Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 1
Utrum anima habeat naturam ignis[lec9 q1] Circa primam questionem sic proceditur, et queritur utrum anima habeat naturam ignis, et ostenditur quod sic per duas rationes, prima talis est: omnis forma corporis mixti que maxime in natura est principium motus et operationis maxime est habens naturam illius elementi quod maxime habet de specie inter omnia elementa et quod maxime est principium operationis et motus. Set anima est forma corporis mixti que maxime est principium operationis et motus, ergo maxime habet naturam illius elementi quod maxime est principium operationis et maxime habet de specie. Hoc autem est ignis sicut testatur Aristoteles, ergo anima maxime habet naturam uel similis igni.
Secunda ratio est hec: omne illud quod per sui presentiam est influens calorem in materia et per sui recessum relinquit priuationem caloris habet maxime naturam illius elementi quod est ignis, cum sit calidus simpliciter uel similis ignis. Set anima est forma per cuius presentiam in corpore uiget calor et per cuius absentiam a corpore priuatur calor. Unde cum anima egreditur a corpore est corpus frigidum, ergo anima habet naturam ignis uel similis cum igne.
Tercia ratio talis est: omne illud quod est principium uite influit illud per quod stat uita. Set anima est principium uite, hoc patet plane. Ergo anima influit illud per quod stat uita. Set sicut habet in libro Mortis et uite, principium uite est calidum cum humido, unde calor cum humido est principium per quod stat uita. Ergo anima influit calorme. Omne autem tale habet naturam ignis uel alicuius similis igni, ergo anima habet naturam ignis uel similis igni.
Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: dicit Aristoteles in libro De anima quod anima conseruat corpus et tenet elementa et ligat ea ne unumquodque eorum uel illorum redeat ad locum proprium. Cum enim anima a corpore egreditur fit dissolutio in corpore et redeunt elementa in que fit dissolutio ad loca propria, set ignis est unum elementorum habens contrarietatem cum aliis, ergo tendit ad locum proprium. Anima autem ipsum tenet et ligat per sui presentiam in corpore, ergo non habet anima naturam ignis nec alicuius elementi contrarii. Tenet enim elementa, et sic non habet naturam ignis, quia sic haberet contrarietatem cum aliis nec ipsa teneret. Hoc autem falsum est, ergo non habet naturam alicuius elementi.
Secunda ratio talis est: si anima esset ignis aut esset ignis quod est elementum aut esset igneum mixtum habens in se predominium ignis. Si autem esset ignis quod est elementum sic consumeret alia elementa et totum corpus destrueret sicut ignis, cum habet predominium. Ergo cum anima habeat predominum supra corpus sic anima corrumperet corpus. Hoc autem est falsum, quia consueruat ipsum, ergo anima non habet naturam ignis, quia est elementum. Si autem sit igneum mixtum habens in se predominum ignis, sic esset forma mixti quia mixta esset. Set omnis forma mixti habet distentionem secundum distensionem materie ergo anima haberet diffinitionem secundum diffinitionem materia. Set nulla talis forma mouet sufficienter, et hoc est propter sui alligationem cum materia. Ergo anima non moueret sufficienter. Hoc autem est falsum, ergo anima nullo modo habet naturam ignis.
