Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II

Quaestiones praeambulae

Problema 1

Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas

Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita

Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat

Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita

Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo

Praeambula, Problema 1, Quaestio 6 : Propter quid hoc est in intelligentia, scilicet quod cognoscit se ipsam, et non in sensibili

Praeambula, Problema 1, Quaestio 7 : Propter quid ita est in virtute intellectiva quod eadem virtus intellectiva cognoscit set ipsam

Praeambula, Problema 1, Quaestio 8 : Cuius virtutis animae intellectivae sit hoc facere, scilicet se ipsam cognoscere

Praeambula, Problema 1, Quaestio 9 : Utrum cognitio animae quam habet sui, sit per praesentiam aut per speciem

Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia

Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata

Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori

Praeambula, Problema 1, Quaestio 13 : Utrum anima sit subiectum in scientia de anima aut corpus animatum

Praeambula, Problema 1, Quaestio 14 : Utrum de anima secundum omnem sui differentiam determinatur in hac scientia

Praeambula, Problema 1, Quaestio 15 : Propter quid hae forma, cum sit forma corporis, potius facit scientiam separatam quam aliqua alia forma

Problema 2

Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 2 : Utrum debeat determinari de omni differentia animae cum scientia animae determinetur

Praeambula, Problema 2, Quaestio 3 : Propter quid in eadem scientia determinatur de corpore animato sensibili, humano et bruto, non autem de vegetali in eadem scientia aliquo istorum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 5 : Cum in libro de anima determinetur de augmento et in libro de generatione, queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 6 : Quomodo differenter determinetur de colore in libro de anima et in libro de sensu et sensato et in medicina

Praeambula, Problema 2, Quaestio 7 : Quomodo differenter determinatur de voce in libro de anima et in libro de sensu et sensato et in grammatica et in libro de animalibus et in musica

Praeambula, Problema 2, Quaestio 8 : Propter quid in libro de sensu et sensato non determinatur complete de voce sicut de aliis obiectis aliorum sensuum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 9 : Cum de sapore et odore determinetur in libro de sensu et sensato et in libro de anima et medicina et in libro vegetabilium queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 10 : Quomodo differenter determinatur in hac scientia de quatuor qualitatibus tangibilibus et in aliis scientiis

Praeambula, Problema 2, Quaestio 11 : Propter quid Aristoteles in libro de anima determinando de sensibus primo determinat de visu quam de aliis

Praeambula, Problema 2, Quaestio 12 : Cum de animalibus determinetur in libro de animalibus et in medicina, queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 13 : Quomodo differenter determinatur de morte et vita in medicina et in stronomia et in libro mortis et vite et de anima

Praeambula, Problema 2, Quaestio 14 : De comparatione huius scientiae ad alias in ordine, sicut ad scientiam de animalibus et det vegetalibus, quae sit prior inter illas

Praeambula, Problema 2, Quaestio 15 : Utrum scientia de memoria et reminiscientia sit eadem cum scientia de anima

Praeambula, Problema 2, Quaestio 16 : Propter quid quaedam operationes animae faciunt scientiam separatam, quaedam autem non

Praeambula, Problema 2, Quaestio 17 : Propter quid operationes animae intellectivae secundum Aristotelem non faciunt scientiam separatam ab anima intellectiva

Praeambula, Problema 2, Quaestio 18 : Cum in libro de anima determinetur de virtutibus sensibilibus et in libro de sensu et sensato et in medicina et in libro animalium, quaeritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 19 : Quare in secundo libro huius scientiae determinetur de sensibili et vegetabili et in tertio de intelligibili

Praeambula, Problema 2, Quaestio 20 : Quae sit distinctio scientiae a scientia et partis scientiae a parte scientiae

Problema 3

Praeambula, Problema 3, Quaestio 1

Praeambula, Problema 3, Quaestio 2

Praeambula, Problema 3, Quaestio 3

Praeambula, Problema 3, Quaestio 4

Praeambula, Problema 3, Quaestio 5

Praeambula, Problema 3, Quaestio 6

Praeambula, Problema 3, Quaestio 7

Liber 1

Lectio 1

Praeambulum

Quaestio 1

Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat

Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima

Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.

