Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum conformitas anime quam habet cum speciebus rerum uel principiorum rerum sit ei innata uel acquisita

[lec 11 q6] Circa sextam questionem sic proceditur et queritur utrum conformitas anime quam habet cum speciebus rerum uel principiorum rerum sit ei innata uel acquisita, et ostenditur quod sit ei innata, quia, sicut dicit Algazel, quelibet substantia nata est ut ex ipsa eliciatur propria operatio. Ergo anima nata est ad hoc ut ex ipsa eliciatur propria operatio, set propria rei operatio innascitur cum re, ergo propria operatio anime innascitur cum anima. Hec autem est cognoscere, ergo cognitio innascitur cum anima et innata est anime. Set cognitio anime non est nisi per conformitatem eius cum speciebus et per representationem specierum, ergo conformitas anime cum speciebus rerum est ei innata et non acquisita.

Secunda ratio hec est: sicut dicit Algazel, quanto aliqua substantia est magis spiritualis tanto sub pleniori luce cognoscit res et manifestius et sub maiori delectatione. Ergo anima quanto magis erit spiritualis tanto manifestius cognoscet res et sub pleniori luce. Iterum, sicut dicitur in libro Fontis uite, forme colliguntur in substantiis spiritualibus. Intellectus est substantia spiritualis, intellectus dico agens, ergo in ipso colliguntur forme et manifeste cognoscit res, ergo habet in se representationem specierum rerum aut ergo habet species rerum per impressionem et acquisitas in ipso aut innatas si acquistas et impressas, ergo intellectus agens est possibilis ad illas et iterum non semper est in suo actu, set cognoscit per receptionem rerum, et quia non semper recipit, ideo non semper in suo actu. Hec autem sunt inconuenientia, ergo intellectus habet conformitatem cum speciebus rerum innatam sibi et non acquisitam.

Ad oppositum, sicut habetur in tercio De anima, anima creata est sicut tabula rasa in qua nichil actu scriptum est, ergo anima creata est sine speciebus rerum et sine representatione, ergo representatio specierum rerum non est ei innata set acquisita postea et per eas habet conformitatem cum rebus, ergo conformitas anime cum rebus non est ei innata set acquisita.

Secunda ratio hec est: si anima est cognoscitiua omnium principiorum a natiuitate, tunc non indigeret sensu propter acquisitionem cognitionis et scientie rerum et iterum haberemus nobilissimos habitus et nos laterent. Hec autem sunt inconuenientia, ergo cognitio principiorum rerum non est innata anime, ergo conformitas anima cum speciebus illorum non est innata anime se acquisita.

Solutio. Dicimus quod anima habet conformitatem cum rebus sibi innata, non tamen completam nisi per representationem specierum que non est sibi innata. Habet enim anima potentias in se per quas nata est omnia inuestigare et quas per conformitatem quam habet cum omnibus ducit ad effectum. Habet enim potentiam qua est omnia facere et habet potentiam qua est omnia fieri et ita per suas potentias sibi innatas habet conformitatem cum omnibus sibi innatam. Completio autem illius conformitatis est per representationem specierum ipsi anime que representatio est acquisita. Dicitur autem conformitas innata, quia habet anima potentias per quas nata est omnia inuestigare quarum una est potentia qua est omnia facere, alia est potentia qua est omnia fieri, et ita conformitas anime cum rebus est ei innata. Completio autem illius est acquisita, scilicet per representationem, unde non posimus quod representatio specierum sit innata ipsi anime, quia tamen rationes inducte ad primam partem ostendunt species rerum esse innatas ipsi anime.

Propter hoc ad illas respondendum est, et primo ad primam rationem in contrarium dicendum est quod anima habet propriam operationem que est intelligere. Set propria operatio substantie duplex est: quedam est que dependet, quedam autem non. Intelligere autem species rerum est propria operatio anime que dependet a rebus extra et ideo trahitur secundum exigentiam rerum extra, et quia hee res extra non sunt innate ipsi anime set acquisite, ideo cognitio ipsius anime per representationem rerum extra et specierum rerum est acquisita, conformitas tamen cum rebus non est acquisita set completio illius conformitatis, scilicet representatio rerum.

Ad secundam rationem dicendum est quod quedam est substantia spiritualis que a nullo dependet quantum ad cognitionem, nec recipit ab aliquo sicut intellectiua, et ista quanto magis est spiritualis tanto plura in ipso representantur et sine dependentia ab altero. Est autem alia substantia spiritualis que in sui cognitione dependet ab aliquo cognoscente per receptionem sicut intellectus agens dependet ab intellectu possibili, qui cogit per receptionem. Vnde licet intellectus agens non cognoscit per receptionem se ipso, cognoscit tamen per receptionem in alio factam, sicut per receptionem factam intellectu possibili et ex receptione intellectus possibilis et irradiatione agentis supra species receptas in possibili resultat perfecta cognitio et completa, et ita intellectus agens non habet species rerum sibi innatas, set cognoscit illas per impressionem et receptionem in alio, sicut in intellectu possibili et ita per acquisitionem et representantur species rerum et non sunt ei innate.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6