Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 6
Utrum generatio sit ab anima secundum quamlibet sui differentiam an ab anima uegetabili solum[lec10 q6] Circa sextam questionem sic proceditur. Supposito quod generatio sit in rebus uiuentibus animatis ab anima, queritur utrum generatio sit ab anima secundum quamlibet sui differentiam an ab anima uegetabili solum. Quod autem generatio sit ab anima secundum quamlibet sui differentiam, sic ostenditur, et quod quelibet anima sit principium generationis. Planta enim generat plantam et brutum generat brutum et homo generat hominem. Simile enim generat suum simile, ergo per illam differentiam est generatio in homine per quam distinguitur ab aliis et in qua communicant ea que sunt sub homine. Aliter enim non generaret sibi simile. Hoc autem est anima intellectiua, ergo anima intellectiua est principium generationis in homine et similiter obiciendum est de anima sensibili in bruto et de anima uegetabili in planta. Ergo anima secundum quamlibet sui differentiam est principium generationis rerum animatarum.
Secunda ratio hec est: per illum per quod unumquodque completur in esse per illud est principium sue operationis et continuationis sui esse in se et in suo simili. Set per animam intellectiuam completur homo in esse et per animam sensibilem completur brutum in esse et per animam uegetabilem completur planta in esse. Ergo per animam intellectiuam consueruatur homo in se et in suo simili, et brutum per sensibilem et planta per uegetabilem. Set illud est principium generationis rei per quod res conseruatur in suo simili, ergo principium generationis in homine est anima intellectiua et sensibilis in bruto et uegetabilis in planta, ergo anima secundum omnem sui differentiam est principium generationis rerum animatarum.
Tercia ratio hec est: sicut habetur in libro De generatione, peccant illi qui ponunt formas accidentales esse principium generationis et non formas substantiales, cum forme substantiales sint principia in generatione. Et intelligimus in sermone Aristotelis quod forme substantiales agunt sicut principia primo mouentia. Forme uero accidentales sicut instrumenta et substantiales regulant accidentales, ergo cum anima sensibilis in bruto sit forma completiua et substantialis, anima uero uegetabilis in bruto sit dispositio ad ipsam, patet quod sensibilis in bruto totam operationem regulat et uegetabilem coartat in sua operatione ut disponat complexionem habilem ad receptionem sui et similiter intellectiua in homine. Set omne tale est primum principium generationis et regulans in eo in quo est, ergo anima intellectiua est primum principium generationis et regulans in homine et sensibilis in bruto, et uegetabilis sicut secundum principium.
Ad oppositum: sicut habetur in libro De anima, anima uegetabilis est principium uite in omni uiuente, et per ipsam inest cuilibet uiuenti generatio et augmentatio et nutri c io. Ergo secundum Aristotelem ipsa sola est principium generationis.
Secunda ratio hec est: sicut ponit Auicenna, differentie anime habent distinctas operationes. Quibusdam enim debetur cognitio sicut intellectiue et sensibili et hee non operantur per se ad conseruationem corporis nec in se nec in simili. Alii enim debetur corporis conseruatio in se et in suo simili, et hec est anima uegetabilis cui debentur omnes operationes naturales que sunt in corpore. Talis uero sola est principium generationis, ut postquam corpus perfecte nutrierit et eduxerit ad perfectam quantitatem illud quod relinquitur ex nutrimento per quod consueruatur in se indiuiduum ordinetur per ipsam ad semen et ad generationem fetus ex quo conseruetur illud indiuiduum in suo simili. Talis uero est anima uegetabilis sola, ergo anima uegetabilis est principium generationis et non quelibet differentia anime.
Tercia ratio hec est: illa anima est principium generationis cuius est inmediate operari supra quatuor qualitates in digirendo nutrimentum conuertendo et assimulando ipsum corpori nutribili per suas operationes et uirtutes et que etiam ex superfluo nutrimento semen decindit et ex ipso format et membra eius extendit secundum lineares extensiones. Talis uero est sola anima uegetabilis et non alia differentia anime, sicut uult Auicenna. Ergo sola anima uegetabilis est principium generationis in rebus uiuentibus animatis et non aliqua alia differentia anime. Maior patet secundum quod illa differentia anime sit principium generationis que predictas exercet operationes, quia in hoc consistit tota generatio.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima uegetabilis est primum et inmediatum principium generationis sicut ostendunt rationes.
Ad rationes in contrarium dicendum est quod principium generationis est multiplex: quoddam quod est inmediate mouens et in quo est radix totius generationis et quod regulat operationem et hoc modo anima uegetabilis est principium generationis. Alio modo est principium aliquid generationis sicut instrumentum illius principii. Et hoc modo calor est principium generationis cum aliis qualitatibus. Tercio modo est aliquid principium generationis sicut illud quod regulat operationem, que est in generatione, non tamen ab eo egreditur operatio illa set regulat illam sicut finis et sicut illud quod coartet operationem alterius principii ut secundum eius exigentiam operetur in generatione. Et hoc modo anima sensibilis est principium generationis in bruto, quia secundum eius exigentiam operatur uegetabilis ad generationem bruti. Hoc etiam modo est anima intellectiua principium generationis in homine quia secundum eius exigentiam operantur principia generationis hominis. Set tamen anima sensibilis et uegetabilis est magis accedens ad generationis operationem quam anima intellectiua, cum anima sensibilis sit radicem habens in corpore et non anima intellectiua, tamen operatur anima intellectiua ad generationem in homine sicut finis et regula et complementum. Omnes enim dispositiones operantur secundum exigentiam dispositionis ultime. Et hoc modo soluuntur rationes ultime ad utramque partem, quia quedam illarum procedunt secundum unam partem. Alie autem rationes procedunt secundum aliam.
On this page