Quaesito 5

Praeambulum

Lectio 2

Quaestio 1

Quaestio 2

Quaestio 3

Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique

Quaestio 5

Quaestio 6

Quaestio 7

Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia

Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias

Quaestio 10 : De modo cognoscendi animam in scientia ista et quo modo reguletur ista scientia in cognitione ipsius anime, utrum, scilicet debeat incipere ab operationibus anime uel a substantia anime

Lectio 3

Praeambulum

Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis sint forme tantum uel forme et hoc aliquid composite ex quo est et quod est

Quaestio 4 : De anima intellectiua utrum ipsa sit forma et hoc aliquid ita quod in ea differat quo est et quod est

Praeambulum

Lectio 4

Quaestio 1

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum iste tres differentie anime que sunt uegetabilis, sensibilis, rationalis sint una substantia in homine et diuerse potentie

Quaestio 4 : Utrum iste differente anime que sunt uegetabilis et sensibilis sint eiusdem speciei secundum quod sunt in animali bruto et in homine et in plantis

Praeambulum

Lectio 5

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum sit una potentia anime inmediate influens ab anima que sit ante omnes alias potentias, et ad quam alie reducantur et mediante qua ab ipsa egrediantur

Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis

Praeambulum

Lectio 6

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes

Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate

Praeambulum

Lectio 7

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica

Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum

Praeambulum

Lectio 8

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum animatum et inanimatum differant in sufficientia motus ita quod animato corpori debeatur sufficienter motus, inanimato autem insufficienter

Quaestio 3 : Utrum causa propter quam quidam motores mouent sufficienter et quidam non sit hoc aliquid | uel distantia a materia et a mobili et independentia ut dicatur motor sufficienter mouere, quia sit hoc aliquid uel quia sit distans a materia uel a mobili

Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato

Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri

Lectio 9

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis

Quaestio 2 : De opinione philosophorum ponentium athomos esse naturam rerum et animam ex illis constitui

Lectio 10

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia

Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus

Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus

Quaestio 4 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit in omnibus secundum essentiam uel secundum uirtutem

Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura

Quaestio 6 : Utrum intellectus sit idem cum substantia anime ut dicatur quod intellectus sit ipsa anima, sicut posuit Democritus et Anaxagoras

Lectio 11

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis

Quaestio 2 : Utrum hec conformitas quam habet anima cum rebus sit per similitudines rerum uel per participationem nature et esse rerum ita quod anima sit conformis rebus, quia in ipsa sint secundum ueritatem uel quia in ipsa sint per similitudinem

Quaestio 3 : Utrum conformitas ista quam habet anima cum rebus in cognoscendo sit per representationem rerum uel principiorum rerum

Quaestio 4 : Que sunt hec principia quorum anima gerit similitudines, utrum, scilicet sint uniuersalia et forme uniuersales an sint alia sicut forme partis

Quaestio 5 : Utrum principia uniuersalia que sunt in anima per que anima cognoscit res sint uera principia extra secundum similitudines principiorum et extraria

Quaestio 6 : Utrum conformitas anime quam habet cum speciebus rerum uel principiorum rerum sit ei innata uel acquisita

Lectio 12

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum numeri sint principia exemplaria rerum uiuente conditoris primi producentis res in esse sicut posuit Plato

Quaestio 3 : Utrum substantia possit poni principium exemplare omnium, sicut res habens modum quantitatis, scilicet numerus

Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum

Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros

Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus

Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens

Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo

Lectio 13

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus

Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia

Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum

Quaestio 4 : Que sit illa uirtus per quam adamas attrahit ferrum, utrum illa sit uirtus alicuius quatuor qualitatum

Lectio 14

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima habeat conformitatem cum solis rebus corporalibus, sicut cum elementis aut cum rebus omnibus

Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis

Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum

Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia

Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium

Lectio 15

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum sint solum quatuor species motus et utrum generatio et corruptio sint species motus

Quaestio 2 : Quis est ille motus localis qui est prior aliis motibus, utrum, scilicet sit motus localis rectus aut circularis

Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia

Quaestio 4 : Quibus motoribus communicat moueri ad motum mobilis et quibus non, et que est causa huiusmodi motus, utrum, scilicet motoribus unitis mobili per essentiam conueniat hoc

Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia

Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali

Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra

Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis

Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat

Liber 2

Lectio 1

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens

Quaestio 3

Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur

Quaestio 5 : Utrum in compositis ex materia et forma proueniat unitas et hoc aliquid ex parte materie uel ex parte forme maxime

Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus

Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa

Quaestio 8 : Utrum anima sit motor corporis celestis ut possit dici quod corpus celeste habeat animam et quod ab anima moueatur.

