Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 1
Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.[lec11 q1] Circa primam questionem sic proceditur et queritur utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime. Et ostenditur quod sic: in rebus que producuntur per decisionem seminis simili producit simile et hoc fit per decisionem seminis a generante qui ex illo generat simile. Ergo necesse est ut in semine sit aliqua natura effectiua operans ad illam similitudinem. Illa uero natura que ad huius multiplicationem similis operatur est natura anime, quia anima est forma et species corporis animati, ergo necesse est quod in semine deciso a generante in rebus animatis sit aliqua natura anime que operetur ad productionem indiuidui similis.
Secunda ratio hec est: sicut habetur in libro De animalibus, sperma uiri comparatur ad semen mulieris, sicut artifex et causa efficiens, ergo in semine uiri est aliquid per quod agit et mouet, set sperma non mouet per se ipsum, unde sperma omnino mortificatum non moueret, ergo necesse est aliquam uirtutem esse in ipso quod sit principium mouendi ipsum et uiuificans ipsum. Hec autem natura non est nisi natura anime, ergo necesse est in spermate deciso a generante esse naturam anime.
Tercia ratio hec est: sperma secundum Aristotelem nutritur, unde dicit Aristoteles quod embrio nutritur et communicat nutrimentum in sui naturam. Item distendit membra et distinguit et reddit ea habilia ad operationes anime, ergo in ipso est aliquid quod est principium nutrimenti et augmenti et distensionis membrorum et distinctionis. Hoc autem non est uirtus nature set natura anime. Natura enim ad ista non operatur, ergo in semine est aliqua natura anime.
Ad oppositum: sicut habetur in libro De animalibus, semen est superfluitas nutrimenti quo non indigemus. Nutrimentum uero non habet animam in se nisi postquam unitur membris et efficitur pars substantie membrorum. Set semen, cum sit superfluitas que relinquitur a nutrimento nec est assimulatum membris nec eis unitum, ergo nullo modo habet naturam anime in se.
Secunda ratio hec est: multe sunt superfluitates in corpore et quedam remanent in corpore, quedam exterius abiciuntur. Ille que remanent in corpore sunt sicut pili et ungues. Ille uero que abiciuntur sunt sicut semen et sputum et urina et egestiones. Set magis accedunt ad naturam corporis animati illa que remanent in corpore de sui natura quam illa que abiciuntur, ergo superfluitates que remanent magis accedunt ad naturam corporis animati quam semen. Set superfluitates remanentes non habent regimen ab anima per se nec a natura anime, unde non augmentatur propter coniunctionem nutrimenti, set proper hoc quod superfluitas que est materia ex qua generantur augmentatur, ergo multo fortius cum semen sit superfluitas existens extra corpus semen non habet regimen ab anima nec a natura anime, ergo in semine deciso a generante non est aliqua natura anime.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod in semine est natura anime que mouet ad productionem fetus et distinctionem et organizationem et formationem membrorum et mouet et operatur illa natura anime ad dispositionem corporis supra quam anima que est perfectio reducitur. Et rationes ad hoc ostendendum sunt concedende.
Ad primam rationem in contrarium dicendum quod semen superfluitas est nutrimenti quantum ad maiorem quantitatem ipsius; quantum ad minores partes ipsius est substantia decisa a substantiis omnium membrorum et quia semen diuiditur propter multiplicationem speciei et conseruationem in simili, ideo in semine est natura anime que operatur ad istam multiplicationem exercerdam.
Ad secundam rationem dicendum est quod non est simile de aliis superfluitatibus et de semine, quia alie superfluitates non sunt propter multiplicationem rei in suo simili set solum sunt ille que a corpore abiciunt ad exhonerandum naturam et ne nocumentum faciant in corpore. Alie autem que remanent in corpore sunt ad decorationem partium corporis et defensionem, et ideo cum nulla superfluitate alia fluit natura anime nisi cum sola illa ex qua fit sperma. Vnde si etiam emittatur sanguis a corpore superfluus non tamen cum eo fluit natura anime, licet cum eo fluat spiritus et calor. Set cum spermate fluunt spiritus, spiritus et calor et anima uel uirtus anime.
On this page