Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum conformitas ista quam habet anima cum rebus in cognoscendo sit per representationem rerum uel principiorum rerum

[lec 11 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum conformitas ista quam habet anima cum rebus in cognoscendo sit per representationem rerum uel principiorum rerum, et ostenditur quod sit per representationem, quia sicut habetur in principio Physicorum, intelligere et scire est per causas et principia in rebus habentibus causas et principia, ergo representatio rerum ipsi intellectui per cognitionem erit per representationem causarum et principiorum.

Secunda ratio est ista: duplex est cognitio, scilicet sensitiua et intellectiua. Sensitiua autem fit per exteriora; intellectiua uero cognitio fit per interiora et per uera rerum principia, set illorum gerit anima similitudines per que cognoscit, set cognoscit et intelligit per principia, ergo gerit similitudines principiorum, sicut enim unumquodque se habet ad esse ita se habet ad cognitionem loquendo de cognitione intellectiua. Set res sunt ex principiis ueris, ergo per sua uera principia intelliguntur, ergo conformitas anime cum rebus est per representationem similitudininum principiorum rerum et non per similitudines rerum nec per ipsas res.

Ad oppositum: omne illud quod in se habet principia rerum si est substantia spiritualis habet ipsa, sicut exemplaria, unde dicitur in libro Fontis uite quod substantie spirituales habent in se exemplaria rerum. Set anima est substantia spiritualis, ergo si habet in se principia rerum habet in se exemplaria rerum. Set omne aliud quod habet in se exemplaria rerum est causa efficiens rerum, quia exemplaria sunt cause et rerum per que fiunt res et per que regulantur in factione ipsarum rerum, ergo anima est principium effectiuum rerum. Hoc autem falsum est, ergo anima in se non gerit principia nec similitudines principiorum cognoscendo ipsas res.

Secunda ratio hec est: cognitio intellectiua prouenit ex cognitione sensitiua, sensitiua autem cognoscit effectus, sicut uult Aristoteles, et non causas rerum nec principia intrinseca rerum, ergo anima intellectiua insurgit in cognitionem per effectum et solum cognoscit effectus et principaliter, set non gerit in se similitudines nisi illorum que principaliter cognoscit, ergo gerit in se principaliter similitudines effectuum et non principiorum. Effectus autem sunt res ipse ex principiis constitute, ergo gerit in se similitudines rerum et non principiorum, ergo anima intellectiua cognoscit res per res et non per principia rerum, et ita non habet conformitatem cum rebus per similitudinem principiorum.

Solutio. Dicendum est quod anima intellectiua non cognoscit res per res set cognoscit res per uera sui principia in quibus res communicant quorum principiorum anima gerit similitudines. Habet ergo anima conformitatem cum principiis propter similitudines principiorum quas gerit in quibus omnes res communicant et per que principia cognoscit res. Et concedende sunt rationes hoc ostendentes.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod principia sunt in aliquo multis modis: uno modo tanquam in efficiente et cognoscente quod habet potestatem super illa principia et hoc modo sunt inferiore primo. Alio modo in aliquo sunt in effectu et in eo quod ex ipsis efficitur et hoc modo sunt in rebus que sunt ex principiis. Tercio modo sunt in aliquo sicut in cognoscente solum, et hoc modo sunt in anima. De illo ergo in quo sunt principia uel exemplaria primo modo uerum obicit sicut est factor primus. Talis enim habet potestatem supra principia uel exemplaria et per illa producit rem, de eo in quo sunt tercio modo non uerum concludit ratio cum non habeat potestatem supra principia non est causa aliarum rerum per exemplaria illa uel similitudines principiorum quas habet in se.

Ad secundam rationem dicendum est quod anima habet duplicem cognitionem: unam per applicationem ad sensum et hec non est ei propria et per istam deuenit in cognitionem effectuum et posteriorum. Alia est ei propria per cognitionem rerum in sua propria ueritate cum quibus habet conformitatem et hoc est per causas ueras rerum et uera principia et hec est cognitio intellectiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3