Quaestio 9 : Utrum habeat animam tanquam sui perfectionem sicut habet animata ut possit dici animal uel corpus animatum

Lectio 2

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia corporea uel spiritualis ut dicatur quod sit forma corporalis manens naturalis aut forma spiritualis

Quaestio 3 : Utrum eadem sit comparatio anime ad corpus que est comparatio figure cere ad ceram et forme ad materiam

Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem

Quaestio 5 : De comparatione totius anime ad totum corpus et partium anime ad partes corporis, utrum eadem sit comparatio

Lectio 2

Praeambulum

Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore

Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis sint distense secundum distensionem corporis et partium eius existentes per distensionem in singulis partibus corporis.

Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua determinet sibi partem in corpore et appropriet et coartetur ad aliquam partem corporis.

Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius

Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa

Quaestio 6 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis perficiant corpus per suas substantias aut per suas potentias

Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam

Lectio 4

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum aliqua diffinitio sit demonstrabilis ut illa diffinitio sit conclusio demonstrationis

Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.

Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur

Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.

Quaestio 5

Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam

Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.

Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.

Quaestio 9 : Quo modo uia diffinitiua que procedit per diffinitionem dicentem propter quid applicatur hinc scientie

Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore

Lectio 5

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam

Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere

Quaestio 3 : Utrum moueri secundum locum sit uiuere rerum mobilium et loquamur de corporibus celestibus, et queritur utrum motus eorum secundum locum sit uita et esse eorum

Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere

Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite

Lectio 6

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis et intellectiua in homine sint una substantia uel differant secundum substantias

Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.

Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis

Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore

Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem

Lectio 7

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.

Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme

Quaestio 4 : Cui forme hoc competat, scilicet utrum forme que est forma tantum uel forme que est forma et substantia et hoc aliquid completum

Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.

Quaestio 6 : Utrum, scilicet hoc ei competat per naturam spiritualitatis aut per aliam, scilicet per distantiam a contrarietate

Quaestio 7 : Utrum anima uitat

Quaestio 8 : Quo modo differenter anima est illud quo uiuimus et similiter uita, et queritur utrum uita sit illud quo uiuimus

Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.

Quaestio 10

Lectio 8

Praeambulum

Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.

Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam

Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.

Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis

Lectio 9

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior

Quaestio 2 : Utrum anima intellectiua possit esse in corpore sine aliis differentiis anime que sunt anima uegetabilis et sensibilis

Quaestio 3

Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa

Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.

Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime

Lectio 10

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura

Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.

Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias

Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse

Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.

Quaestio 6 : Utrum generatio sit ab anima secundum quamlibet sui differentiam an ab anima uegetabili solum

Lectio 11

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.

Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.

Quaestio 3 : De uirtute illa anime quo modo procedat cum semine an per decisionem an per solam sui multiplicationem et influentiam.

Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.

Quaestio 5 : Utrum anima sit in semine actu uel potencia.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

De opinione philosophorum ponentium athomos esse naturam rerum et animam ex illis constitui
1

[lec9 q2] Circa secundum sic proceditur, et queritur de opinione philosophorum ponentium athomos esse naturam rerum et animam ex illis constitui. Et circa hoc queruntur questiones quatuor: prima est utrum athomi sint principia rerum. Secunda est utrum ex ipsis anima componatur. Tercia est propter quid dixerunt philosophi ipsam ex athomis maxime et rotunde figure componi. Quarta est utrum operentur ad respirationem. Quinta est de opinione Pitagore. Sextum et ultimum de opinione Platonicorum et qui ponebant anima se ipsa mouere.

Q. 1

2

[lec9 q2.1] Circa primam questionem sic proceditur. Ostenditur autem quod athomi sint principia corporum uel rerum, duarum rationibus, quarum prima talis: quia ex illis que sunt potentia in aliquo genere fiunt ea que sunt in actu in genere illo. Set indiuisibilia potentia sunt in genere corporum, ergo ex indiuidibilibus fiunt corpora secundum actum. Huiusmodi autem indiuisibilia in genere corporum sunt athomi, ergo athomi sunt principia corporum.

