Quaestio 1
Quaestio 1
Quoniam autem et motum uisa est anima esse et cognoscitiuum et cetera, enumeratis opinionibus philosophorum diffinientium animam per motum et etiam opinionibus diffinientium animam per cognitionem aggreditur Philosophus in hac parte narrationem opinionum diffinientium animam per utrumque, scilicet per motum et cognitionem. Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima tangit Philosophus opiniones diffinientium animam per utrumque. In secunda, scilicet in hac, diffiniunt autem omnes tribus ut est dicere motu sensu et incorporeo et cetera, ostendit quod omnia dicta de anima per que philosophi ipsam diffiniunt ratione motus et cognitionis ad principia reduncuntur. Omnes enim philosophi posuerunt animam per motum diffiniri secundum diuersitatem principiorum et posuerunt ipsam cognoscere omnia per principiorum similitudines.
Hec autem pars recipit diuisionem in partes duas: in prima recitat intensiones philosophorum in uniuersali prout diffiniunt animam per utrumque et differentias ipsarum opinionum in uniuersali non descendendo ad aliquam opinionem specialem. In secunda, scilicet in hac, Democritus autem dulcius dixit referens propter quid unumquodque est et cetera, recitat opiniones ipsorum in speciali ad singulas specialiter descendens. Hec autem secunda pars recipit diuisionem in partes septem secundum numerum opinionum. In prima igitur narrat opinionem Democriti ponentis animam habere naturam ignis et athomorum igneorum rotunde figure et sequentium ipsum. In secunda, scilicet in hac, Anaxagoras autem uidetur quidem dicere alteram et intellectum sicut diximus, recitat opinionem Anaxagore et sequentium ipsius que est de cognitione intellectus et motu ipsius et independentia ipsius. In tercia, scilicet in hac, uidetur autem italis ex quibus reminiscatur et cetera, tangit opinionem italis ponentis animam esse in omnibus mouentem omnia. In quarta, scilicet in hac, Diogenes autem et alteri quidem aerem hanc opinans et cetera, recitat opinionem Dyogenis et sequentium ipsum que ponit animam habere aeris naturam. In quinta, scilicet in hac, Eraclitus autem principium eam esse dicit et cetera, ponit opinionem eracliti et sequentium ipsum qui ponit animam habere naturam uaporis. In sexta, scilicet in hac, similiter autem et Aalmeon opinari uisus est et cetera, recitat opinionem Aalmeonis et sequentium eius que asserit animam per motum sempiternum diffiniri ponens ipsam esse inmortalem eo quod in motu sempiterno continuo. In septima, scilicet in hac, magis autem grossiores et aquam contulerunt sicut Ypus et cetera, recitat opinionem ponentium animam habere naturam humoris de quorum opinione fuit ypus.
Prima autem opinionum spectat ad presentem lectionem. Sunt igitur in lectione presenti partes due, in quarum prima recitat Philosophus opiniones philosophorum diffinientium animam per motum et cognitionem narratione uniuersali. In secunda descendit specialiter ad opinionem Democriti et sequantium ipsius.
Prima autem pars recipit diuisionem in partes duas, in quarum prima tangit opinionem diffinientium animam per cognitionem et motum que ponit animam cognoscere per numeros et se ipsam mouere. In secunda, scilicet in hac, diffiniunt autem de principiis que sunt, tangit diuersitates opinionum philosophorum opinantium animam ex diuersis constitui principiis. Secunda autem pars que est de opinione Democriti et sequentium eius diuiditur in duas: in prima tangit dicta eius quantum ad hoc quod posuit intellectum esse animam. In secunda, scilicet in hac, illud autem motuum plurimorum et indiuisibilium corporum et cetera, recitat dicta eius quantum ad hoc quod posuit animam motiuam athomorum habentem naturam ignis et athomorum igneorum rotunde figure.
Diuisionis recollectio. Sunt igitur in lectione presenti partes quatuor, in quarum prima tangit opinionem ponentium animam esse numerum se ipsum mouentem, que ratio componitur ex motu et cognitione. In secunda tangit opinionem diuersitatem opinionum eorum ratione diuersitatis principiorum. In tercia specialiter tangit opinionem Democriti quantum ad hoc quod posuit animam esse idem cum intellectu. In quarta tangit opinionem eius quantum ad hoc quod posuit ipsam esse habentem naturam ignis et athomorum igneorum rotunde figure mouentem athomos. Hec est diuisio huius partis.
Sententia prima partis de opinione philosophorum in libro animam per motum et cognitionem. Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo dicens quod omnes philosophi quibus fuit uisum quod anima est principium motus et cognitionis ex motu et cognitione diffinitionem anime complectentes talem diffinitionem contulerunt: anima est numerus se ipsum mouens et hec est diffinitio Platonis et sequentium ipsum, per rationem numeri intelligitur cognitio anime.
