Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
[lec10 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias. Quod autem sit uite principium per suam substantiam sic ostenditur: esse resultat ex unione forme cum materia. Set forma per suam essentiam unita materie dat esse materie. Set uiuere in uiuentibus est esse, ergo anima uegetabilis que forma corporis dat ei uitam per unionem sue essentie et non solum per unionem sue potencie, ergo anima uegetabilis dat corpori uitam per suam substantiam et non per suas potencias.
Secunda ratio hec est: anima est perfectio corporis organici potencia uitam habentis. Set actus respondens potencie et est in eodem genere cum potencia. Set potencia corporis organici est in genere substantie respectu uite, ergo actus ei respondens est in genere substantie, ergo illud quod dat ei uitam est in genere substantie substantie, ergo anima uegetabilis a parte sue substantie dat uitam.
Ad oppositum: quelibet substantia causata que est hoc aliquid habet potentiam mediam inter se et suam operationem quam influit. Ergo cum anima uegetabilis sit substantia causata inter animam et suam operationem est sua potencia media, operatur ergo cum uita sit operatio eius. Manifestatum est igitur quod influit anima uegetabilis uitam per suas potencias et non per suam substantiam.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima uegetabilis dat et influit uitam corpori secundum suam substantiam, unde est principium uite corporis, et per unionem sue substantie est principium operationis in corpore et per applicationem suarum potenciarum et extensionem earum ad opus.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod anima uegetabilis consideratur duobus modis: anima enim uegetabilis est forma corporis et sic perfectio et est principium operationis. Secundum autem quod est forma dat esse corpori et inter ipsam et esse quod ipsa dat non cadit hoc modo potencia media, set se ipsa dat esse et quia illud esse est uita propter hoc dicimus quod se ipsa dat uitam et non per potencias. Secundum autem quod ipsa est principium operationis cadit medium inter ipsam et suam operationem, scilicet potencia ipsius.
On this page