Text List

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio secunda in qua ostenditur comparatio anime ad corpus secundum tria genera causarum. Continuatio intensionis.

Est autem anima uiuentis corporis causa et principium et cetera, ex diffinitione uniuersali anime patuit quod anima est causa corporis cum sit ipsius perfectio et ostensum est in parte precedenti quod anima uegetabilis secundum uirtutem generatiuam est causa efficiens corporis animati, cum sit principium generationis ipsius. Non solum autem anima est causa corporis secundum hos duos modos, immo etiam est causa finalis ipsius. Ideo in hac parte determinat quod anima secundum tria genera causarum est causa corporis animati. Per hoc enim ostenditur quod secundum omnes illos tres modos anima uegetabilis est causa corporis et quod generatio cuius ipsa est principium est ab ipsa sicut a causa efficiente mouente ad generationem et ordinatur ad ipsam sicut ad causam finalem. Et hec pars spectat ad presentem speculationem. Diuisio.

Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima proponit quod anima comparatur ad corpus in ratione triplicis cause et distinguit triplex genus cause. In secunda, scilicet in hac, quid igitur substantia manifestum est et cetera, ostendit secundum quem modum, scilicet anima habeat rationem triplicis generis cause respectu corporis. Prima autem pars indiuisa remanet.

Secunda autem pars recipit diuisionem in tres partes, in quarum prima ostendit animam habere rationem cause formalis. In secunda, scilicet in hac, manifestum est autem propter quid anima causa est et cetera, ostendit animam habere rationem cause finalis. In tercia, scilicet in hac, at uero per quod unum principium est quodquid est, ostendit animam habere rationem cause efficientis. Hee autem tres rationes causarum de anima uegetabili sunt intelligende in hac parte. Prime autem due partes remanent indiuise. Tercia autem pars diuiditur in duas, in quarum prima ostendit animam causam efficientem in corpore ratione motus localis in animalibus habentibus differentiam anime que est motiua secundum locum. In secunda, scilicet in hac, est autem alteratio et augmentum secundum animam, ostendit animam esse causam efficientem in motu alterationis et augmenti et detrimenti. Prima autem pars manet indiuisa. Secunda autem pars diuiditur in duas, in quarum prima ostendit animam esse causam efficientem motus alterationis et augmenti et detrimenti. In secunda, scilicet in hac, Empedocles autem non benedixit hec addens augmentum accidere plantis et cetera, improbat opinionem Empedoclis ponentis augmentum et detrimentum non esse ab anima set a natura elementorum.

Diuisionis recollectio. Sunt igitur in lectione presenti partes sex, in quarum prima assignat diuisionem causarum ostendens rationem triplicis generis cause anime conuenire. In secunda specialiter ostendit secundum quem modum ei competit ratio cause formalis. In tercia ostendit secundum quam rationem intensio cause finalis. In quarta ostendit secundum quem modum ei competit intensio cause efficientis quantum ad motum localem. In quinta ostendit secundum quem modum ei competit intensio cause efficientis quantum ad motum alterationis et augmenti et detrimenti. In sexta probat opinionem Empedoclis errantis circa motum augmenti. Hec autem sexta pars ad sequentem pertinet speculationem. Hec est diuisio huius partis.

Sentencia prime partis in qua ostendit rationem triplicis cause anime conuenire. Circa primam partem procedit hoc modo dicens quod anima est causa et principium, et causa est illud post quod sequitur aliud; principium ante quod non est aliud. Est igitur anima principium et causa corporis cuius est perfectio, et causa dicitur secundum tres modos ut habetur in scientia de phisico negotio qui modi concidunt in unum, scilicet causa formalis que dat esse rei et causa efficiens a qua exit motus et causa finalis propter quam res est et anima est causa hiis tribus modis respectu corporis. Est autem causa formalis sicut patet in eius diffinitione. Est causa efficiens quantum ad motum generationis et nutrimenti et augmenti et detrimenti, et est causa finalis quia sicut declaratum est in Phisicis, materia est propter formam et necessitas materie est propter necessitatem forme et non propter aliud consequens.

Sentencia secunde partis in qua ostendit animam habere rationem cause formalis, consequenter ostendit animam habere rationem singulorum istorum modorum, et primo ostendit eam habere intensionem forme per duas rationes, et ratio prima talis est: omnis causa que est principium esse rei est causa formalis ipsius. Set anima est principium esse rei, scilicet corporis animati, ergo est causa formalis corporis animati. Minor ostenditur sic: uiuere in uiuentibus est esse. Set anima est causa uite in uiuentibus, ergo anima est causa esse in ipsis.

Secunda autem ratio hec est: omne illud quod est perfectio rei existentis in potencia est causa formalis ipsius. Set anima, sicut patet ex sua diffinitione, est perfectio corporis uiuentis existentis in potencia, ergo anima est causa formalis ipsius.

