Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum principia uniuersalia que sunt in anima per que anima cognoscit res sint uera principia extra secundum similitudines principiorum et extraria

[lec 11 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et queritur utrum principia uniuersalia que sunt in anima per que anima cognoscit res sint uera principia extra secundum similitudines principiorum et extraria, et ostenditur quod sint uera principia rerum extra et eadem per essentiam cum principiiis rerum extra. Duplex est cognitio, scilicet sensitiua et intellectiua. Cognitio autem sensitiua est per posteriora secundum naturam. Cognitio autem intellectiua est per priora secundum naturam, sicut dictum est, set priora secundum naturam sunt principia rerum posteriorum, ergo illa que cognoscit intellectus sunt principia rerum posteriorum que cognoscuntur per ipsa. Ergo principia uel exemplaria que sunt in anima sunt uera principia rerum extra.

Secunda ratio hec est: sicut habetur in septimo Methaphisice, exemplar quod est in anima artificis est principium formale rei exemplar, set uniuersalia que sunt in anima sunt exemplaria existentia in anima, ergo sunt uera principia formalia rerum extra.

Ad oppositum: formarum quedam sunt coniuncte materie, quedam autem non. Forma coniuncta materie appellatur corporalis propter sui coniunctionem et contrahitur per materiam, et propter hoc nulla talis forma potest extendi ultra suam materiam. Item nulla substantia creata que natura aliqua est potest semel et simul existere in diuersis. Ergo forma rei que est uerum principium rei per essentiam non potest extendi ultra rem, ergo non potest esse in anima per essentiam. Sic enim una et eadem substantia creata que esset natura aliqua esset simul et semel in diuersis. Hoc autem est inconueniens, ergo exemplar quod est in anima non est idem per essentiam cum uera rei forma extra, ergo exemplaria que sunt in anima non sunt uera rerum principia extra.

Secunda ratio hec est: si exemplaria que sunt in anima essent uera principia rerum extra aut essent in anima solum aut essent in anima et in rebus, si essent in anima solum tunc forme secundum ueritatem suam essent separate. Si autem in anima et in singularibus secundum ueritatem, cum huiusmodi forme sint materiales et coniuncte materie sic idem materiale per essentiam et unum esset in diuersis per essentiam. Hoc autem est inconueniens.

Solutio. Dicendum est secundum ueritatem quod illud quod de re est in anima no est idem per essentiam cum ueris rerum principiis extra, set est sola similitudo uerorum principiorum. Vnde exemplaria que sunt in anima non sunt uere forme et uera principia rerum set similitudines uerarum formarum et uerorum principiorum, quia eorum que sunt, quedam sunt entia, quedam entium. Entia autem sunt sicut res fixe, ea autem que sunt entium sunt multis modis: quedam sunt ut uie et motus, quedam autem ut priuationes, quedam ut principia, quedam ut intensiones. Huiusmodi autem que de rebus sunt in anima sunt intensiones rerum que neque sunt substantie neque accidens siue accidentia, set quid substantie uel accidentis, unde ponimus quod non sunt uera principia set similitudines uerorum principiorum. Est ergo idemptitas inter exemplaria que sunt in anima et formas et principia rerum uera non per essentiam que est natura fixa et determinata, set solum proportione et similitudine et intensione. Et concedimus rationes hoc probantes.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod cognitio intellectiua respicit duo: respicit enim res que debent cognosci et respicit uirtutem cognoscentem. Per comparationem autem ad rem que debet cognosci est cognitio intellectiua per uera principia rerum, quia, scilicet est per similitudines uerorum principiorum, unde sicut forma que est in speculo per comparationem ad rem exemplarem que representantur in speculo est uera forma, per comparationem ad speculum est similitudo uere forme solum eodem modo forma que est in anima qua cognoscitur res per comparationem ad rem est uera forma, per comparationem ad animam cognoscentem est similitudo uere forme et non est uera forma.

Ad secundam rationem dicendum est quod exemplar quod est in anima est principium rei extra. Set principium rei intra unum est quo agens operatur, aliud est quo res, tercium est quo res cognoscitur exemplaria, ergo rerum non est res nec agens set est illud quo agens operatur et agit et non est uera forma rei. Illud autem principium quo cognoscitur res est etiam uera forma rei et unum principium rei. Illud autem principium quo cognoscit est similitudo ueri principii uel uere forme rei. Idemptitas autem istorum non est per essentiam set per proportionem et similitudinem, unde exemplar quod est in anima artificis non est forma rei qua res est set mediante qua res producitur ab agente.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5