima quam appellamus uegetabilem, ergo necesse est animam uegetabilem esse et eam esse in corpore.
Ad oppositum: sicut uolunt multi, plante uiuunt per uiriditatem, uirtutem, unde uult Aristoteles quod uiriditas est uis communissima in plantis. Set uiriditas non est differentia anime nec uis anime, ergo ad uitam plante non requiritur differentia anime hoc operante, ergo ad uitam corporum uiuentium non est necesse ipsam uegetabilem esse.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod necesse est animam uegetabilem esse que corpori ad aptetur que ut ipsum conseruet in se et in suo simili in se conseruet corpus per nutrimentum ipsum consueruando, restaurando, dissolutum. Et etiam per augmentum ad perfectam quantitatem reducendo. in suo autem consimili conseruat ipsum per generationem. Quid autem sit anima uegetabilis patet per diffinitionem Auicenne, anima uegetabilis est que est prima corporis perfectio naturalis instrumentalis quod generatur et augmentatur et nutritur. Nutrimentum autem est corpus quod solet assimulari nature corporis cuius dicitur esse nutrimentum et restaurat ei quantum dissolutum est de eo aut plus aut minus.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod causa nutrimenti est duplex: una est causa et principium nutrimenti sicut instrumentum. Alia sicut regulans principium et causa nutrimenti regulans est anima uegetabilis et est illud a quo exit operatio supra nutrimentum et ita non potest esse principium sufficiens nutriendi calor, set anima uegetabilis. Ob hoc et propter alias operationes necessario attribuitur corpori uiuenti.
On this page