Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 2
Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.[lec10 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente. Et ostenditur quod sic: quia omnia uiuentia communicant in uita, ergo communicant in ea per aliquid commune quod in ipsis est. Nichil uero commune est omnibus uiuentibus quod possit dare uitam nisi solum anima uegetabilis, ergo anima uegetabilis est principium uite in omnibus uiuentibus. Et hoc confirmatur sic: differentie enim secundum rationem fundantur in principiis nature, ergo cum hec differentia animatum sit communis omnibus uiuentibus, necesse est quod illud quod est radix illius sit principium commune omnibus. Hoc autem est anima uegetabilis, ergo anima uegetabilis est communis omnibus uiuentibus, ergo cum ipsa ubicumque est sit principium uite manifestum est quod ipsa est principium uite in omnibus uiuentibus.
Secunda ratio hec est: anima uegetabilis omnium corporum corruptibilium consistit in esse et conseruationem per restaurationem deperditi et per extensionem partium corporis secundum debitam quantitatem et conseruationem in suo simile, et hoc est commune omni uiuenti completo. Hee autem sunt operationes anime uegetabilis, sicut dictum est, ergo anima uegetabilis est principium uniuersalis uite cuiuslibet uiuentis.
Ad oppositum: uiuere uiuentibus est esse. Est autem a forma completiua rei, set non est eadem forma completiua in omnibus uiuentibus nec illa est anima uegetabilis, ergo non est idem esse omnium uiuentium nec idem principium esse in eis, ergo non est idem principium uite in omnibus uiuentibus. Anima igitur uegetabilis non est commune principium omnium uiuentium.
Secunda ratio hec est: sicut uita in uiuentibus est esse ita sentire in sentientibus et intelligere in intelligentibus est esse. Sentire enim et intelligere sunt differentie uite, ergo intelligere quod est genus uite est in intelligentibus a principio intelligendi et sentientibus a principio sentiendi. Set anima uegetabilis non est principium sentiendi et intelligendi, ergo anima uegetabilis non est principium uite in omnibus uiuentibus.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima uegetabilis est commune principium et uniuersale uite in omnibus uiuentibus. In illa enim primo radicatur uita uniuersaliter per quam perficitur corpus in genere uiuentium et per cuius operationes conseruatur in se et in suo simili, et concedente sunt rationes, et hoc patet per uerbum Aristotelis dicentis quod "per ipsam primo inest uiuere omnibus uiuentibus".
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod uita est duobus modis. Est enim quedam uita omni uiuenti communis et hec radicatur in anima et est uita propria sicut uita illa per quam animal uiuit in genere animalis et uita illa propria per quam homo uiuit in genere hominis et hec uita propria non est in quolibet uiuente ab eodem principio quod est anima uegetabilis, set in eis est a suis diuersis principiis et formis complexionis. Vita uero communis est duplex, quedam enim est communis per predicationem et hec debetur anime uniuersaliter, unde hec radicatur in uniuersali quod est anima, quod est predicabile de hac anima et de illa. Est alia uita communis per reductionem in aliquo principio communi et hec debetur anime uegetabili que est in quolibet uiuente communi in qua communicant omnia uiuentia, et hec uita non est communis per predicationem set quia radicatur in quodam principio communi omni uiuenti, ideo necesse est eam esse in omni uiuente, et huiusmodi est principium anime uegetabilis et non aliarum. Per hoc autem soluitur ad primam rationem in contrarium. Ad secundam autem quia procedit de uita propria et de esse proprio cuiuslibet uiuentibus.
On this page