Tercia ratio hec est: omne quod mouet mouetur secundum predominium uincentis in eo, ergo cum anima habeat predominium in corpore uiuenti mouetur corpus uiuens secundum predominium et exigentiam anime. Et quia anima mouet undique propter hoc corpus mouetur in omnem partem. Si ergo anima esset ignis cum ignis solum sit moueri et mouere propter sensum, sic non habet naturam ignis.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod fuit opinio philosophorum quod anima habet naturam ignis et causa huius positionis fuit propter operationes anime. Est enim anima maxime principium et motus et operationis, et quia ignis talis est inter omnia corpora ideo moti fuerunt propter istam proportionem ad ponendum animam esse ignem. Iterum uita fluit per calidum, unde calor uiuificus est radix uite. Unde sicut in corporibus inferioribus influit uita a corporibus superioribus mediante calore, similiter in minori mundo influit uita corpori ab anima mediante calore, et hoc patet. Cum enim anima in corpore calor est in eo, et cum eggreditur anima a corpore membrum quod erat calidissimum fit frigidissimum, scilicet cor, et quia anima influit uitam et calorem quia reddente anima recedit calor. Omne autem tale quod influit calorem est ignis uel habens naturam ignis, ideo posuerunt animam esse ignem uel habere naturam ignis. Dicamus autem secundum ueritatem et secundum Aristotelem quod non est uerum quod anima habeat naturam ignis, quia anima est substantia spiritualis que est supra elementa et distat ab eis secundum magis et minus, quia anima rationalis magis distat ab eis quam sensibilis, et sensibilis quam uegetabilis. Elementa autem omnia sunt a parte corporis et constituunt corpus animalis. Anima autem non est huiusmodi, immo anima est supra corpus, et propter hoc est supra elementa constituentia corpus, nec constituit anima corpus, set compositum ex anima et corpore, et ideo anima non est ignis nec habet naturam ignis nec alterius elementi.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod forma corporis mixti est duplex: quedam est forma corporis mixti que est forma mixtionis. Alia autem est addita mixtioni. Loquendo ergo de forma mixti que est forma mixtionis uerum est quod ipsa est principium alicuius operationis per naturam alicuius elementi in ea determinati, quia resultat ex formis elementaribus et maxime est illa forma principium operationis per naturam caloris, quia forme elementares que sunt maxime principia operationum maxime sunt habentes naturam caloris. Loquendo autem de forma mixti que non est forma mixtionis set addita mixtioni, talis non est principium operationis per naturam alicuius elementi, quia non resultat ex elementis, set est principium operationis per sui substantiam. Est enim substantia simplex et ideo multarum operationum est principium per naturam sue spiritualitatis et sue substantie et non per naturam alicuius elementi. Talis autem forma mixti est anima. Et ideo anima non est principium per naturam alicuius elementi, et ita non est aliquod elementorum, nec habet naturam alicuius elementi nec ignis.
Ad secundam rationem dicendum est quod anima non influit calorem illum in corpore set conseruat. Set aliqua substantia potest conseruare calorem in aliquo corpore dupliciter: uno modo tanquam influens ipsum, et sic ignis in corpore mixto conseruat calorem tanquam influens. Alio modo potest aliquis conseruare calorem in corpore non tanquam influens illum, set quia continet corpus et conseruat et tenet et ligat ea quibus calor est influxus corpori que dum tenentur in corpore, necesse est corpus esse calidum et conseruatur calor in corpore, et hoc modo anima conseruat et influit calorem, quia tenet ea in corpore, quibus est calor in corpore. Ligat enim ignem cum aliis et tenet illud quo est calor in corpore, et ita conseruat calorem non quia det ipsum corpori. Per absentiam autem anime aduenit priuatio caloris, quia tunc relinquit corpus sue nature, et quia corpus maxime constat et constituitur ex natura aque et terre. Hec tamen duo elementa sunt maxime frigida, ideo corpus fit frigidum per absentiam anime, quia amplius non tenentur in corpore ea quibus erat calor in corpore, scilicet ignis, set totus a corpore recessit, et calor naturalis, et sic illud quod sic conseruat calorem, nec est ignis nec habet illius naturam.
Ad terciam rationem dicendum est quod uita causatur a duplici principio: ab uno tanquam ab influente, et sicut causatur ab anima que uitam influit corpori, alio modo causatur uita ab aliquo tanquam a dispositione materiali que est receptiua uite et per quam corpus est receptiuum uite, et sic causatur a calore et humido. Patet ergo quo modo stat uita per calorem. Stat enim per calorem tanquam per dispositionem materialem, que est a parte corpori et per quam uitam recipit et non tanquam per formalem et ideo anima ipsum non debet influere.
On this page