Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum uiuere in uiuentibus sit esse

[lec10 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur utrum uiuere in uiuentibus sit esse. Et ostenditur quod sic: sicut superius diximus, uiuere est actus resultans a prima perfectione et ex unione essentie anime cum corpore siue ex unione forme cum materia quod in genere substantie est esse. Ergo uiuere in uiuentibus est esse, set in uiuentibus resultat uiuere ex unione forme substantialis que est anima cum corpore.

Secunda ratio hec est: actus est duplex, scilicet primus et secundus. Set primus actus est esse resultans a prima perfectione et unione eius cum materia. Talis autem actus est uiuere in uiuentibus, ergo uiuere in uiuentibus est esse. Minor patet quia uiuere in uiuentibus resultat ex unione anime cum corpore. Anima enim est prima perfectio corporis.

Tercia ratio hec est: triplex est genus entis, scilicet ens uiuens et intelligens et dicitur ens de istis differentiis entis. Ergo contingit dicere uiuens est ens set non dicitur uiuens nisi per uitam uel per uiuere, ergo uiuere est esse. Viuere ergo in uiuentibus est esse.

Ad oppositum: nulla operatio est esse. Set in quolibet creato differt suum esse et sua operatio. Set uiuere est operatio corporis uiuentis, ergo uiuere in uiuentibus non est esse. Minor patet quia uiuere est se ipso moueri. Moueri autem est moueri secundum locum, nutrire, augere et generare. Set nulla istarum differentiarum est esse immo quelibet est operatio. Sentire enim non est esse set quedam operatio et similiter est de aliis, ergo uiuere in uiuentibus non est esse.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod uiuere in uiuentibus est esse, cum sit actus primus resultans ex prima perfectione uiuentium que est anima, et similiter intelligere, cum sit uiuere in intelligentibus est esse et sentire in sentientibus. Et propter hoc dicit Aristoteles quod uiuere in uiuentibus est esse.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod uiuere est duobus modis. Est enim quoddam uiuere quod est actus primus et quietus et hoc uiuere est esse et non operatio. Est aliud uiuere quod est actus secundus et istud uiuere est operatio et hec duo uiuere sunt simul tempore, licet non sint simul natura, et cum dicitur uiuere est se ipso moueri ista diffinitio non datur per prius set per consequens et manifestat esse prius, quia animatum uiuens mouetur per motum et cognitionem, non tamen est idem cum motu et cognitione et per hoc differt ab inanimato. Similiter uiuere manifestatur per hoc quod est per se moueri et per se moueri consequens est ad uiuere quod est actus primus. Vnde per se moueri non est uiuere primo modo set secundo modo, quia sequitur ad primum uiuere, et tale est operatio set non primum uiuere.

Ad secundam rationem dicendum est quod predicte differentie uite sunt consequentes ad uitam et non est differentie uite per se. Quo modo autem sunt differentie uite patebit.

Tercia ratio hec est: si uiuere in uiuentibus est esse, ergo cum moueri sit uita in mobili, moueri esset esse ipsius mobilis. Hoc autem est falsum quia moueri non est esse ipsius mobilis, immo est operatio ipsius.

[Solutio.] Ad hoc dicendum est quod duobus modis est loqui de corporibus. Est enim loqui de ipsis a parte sue substantie et hoc modo moueri in eis non est esse. Alio modo est loqui de ipsis a parte illa qua sunt in genere mobilium et a tali motore qui se ipso mouet, et cuius est in mouendo uitam dare et quantum ad hoc moueri in eis est uiuere et secundum hanc uiam est differentia uite, et similiter nutrire et augere et generare, et secundum hanc uiam nutrire est esse in genere nutribilium et augere in genere augmentatibilium et sic uiuere in uiuentibus est esse secundum diuersa genera uite.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4