Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
[lec11 q2] Circa secundam questionem sic proceditur: supposito quod in semine deciso a generante sit aliqua natura anime. Queritur de illa natura anime utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime. Et ostenditur quod illa natura anime que est in semine operans ad productionem fetus et ad formationem membrorum sit uirtus anime et non eius substantia. Dicit enim Aristoteles in libro De animalibus quod non est necesse quod efficiens uniatur materie secundum substantiam set sufficit quod uniatur secundum uirtutem, sicut regula artificis unitur domui non substantia set uirtute, et similiter non est necesse quod anima patris sit in semine set aliqua alia natura, scilicet uirtus que fluit ab anima patris. Hec autem non est nisi uirtus anime et non substantia operans ad productionem fetus, ergo illa natura anime que est in semine est uirtus anime et non eius substantia.
Secunda ratio hec est: duplex est agens quoddam quod operatur ad productionem rei per sui contactum et ad contractionem eius per unionem sue substantie et tale semper est simul cum materia, substantia et uirtute. Est aliud agens quod operatur ad productionem rei sine contactu et contingat rem sine sui contactu cum illa, sicut patet in iactatu lapidis et tale agens non operatur per unionem sue substantie set per uirtutem solum et uirtus quam mouet est uirtus eius et non substantia eius et secundum hunc mo dum anima patris fluit cum semine. Non enim anima patris nec ipse pater est cum semine, ergo illa natura anime fluens a generante cum semine que operatur ad fetus productionem et uirtus anime et non substantia anime.
Ad oppositum: accidens non est sine subiecto. Set uirtus anime est accidens anime, ergo non est sine substantia anime. Ergo uirtus anime non potest esse in semine quin etiam eius substantia sit in illo. Ergo illa natura anime que est in semine non est sola uirtus anime, immo eius substantia.
Secunda ratio hec est: sicut habetur in libro De animalibus anima est in semine et semen est substantia animata et non potest dici quod semen non habet animam, set animam est in ipso sine operatione. Vnde assimulatur sua existentia dormienti. Cum uero obicitur ei nutrimentum et operatur supra nutrimentum tunc excitatur ad operationem et tunc est in semine sicut actus et sicut uigilans, ergo cum substantia anime sit operans supra nutrimentum et detendens membra et formans patet quod anima quantum ad substantiam est in semine, ergo cum anima seminis que postea est perfectio seminis operetur istas operationes patet quod non indiget uirtute anime patris ad hoc operandum, ergo illa natura anime que est in semine est anima ipsius seminis secundum substantiam et non uirtus anime patris solum.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod in semine est uirtus anime que fluit cum semine et operatur ad fetus et ad productionem et ad membrorum organizationem. Set in semine est natura uirtutis anime patris que fluit cum calore naturali et cum spiritibus et operatur ad productionem fetus et dat distinctionem membrorum et organizationem, et hec est actu in semine, sicut motus. Item alia est natura in semine que est anima seminis que in futuro facta completa organizatione membrorum erit perfectio seminis et hec est in semine potencia et non actu et uirtus anime patris fluens cum semine operatur ad dispositiones per quas fit actu anima existens potencia in semine eo quod illud quod fluit cum semine a patre operans ad predictas dispositiones non est substantia anime patris set est uirtus que fluit cum semine et potencia, et ponimus quod in semine est substantia anime seminis que non est eadem cum anima patris nisi secundum speciem solum que per operationem uirtutum existentium in semine ducitur ad actum et sic illa natura anime que fluit cum semine et operatur ad productionem fetus est uirtus anime et non substantia eius.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est qud duplex est accidens. Accidens quoddam quod comparatur ad subiectum ut ad subiectum solum in quo est solum et tale non est sine subiecto sicut albedo et huiusmodi. Est aliud accidens quod comparatur ad suum subiectum non solum sicut ad illud in quo est set etiam ad ipsum comparatur sicut ad illud a quo fluit et tale accidens potest esse sine suo subiecto a quo fluit. Erit autem in alio subiecto in quo fluit ab illo. Tale accidens est uirtus et ideo uirtus anime patris ab ipsa potest fluere cum semine et esse in semine sine ipsa.
Ad secundam rationem dicendum est quod in semine est anima et substantia anime seminis. Set illa est potencia in semine et non sicut actus, set uirtus anime patris que fluit cum semine operatur operationes nutrimenti et augmenti antequam anima in potencia ducatur ad actum et actu compleat corpus et substantia illa anime non sufficit ad augmentum et nutrimentum nisi per illas uirtutes que fluunt cum semine ab anima patris.
On this page