Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum generatio sit ab anima.
[lec10 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et queritur utrum generatio sit ab anima. Et ostenditur quod sic et loquor de generatione rerum animatarum uiuentium, generatio competit rebus animatis et animatis set differenter, quia generatio competit rebus in animatis per conuersionem unius in alterum, sicut ignis generatur ex aqua per conuersionem aque in igne, et generatio competit rebus mixtis inanimatis per mixtionem. Generatio autem in rebus animatis est per solam propagationem et per seminis decisionem et non per conuersionem unius in alterum, et animatum non generat nisi animatum de sui natura, ergo animatum per illud per quod differt ab inaminato generat. Hoc autem est anima, ergo animatum per animam generat, ergo anima est principium generationis in rebus animatis.
Secunda ratio hec est: generatio in rebus animatis fit per seminis decisionem, que decisio est a quolibet membro et a superfluitate nutrimenti, ergo necesse est quod post completam nutritionem reseruetur aliquid de nutrimento quod ordinetur ad generationem. Hoc autem non est nisi per uirtutem generatiuam, set uirtus illa per quam fit illa reseruatio non est uirtus elementorum, quia uirtus elementorum totum consumit et conuertit in sui naturam nec etiam conseruatiua alicuius ex quo fiat alterum. Ergo illa uirtus est supra elementa. Hoc autem non est nisi uirtus anime in corporibus animatis que est supra elementa, ergo ab illa fit illa reseruatio, ergo ab anima fit generatio in rebus uiuentibus.
Tercia ratio hec est: illud quod est principium esse et conseruationis in rebus animatis in se illud est principium conseruationis earum in suo simili, quia forma dat esse et conseruationem rei in se. Item forma est principium multiplicationis rei et ita conseruat rem in suo simili secundum speciem. Set omne tale est principium generationis in rebus animatis, ergo anima est principium generationis in rebus animatis.
Ad oppositum: In rebus naturalibus est generatio per naturam contrarii et generatio unius est corruptio alterius, quia idem est principium generationis et corruptionis in naturalibus, sicut patet. Ignis enim qui est principium generandi ignem ex aqua est principium corruptionis aque. Set anima non habet contrarietatem aliquam cum alio, ergo non est principium generationis in natura, ergo generatio corporum animatorum naturalium non est ab anima set ab alio principio.
Secunda ratio hec est: omnis operatio corporalis est a principio corporali inmediate. Set generatio est operatio corporalis, ergo generatio est corporalis in rebus animatis est a principio corporali. Set anima non est corporalis immo simplex et spiritualis, ergo generatio non est in rebus animatis ab anima.
Tercia ratio hec est: illud est principium generationis quod ex principium decisionis seminis et distensionis eius in partes et conuersionis eius. Hoc autem est calor primo et per se in rebus animatis, ergo anima non est principium generationis in rebus animatis.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod principium generationis in corporibus animatis uiuentibus est anima. Anima enim est principium triplicis operationis, scilicet nutrimenti per quod deperditum restauratur et est principium augmenti per quod corpus ad debitam quantitatem ducitur et est principium generationis per quam corpus animatum in suo simili conseruatur. Et concedente sunt rationes ad hoc inducte.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod duplex est generatio in rebus naturalibus. Quedam enim est per conuersionem mutuam unius in alterum, sicut generatio elementorum, et hec generatio est per naturam contrarietatis et de hac etiam dicit Aristoteles quod "generatio unius est corruptio alterius" et hec etiam generatio quantum ad transmutationem et mutuam conuersionem fit per naturam contrarietatis; quantum uero ad impressionem fit per naturam similis. Est enim alia generatio que fit per propagationem et emissionem seminis et hec est generatio animatorum et de hac non est uerum quod generatio unius sit corruptio alterius nisi modo equiuoco ut dicatur quod corruptio forme nutrimenti sit generatio forme spermatis et corruptio forme spermatis sit generatio forme fetus. Vnde in ista non est contrarietas et huiusmodi potest esse principium illud quod non habet contrarietatem. Hoc autem est anima.
Ad secundam rationem dicendum est quod corporale dicitur duobus modis. Vno modo dicitur corporale quod est forma corporea, sicut forma elementi. Alio modo dicitur aliquid corporale, quia in corpore est et in corpore operatur et a corpore dependet et hoc modo dicitur anima esse corporalis et sic potest esse principium generationis, que est operatio corporalis.
Ad terciam dicedum quod principium duplex est: quoddam quod primo mouet et regulat totam operationem et hoc modo anima est principium generationis et conuersionis seminis et distinctionis eius per substantiales partes lineares sicut regulans et primo uiuens. Ad hoc est principium alicuius quod inmediate mouet sicut instrumentum regulatum a primo principio mouente et hoc modo calor est principium emissionis seminis et conuersionis eius et distensionis eius in partes et regulatur per animam.
On this page