3

Secunda ratio hec est: ex eis est res composita ad que stat sua resolutio. Set ad indiuisibilia stat resolutio corporum, ergo ex indiuisibilibus in genere corporum fiunt corpora. Hec autem sunt atomi, ergo athomi sunt principia corporum.

4

Tercia ratio hec est: ex illis que sunt indiuisibilia ad que est status et que per totum diffunduntur et que in se habent conditiones ad hoc ut ex eis fiant omnia in genere aliquo fiunt omnia in genere illo. Set athomi sunt huiusmodi respectu corporum. Diffunduntur enim per totum uniuersum et secundum ordinem. Secundum autem ordinem fiunt corpora ex suis partibus, sicut scriptura fit ex eisdem litteris, aliter tamen et aliter ordinatis ita corpora fiunt ex eisdem principiis aliter ordinatis, scilicet ex athomis. Sunt ergo athomi principia corporum.

5

Ad oppositum: ex illis que non possunt coniungi et si coniungantur non efficiunt maius non potest fieri aliquod magnum. Set athomi sunt huiusmodi, cum sint quasi puncta et puntus puncto additus non efficit maius. Ergo ex athomis non potest fieri aliquod magnum. Huiusmodi est corpus, ergo ex athomis non possunt fieri corpora.

6

Secunda ratio hec est: si ex athomis fiant corpora, necesse est illa coniungi ad inuicem. Coniungantur ergo tres athomi aut ergo coniunguntur se totis aut per aliquid sui si se totis. Set talia non faciunt maius, ergo athomi non faciunt maius, ergo ex illis non potest fieri corpus aliquod cum omne corpus magnum sit. Si per aliquid sui, hoc est per extrema sua, ergo unum habet unum extremum secundum quod coniungitur cum uno et aliud secundum quod coniungitur cum alio et similiter de aliis, set nullum tali indiuisibile, ergo athomi non sunt indiuisibiles set diuisibiles, ergo sunt ex illis et non alia ex ipsis. Non sunt ergo principia corporum.

7

Solutio. Dicendum est quod philosophi posuerunt athomos esse principia corporum. Posuerunt enim indiuisibilia principia ad que stat resolutio corporum et illa posuerunt esse principia corporum. Huiusmodi autem sunt athomi, sicut ipsi dicunt et posuerunt in athomis duo, scilicet substantias athomorum mediantibus quibus constituuntur corpora et. Iterum posuerunt in eis dispositiones mediantibus quibus fiunt corpora ex ipsis, unde posuerunt quedam athoma esse calida, quedam frigida, quedam sursum et quedam deorsum. Hee enim sunt dispositiones ad hoc ut ex ipsis constituerentur corpora et posuerunt athomos ubique, quedam sursum et quedam deorsum, ut ex ipsi ubique corpora constituerentur.

8

Dicendum est tamen quod non recte posuerunt philosophi quod corpus secundum quod habet naturam quantitatis constat ex partibus quantitatis continuis. Huiusmodi autem partes non sunt athomi cum sint diuisibiles et athomi indiuisibiles, sicut ponunt. Iterum corpus secundum quod habet naturam substantie constat ex principiis substantie que sunt materia et forma. Huiusmodi autem principia non sunt athomi, ergo patet ex hiis quod athomi nullo modo sunt principia corporum et concedende sunt rationes ad hoc inducte.