Sentencia tercie partis in qua ostendit animam habere rationem cause finalis, consequenter ostendit secundum quem modum anima habet rationem cause finalis et in illa parte duo intendit: primum est ostendere hoc quod sic ostendit dicens quod anima est causa finalis corporis, cum propter ipsam sit corpus productum in esse. Et est ratio sua talis: sicut operatur intellectus in rebus artificialibus, sicut patet in mechanicis, similiter operatur natura in rebus naturalibus. Set intellectus operatur propter aliquem finem, ergo natura operatur propter aliquem finem, igitur corpora animata propter aliquem finem producit. Huius autem finis est anima, ergo anima est causa finalis corporis. Quod autem anima sit ille finis propter quem natura operatur et producit corpora sic ostenditur: illud cuius omnia corpora naturalia tam animalium quam plantarum sunt instrumenta et causa finalis ipsorum. Set anima est huiusmodi, ergo anima est causa finalis corporum, sicut igitur instrumenta artis sunt propter finem ad quem ordinantur, similiter omnia corpora animata sunt propter animam que ipsis utitur sicut instrumento ad quam sicut ad finem ordinantur. Secundum autem quod intendit est distinctio cause formalis quam tangit cum dicit, dupliciter autem dicitur quod huius causa est et cetera, dicit igitur quod causa finalis est duplex: una est illa cuius est aliquid propter quod inuenitur aliquid et hanc rationem cause finalis est ponere secundum proportionem quam habet anima ad corpus animatum quod est ipsum compositum, quia compositum est causa finalis corporis et anime tanquam illius finis cuius est utrumque et anima et corpus. Alia est causa finalis illa per quam est in finem rei deuenire et secundum hunc modum est anima causa finalis secundum proportionem quam habet ad corpus cuius est perfectio, quia per ipsam corpus deuenit in suum finem.

Sentencia quarte partis in qua ostendit rationem cause efficientis anime conuenire quantum ad motum localem, consequenter ostendit modum secundum quem anima habet rationem cause efficientis. Anima igitur est principium efficiens motus in corpore et secundum ueros motus et estimatiuos, et ostendit quod est principium motus localis. Hoc autem non est in omnibus uiuen tibus, quia non in plantis set solum in quibusdam animalibus in quibus est uirtus motiua secundum motum progressiuum.

Sentencia quinte partis in qua ostendit rationem cause efficientis anime competere quantum ad motum alterationis et augmenti et detrimenti, consequenter ostendit animam esse causam efficientem quantum ad motum alterationis augmenti et detrimenti, et primo proponit intensionem dicens quod alteratio et augmentum in rebus animatis procedunt ab anima et primo ostendit alterationem esse ab anima et est ratio sua talis: omnis motus sensus est ab anima et nichil participat sensum quod non participat animam, set motus sensus est quedam alteratio, cum non sit alteratio formarum omnino habentium naturam corporalem, ergo ab anima est alteratio. Deinde ostendit quod anima est principium augmenti et detrimenti cum dicit, et de augmento et detrimento similiter se habet et cetera. Et est sua ratio talis: omne quod nutritur habet uitam, et omne habens uitam habet animam et uitam ab anima, ergo omne quod nutritur est habens animam et nutrimentum habet ab anima. Set omne quod habet augmentum et detrimentum naturale habet uitam et animam et augmentum et detrimentum habet ab anima. Dicitur autem augmentum et detrimentum naturale quod fit a principio intra naturali. Potest enim additio fieri rebus sicut per artem fit in rebus animatis uel in quantitatibus mathematicis sicut quadrangulus addito gnomone crescit et hoc augmentum non est naturale et similiter omnes quantitates et etiam mathematice et alie crescere possunt per accidens et preter naturam. Non est autem augmentum naturale in illis neque detrimentum. In hiis completur manifestatio intensionis huius partis in speciali.

Questiones. Circa partem istam inquirendum est est operationibus anime in semine circa actum generationis. Nouem autem occurrunt questiones. Prima [lec11 q1] est utrum in semine deciso sit aliqua natura anime. Secunda [lec11 q2] est utrum illa natura sit anima an uirtus anime. Tercia [lec11 q3] est quo modo illa uirtus procedat cum semine utrum per decisionem an aliter. Quarta [lec11 q4] est utrum substantia anime que est futura fetus perfectio sit aliquo modo in semine. Quinta [lec11 q5] est quo modo sit in semine utrum actu an potencia. Sexta [lec11 q6] est quo modo ducatur ad actum. Septima [lec11 q7] est quo modo anima comparetur ad corpus secundum triplex genus cause. Octaua [lec11 q8] est utrum eadem anima sit causa efficiens et forma et finis eiusdem corporis. Nona [lec11 q9] est utrum et quo modo corpora sint anime instrumenta.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum