Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 4
Que sunt hec principia quorum anima gerit similitudines, utrum, scilicet sint uniuersalia et forme uniuersales an sint alia sicut forme partis[lec 11 q4] Circa quartam questionem sic proceditur, et queritur que sunt hec principia quorum anima gerit similitudines, utrum, scilicet sint uniuersalia et forme uniuersales an sint alia sicut forme partis, et ostenditur quod sint uniuersalia, quia duplex est cognitio: quedam est per uera rerum principia et hec est intellectiua; quedam autem per exemplaria et hec est cognitio sensitiua. Set quantum ad primam cognitionem sicut unumquodque se habet ad esse ita se habet ad cognitionem, set res sunt ex principiis, ergo per principia habent cognosci. Omnis autem cognitio est per formam, ergo ex suis principiis que sunt materia et forma non cognoscuntur nisi per formam, ergo per illam formam que totum complectitur. Hec autem est forma uniuersalis, ergo per formam uniuersalem habet res cognosci principia ergo per que res cognoscuntur ab anima et per que habet anima conformitatem cum rebus sunt uniuersalia.
Secunda ratio hec est: cum eo habet anima conformitatem quod est proprium obiectum illius. Set obiectum intellectus est quod est, et quod quid est est essentia uniuersalis, ergo cum essentia uniuersali habet conformitatem ipsa anima intellectiua, ergo habet conformitatem cum principiis uniuersalibus et per illa cognoscit per que habet conformitatem cum rebus, ergo anima intellectiua cognoscit res per principia rerum uniuersalia et per illa habet conformitatem cum rebus.
Ad oppositum, omnis forma que resultat ex principiis rei est posterior eis. Vniuersale est huiusmodi, sicut uult Auicenna, ergo est posterius principiis rei et ipsa re, set cognitio intellectiua fit per priora, ergo non fit per principia uniuersalia, ergo intellectus per principia uniuersalia non cognoscit res nec per illa habet conformitatem cum rebus.
Secunda ratio est hec: intellectus cognoscit res in resoluendo eas in sua principia et perscrutando causas earum, ergo per illas cognoscit ad que est status in resolutione. Status autem in resolutione rerum est ad materiam et formam ex quibus componitur uniuersale, ergo per numerum et formam que non sunt principia uniuersali habent cognosci res et non per principia uniuersalia, ergo non habet intellectus conformitatem cum rebus per principia uniuersalia.
Solutio. Dicendum quod anima gerit in se similitudines principiorum rerum et huiusmodi principia sunt uniuersalia que dicuntur exemplaria, et per illa cognoscit anima intellectiua res ipsas et cum illis habet conformitatem et per illa cum rebus et habent ista uniuersalia multiplicem. Dicuntur enim uniuersalia exemplaria per comparationem ad causam per que illa res producit. Dicuntur autem forme per comparationem ad rem quam informant dando ei esse et completionem. Dicuntur autem uniuersalia per comparationem quibus ad res a quibus participantur et que in ipsis communicant que sunt singularia. Dicuntur autem species per comparationem ad animam quam informant mediantibus quibus anima cognoscit res et habet conformitatem cum illis speciebus uniuersalibus et mediantibus illis cum rebus que communicant in ipsis.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod prius est duobus modis, scilicet prius tempore et prius natura. Tempore autem simul et uniuersale et particulare et materia et forma. Prius autem natura est duobus modis: uno modo dicitur prius natura in uia generationis et incompletionis, et hoc modo prius est materia quam forma, et singulare prius est quam uniuersale hoc modo. Alio modo dicitur prius natura, scilicet in uia diffinitionis et completionis et hoc modo prius est uniuersale natura quam singulare. Per priora autem quantum ad cognitionem et completionem et diffinitionem procedit intellectus et cognitio intellectiua, et quia talia sunt uniuersalia ideo intellectus cognoscit res per principia uniuersalia, quibus primo se conformat.
Ad secundam rationem dicendum est quod duplex est cognitio intellectus: una que est apprehensio et hec fit mediante specie singularis; alia que est resolutio in causas et hoc modo cognoscit intellectus principia uniuersalia resoluendo ipsa in materiam et formam uniuersalem et ita cognoscit uniuersalia per materiam et formam resoluendo in quantum materia et forma habent naturam uniuersalis et ita per uniuersalia semper procedit in cognitione rerum.
On this page