9

Ad primam rationem in contrarium dicendum est et ad secundam quod indiuisibilia in genere sunt multiplex, quia quedam sunt indiuibilia in genere substantie, quedam autem in genere accidentium. In genere autem substantie sunt indiuisibilia dupliciter, quia quedam sunt indiuisibilia in genere substantie quantum ad esse nature, quedam autem quantum ad esse ordinabile in genere. Quantum ad esse ordinabile in genere sunt sicut genus et differentia; quantum ad esse nature sunt indiuisibilia in genere substantie materia et forma et maxime. Set triplex est materia, scilicet materia corporalis et spiritualis et materia media. Materia spiritualis et forma sunt indiuisibilia in substantiis spiritualibus. Materia corporalis et forma sua sunt indiuisibilia in substantiis corporalibus. Materia media et forma indiuisibilia sunt in corporibus superioribus, quia hec materia cum forma sua est in omnibus corporibus superioribus, et quia hec sunt indiuisibilia quantum ad esse nature, alia quantum ad esse ordinabile. Ideo ex hiis constituuntur corpora, que sunt quantum ad utrumque esse. Sunt igitur tercio modo indiuisibilia in genere substantie corporalis solum per resolutionem, per actionem caloris factam. Set ex talibus indiuisibilibus non fiunt corpora, quia in talibus non fit resolutio corporum per naturam, set in ea que dicta sunt secundum esse utrumque corporum. Hec autem indiuisibilia sunt athomi et ideo ex athomis non fiunt corpora secundum quod sunt substantie. Indiuisibile autem in genere accidentium est dupliciter: uno modo quantum ad esse ordinabile in genere, et talia sunt genus et differentia. Secundo modo quantum ad esse nature, ut punctus et unitas in quantitatibus, et ex punctis non fit aliquid in continuis quantitatibus, unde non fit continuum materialiter ex punctis, set fluit ex illis. Discretum autem fit ex unitatibus et causa huius est quia in totis per continuationem non potest aliquid fieri per ea que non possunt continuari. Set in totis per aggregationem potest aliquid fieri per talia, et quia totum continuum est totum per continuationem, ideo non potest fieri ex indiuisibilibus que sunt puncta, quia autem discretum uel numerus est totum per aggregationem, ideo potest fieri quod indiuisibilibus que sunt unitates, continuum autem non, cum indiuisibilia non habeant continuationem, et ideo nec est similiter secundum positionem philosophorum, sicut corpus quantitas ex athomis, cum sint indiuisibiles non possibiles continuari. Corpus autem quantitas est continuum, et ita patet quod athomi non sunt principia corporum, nec sunt indiuisibilia corporum ad que stat resolutio corporum per que debeat corpus constitui et fieri. Sic ergo patet que indiuisibilia sunt potentia et ad que fiant resolutiones corporum.

2

10

[lec 9 q2.2] Circa secundamquestionem sic proceditur, et queritur utrum ex athomis sit anima et propter quam causam hoc posuerunt philosophi, et ostenditur quod sic: omnis substantia existens in materia corporali que maxime est principium motus et subtilitatis et penetrabilitatis est ex illis principiis que maxime sunt in motu et maxime continue. Set anima est huiusmodi, ergo anima est ex talibus principiis. Huiusmodi autem sunt athomi, ergo anima est ex athomis.

11

Ad oppositum: athomi sunt substantie corporales et sensibiles, set nulla substantia corporalis habet cognitionem. Iterum nulla substantia corporalis mouet sufficienter, ergo si anima esset ex athomis non haberet cognitionem, nec sufficienter moueret. Hoc autem falsum est, ergo anima non est ex athomis.

12

Secunda ratio hec est: si anima esset ex athomis, moueretur secundum motum athomorum, set quidam athomi ingrediuntur corpus, quidam eggrediuntur cum aere inspirato et respirato, ergo similiter anima ingrederetur et eggrederetur, ergo a uita ueniremus in mortem et a morte in uitam. Hoc autem est inconueniens, ergo anima non est ex athomis.

13

Solutio. Dicendum est quod philosophi posuerunt animam esse ex athomis, quia possuerunt eam esse ex corporalibus constitutam et continue moueri et mouere corpus, et quia athomi sunt in motu continuo et similiter corpora animata, ideo posuerunt anima que mouet ea esse ex athomis. Unde sicut uidemus quod si fundatur argentum uiuum in aliqua rem continue mouebit ipsam rem similiter cum corpora animata continue moueantur crediderunt philosophi ipsa esse plena athomis que continue mouent et mouentur, et hoc dixerunt esse animam quod mouet corpora et ideo posuerunt animam esse ex athomis. Hoc tamen non est uerum, quia anima substantia spiritualis est que mouet corpora, et ideo non est composita ex corporibus, et ideo ex athomis non componitur anima.

14

Ad rationem in contrarium dicendum est quod aliqua substantia principium motus est duobus modis: uno modo per naturam subtilitatis corporalis, et sic ignis uel athomi sunt principia motus. Alio modo est aliqua substantia principium motus per naturam spiritualitatis et distantie a materia et que, quia habeat aliqua in sui compositione, et hoc modo est anima principium motus. De isto autem modo quod est principium motus non bene procedit ratio, et ideo non bene procedit de anima.

3

15

[lec 9 q2.3] Contra tercium sic proceditur et queritur propter quam causam posuerunt philosophi animam esse ex athomis rotunde figure, et ostenditur quod debet esse ex talibus: omnis substantia que est continue mouens et in continuo motu et operatione existens est habens naturam rerum que maxime sunt in motu et operatione. Set anima est huiusmodi, ergo maxime habet naturam illorum que maxime sunt in motu continuo et operatione, set materia rotunda. Maxime sunt habilia ad motum. Calida autem maxime sunt habilia ad operationem, unde calidum est cum facilitate mobile, frigidum uero difficile. Ergo anima si sit ex aliquibus athomis rotunde figure et calidis si sit ex aliquibus.

16

Ad oppositum: omnis motor sufficiens cum mouet manet inmobile et quanto sufficientius mouet tanto inmobilius perseuerat. Anima autem est huiusmodi, ergo si constituatur ex corporibus maxime debet esse ex illis que maxime inmobilia sunt. Hec autem sunt athoma frigida, calida et quadrata, ergo anima debet esse ex illis et non ex aliis.

17

Solutio. Dicendum est quod secundum intentionem philosophorum positio fuit quod anima esset ex athomis calidiset rotunda figura maxime est habilis ad mouendum, et illa qualitas que est caliditas maxime est principium motus et operationem, et quia sicut ipsi ponebant anima est ex athomis, debet esse ex illis qui maxime sunt principia motus et operationis cum ipsamet sit principium motus et operationis. Huiusmodi sunt athomi calidi et rotundi, ideo posuerunt animam esse ex illis et propter illos erat anima motor sufficiens. Dicendum autem est quod anima propter illos non est motor sufficiens nec ex illis componitur secundum ueritatem, set supponendo positionem eorum, scilicet quod anima sit ex athomis ipsi bene ponunt, scilicet facta illa suppositione.

18

Et propter hoc propter philosophos dicendum est ad rationem in contrarium quod ipsa non procedit secundum positionem eorum, quia philosophi ponebant quod omne quod mouet mouetur, et ideo posuerunt animam moueri et mouere continue, et esse ex illis que continue mouent et mouentur. Hec autem sunt athomi calidi et rotundi, et ideo posuerunt animam esse ex illis. Ratio autem procedit secundum quod anima mouet et non mouetur, quod est contra positionem eorum, et ideo non bene procedit contra eos suppositio secundum ipsos quod anima sit ex athomis et quod mouendo corpus moueatur ipsa anima.

4

19

[lec 9 q2.4] Circa quartum sic proceditur, et queritur athomi conferant ad inspirationem et respirationem et uite conseruationem, et ostenditur quod sic. Aero inspiratur propter duo: unum est ut mitigetur calor excellens in corde, aliud est ut spiritus recreentur per simile, et quia aer est corpus simile spiritui, propter hoc per aerem maxime recreatur spiritus, et quia omne simile maxime confortat suum simile, propter hoc recreatur spiritus a suo simili. Set huiusmodi athomi sunt resolutiones maxime subtiles et sunt corpora subtilia, ergo similia spiritui, ergo possibile est quod spiritum conseruent et recreent. Set omne tale confert ad inspirationem et consueruatione uite, ergo athomi conferunt ad inspirationem et uite conseruationem.

20

Secunda ratio hec est: sicut habetur in libro De sompno et uigilia, natura fit in animali sine robore et uigore. Robur autem et uigorem facit perseruerantia spiritus, ergo illud quod facit ad preseuerantia spiritus facit ad roborationem et uitam et motum in animali. Tale autem est quod multiplicat spiritus, et hoc est simile spiritui. Athomi autem sunt similes spiritui, ergo faciunt ad inspirationem et conseruationem uite et motum.

21

Ad oppositum: illud facit ad inspirationem et respirationem et uite conseruationem quod facit ad inuestigationem caloris. Huiusmodi autem est aer, qui est frigidus respectu corporis nostri, ergo athomi ad hoc non conferunt set aer, quia athomi calidi sunt et non hoc modo frigidi respectu corporis nostri, sicut aer.

22

Solutio. Dicendum est quod philosophi posuerunt inspirationem et respirationem fieri in animalibus per motum athomorum et per ingressum et egressum eorum in corpore et posuerunt continuationem eorum per ingressum aeris et eggressum conducentis istos athomos et deferentes. Posuerunt autem uitam durare secundum inspirationem et respirationem et ita posuerunt quod huiusmodi athomi fecerent ad durationem et conseruationem uite propter inspirationem et respirationem. Set hec positio fuit erronea, quia secundum hoc accideret quod animalia que non inspirant nec respirant non haberent conseruationem uite. Hoc autem falsum est et inconueniens. Et propter hoc concedo rationes quod non conferant ad hoc.

23

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod inspiratio et respiratio fit propter duo, sicut dictum est, scilicet propter caloris mitigationem et spiritus recreationem, set ab eodem est illa mitigatio caloris et spiritus recreatio. Hec autem est per aeris receptionem et non per athomorum receptionem nec per accidens, et ideo illud quod per se facit ad inspirationem animalium et uite conseruationem est aer similis spiritualibus recreans illos et calorem mitigans.

24

Ad secundam rationem dicendum per hoc idem, quia aeris contractio per se facit perseruerantiam spiritum et non contractio athomorum.

5

25

[lec 9 q2.5] Circa quinctum sic proceditur, et queritur utrum anima sit mouens illos athomos, et ostenditur quod sic: omnia corpora que se ipsis mouentur omnibus aliis cessantibus et in quiete continuo existentibus mouetur a principio se ipso mouente, set athomi sunt huiusmodi, ergo mouentur a principio se ipso et sufficienter aliis cessantibus mouente. Motor autem talis in inferioribus non est nisi anima, sicut dicitur in octauo, ergo si huiusmodi athomi sunt corpora inferiora que per se et sufficienter mouentur constat quod mouentur ab anima.

26

Ad oppositum: omne corpus cuius motor est anima et perfectio est habens diuersas rationes in partibus et in toto, quia est corpus organicum, set athomi non sunt huiusmodi, ergo athomi non mouentur ab anima.

27

Secunda ratio hec est: omne corpus quod mouetur ab anima nutritur et augmentatur et uiuit. Set athomi non sunt huiusmodi, quia sempre uidemus eos in eadem quantitate in qua resoluuntur ab aqua et terra, ergo huiusmodi athomi non mouentur ab anima.

28

Solutio. Dicendum est quod Pitagoras posuit athomos moueri ab anima uel ipsam constitui ex athomis secundum autem quam uiam anima non sit ex athomis dictum est. Quantum autem ad hanc partem posuerunt animam esse motricem eorum propter continuum motum, quia credebat quod aliud non potest continue mouere propter quam anima. Dicendum est tamen quod non mouentur ab anima set ab aere continente ipsa secundum fluxibilitatem ipsius aeris et loci, et propter eorum instabilitatem et uirtutem debilem, sicut uisum est. Et concedende sunt rationes ad hoc posite.

29

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod aliquid mouetur continue aliis cessantibus duobus modis: uno modo quia mouetur a motore intrinseco sufficienter mouente in natura inferiori, qui motor est anima. Et sic motus continuus solum debetur corporibus animatis.

30

Alio modo dicitur aliquid moueri continue propter sui leuitatem et instabilitatem secundum quam non potest petere nec exigere locum detractum set influitin motu suo secundum fluxibilitatem continentis ipsum sicut patet de penna que est in aere que ad nullam partem determinate mouetur, set ad omnem per naturam continentis ipsam pellentis ubique propter leuitatem et instabilitatem ipsius et hoc modo mouentur athomi continue et ad omne partem et quod sic mouetur continue et ad omnem partem non mouetur ab anima.

31

Ad secundam rationem dicendum est quod mobile mouetur ad diuersas differentias positionis duobus modis: uno modo propter principium mouens ipsum quod habet ymaginationem diuersarum differentiarum positionis et intentionem earum, et talis motor est anima et que sit mouentur ad diuersas differentias positionis mouentur ab anima. Alio modo mouetur aliquid ad diuersas differentias positionis propter instabilitatem et debilitatem sue uirtutis secundum quam trahitur secundum fluxibilitatem continentis, et quod sic mouetur ad omnes differentias positionis non mouetur ab anima. Hoc autem modo mouentur athomi ad omnes differentias positionis. Iterum etiam secundum positionem Pitagore uidetur quod anima non possit sufficienter mouere athomos, quia Pitagoras ponit animam esse ex athomis. Set si anima est ex athomis anima est forma corporalis cum athomi corpora sint. Ego est distensa per materiam. Set nulla talis mouet sufficienter, ergo secundum positionem Pitagore anima non potest athomos mouere sufficienter.

6

32

[lec 9, q2.6] Circa sextum sic proceditur, et queritur utrum anima moueat, se ipsam, et ostenditur quod sic: omnis substantia creata per suam operationem et dirigens eandem se et alia simul uel secundum prius et posterius natura et tempore in illa dispositione disponit se et alia. Set anima dirigendo se dirigit corpus in operatione sua, ergo disponit se et corpus in illa operatione. Hec autem dispositio est motus, ergo anima mouet se ipsam, quia se ipsam disponit ad motum et operationem.

33

Secunda ratio hec est: omnis substantia creata que non est sempre in sua operatione et influentia super alterum quando prorumpit in opus aut excitatur a se ipsa aut ab alia. Set anima cum prorumpit in opus non excitatur alia substantia set se ipsa excitatur ad motum, quia est ipsa sufficiens se ipsa cum sit motor etiam sufficiens. Set omnis substantia que excitatur ad operationem in qua primo non fuit mouetur et alteratur proprie. Anima est huiusmodi, que excitatur se ipsa ad operationem in qua prius non fuit mouendo corpus, ergo mouet se ipsam.

34

Ad oppositum: omne mobile est partibile. Motus enim est operatio respiciens partibilitatem partium, set anima non est partibilis, ergo non est mobilis, ergo non mouet se.

35

Secunda ratio hec est: sicut habetur in octauo Physicorum, in quolibet genere mouentium est status ad illud quod mouet et non mouetur. Ultimus autem motor est illud quod mouet et non mouetur et ad ipsum est status. Set ad animam est status in corpore, ergo anima mouet ita quod non mouetur, et hoc patet per exemplum. Mouetur enim manus fixo cubito et mouetur cubitus fixo musculo et mouetur musculus fixo humero. Et sic de aliis usque ad animam que est motus uel mouens ad quem est status mouentium in corpore, ergo anima ita mouet quod non mouetur, ergo anima non mouet se ipsam.

36

Solutio. Dicendum quod opinio philosophorum fuit animam se ipsa moueri, et mouendo se ipsam mouere simul corpus, unde posuerunt quod cum anima mouet corpus, mouet se ipsam et simul, cum hoc mouet corpus. Posuerunt enim quod omne quod mouet necesse est moueri et quod maxime est principium motus in aliquo genere maxime participat motum, et quia anima est principium sufficientis motus in animatis, ideo maxime participat motum et mouetur se ipsa. Dicendum autem est quod hec positio non est uera. Anima enim mouet existens inmobilis per se et non mouetur motu proprio corporis per se. Set sicut nauta mouet nauem et mouendo ipsam et dirigendo nisi mouetur motu nauis nisi per accidens, similiter autem est de anima quod dirigendo et mouendo corpus non mouetur motu proprio corporis per se, set per accidens. Et concedende sunt rationes que inducuntur ad hoc quod anima se ipsa non mouetur et quod non mouet se ipsam.

37

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod anima dirigit se in sua operatione. Huiusmodi autem operatio in qua dirigit se respicit duo: respicit enim subiectum quod mouetur et supra quod anima operatur et hoc est corpus, et illud mouetur per animam perficientem in hoc corpus. Motus enim est perfectio mobilis. Iterum respicit animam tanquam causam suam a qua fluit, et ideo non denominat anima tanquam subiectum, set tanquam causam, et ideo non dicitur anima moueri. Immo anima mouet. Iterum licet illa operatio sit motus non tamen illa directio est motus, set solum ordinatio cause ad effectum sicut anime ad motum, et ideo non est motus et ideo quia motus non denominat causam tanquam subiectum non mouetur anima dirigendo se in illo nec etiam illa directio motus est.

38

Ad secundam rationem dicendum est quod anima quando non est in actu operationis excitatur se ipsa ad operationem, set in illa operatione sunt duo, scilicet operatio et excitatio, et illa operatio respicit corpus et non animam nisi sicut causam solum. Illa autem excitatio est sola ordinatio potentie ad actum que non debet appellari motus, set solum exitus ab occio in actum. Et ideo anima non mouetur se ipsa, licet se ipsa excitetur ad operationem.

PrevBack to TopNext