Sententia secunde partis de diuersitate opinionum philosophorum circa principia, quia secundum Platonem numeri sunt principia rerum et sunt rationes cognoscendi. Consequenter tangit diuersitatem circa opiniones philosophorum diuersimode scientium de principiis cum animam ex rerum principiis posuerunt componi, quia rationem cognoscendi et mouendi ea per rationem principiorum appropriauerunt. In illa autem parte quatuor tangit de eorum diuersitate. Primum est quod diuersitas est inter eos in principiis a parte substantie ipsorum. Quidam enim posuerunt principia corporea, quidam incorporea. Et hec diuersitas est secundum substantiam. Quidam autem principia ponunt complexa ex corporeis et incorporeis et sic est triplex diuersitas circa substantiam principiorum aput philosophos. Secundum est quod tangit de diuersitate principiorum a parte numeri, quia quidam philosophi posuerunt principium unum, quidam uero duo, quidam plura hiis usque etiam ad infinitum, et secundum diuersitatem principiorum in substantia et numero diuersimode de anima dixerunt. Hec autem secunda diuersitas tangit cum dicitur, diffiniunt autem et de multitudine et cetera. Tercium quod tangit est quod non sine ratione opinati sunt philosophi animam habere naturam principiorum quantum ad rerum comprehensionem, unde eorum laudat opiniones. Dicunt igitur quod isti dicunt animam esse motiuum et dicunt ipsam habere naturam principiorum et per hoc esse motiuam et omnium comprehensiuam et quantum ad hoc rationabiler opinati sunt quod posuerunt naturam in principiis omnia mouere, et posuerunt animam esse naturam ex principiis constitutam per se mouere. Hoc autem tangitur cum dicitur, et hii quidem animam tradunt esse motiuum et cetera. Quartum quod tangit sequitur ex predictis et est quod cum anima sit ex principiis et maxime motiua habet naturam elementi maxime motalis quod est ignis et ratio talis est: omne illud quod est habens naturam principiis maxime motum sui ipsius et omnium aliorum est habens naturam illius elementi quod est subtilimarum partium et maxime est incorporeum et quod maxime mouetur et alia mouet. Set anima est huiusmodi res et predictum elementum est ignis, ergo anima habet naturam ignis.
Consequenter descendit ad opinionem Democriti et sequentium ipsum. Plurimi enim philosophorum posuerunt animam esse ignem inter quos fuit Democritus cuius opinionem inmediate tangit dicens quod Democritus dixit: latenter de anima assignans utriusque sui dicti et quantum ad hoc quod diffiniunt animam per cognitionem et quantum ad hoc quod eam quantum ad motum diffiniuit. Posuit igitur primo animam esse intellectum et sic anime attribuit cognitionem, quia intellectui competit cognitio. Iterum posuit animam esse constitutam ex athomis que sunt prima corpora indiuisibilia que sunt principia omnium corporum et sic posuit ipsam habere rationem motus propter subtilitatem partium et rotunditatem figurarum que sunt in athomis ex quibus anima est constituta, ex quibus posuit intellectum constitui et ignem similiter, et per hoc posuit intellectum constitui ex athomis figure rotunde ignis naturam habentibus, et est formatio rationum eius talis: omne illud quod est intellectus est cognoscitiuum. Set anima est huiusmodi, ergo anima est cognoscitiuum, et hec est ratio prima. Secunda hec est: omne quod est constitutum ex principiis indiuisibilibus incorporeis subtilimis rotunde figure que maxime est habilis ad motum habentibus naturam igneam est motiuum et e contrario. Set anima est huiusmodi, ergo anima est motiuum. Et sic patet secundum intensionem Democriti quod anima est motiuum et cognoscitiuum, et sic manifestatur intensio huius partis.
Circa partem istam septem incidunt questiones. Prima [lec 12 q1] questio est utrum numeri sint principia rerum. Secunda [lec 12 q2] questio est utrum sint principia exemplaria uel alio modo. Tercia [lec 12 q3] questio est utrum illud quod habet modum quantitatis potius debeat poni principium rerum quam aliud predicamentum uel habens modum alterius predicamenti. Quarta [lec 12 q4] questio est utrum illud quod habet modum quantitatis continue possit esse principium, sicut illud quod habet modum quantitatis discrete. Quinta questio [lec 12 q5] est utrum anima cognoscat per numeros. Sexta [lec 12 q6] questio est utrum anima sit numerus. Septima [lec 12 q7] questio est utrum anima sit numerus se ipsum mouens.
[lec 12 q1] Circa primam questionem sic proceditur et queritur utrum numeri sint principia rerum, et ostenditur quod sic: omne illud quod est super omnia per indifferentiam se habens ad omnia est primum in genere omnium. Numerus est huiusmodi, ergo numerus est primum in genere omnium, set primum inter omnia est principium omnium, ergo numerus est principium omnium. Minor patet quia numerus et discretio numeri in omnibus est.
Ad oppositum, sicut habetur in septimo Methaphisice, principia substantie non sunt quantitates nec numeri nec magnitudines set solum substantie sunt principia substantie, ergo per locum ab auctoritate numeris non est uniuersale principium omnium rerum.
Ad hoc dicimus quod non ponimus numeros esse principia constituta res set solum esse rationes ordinandi res et distinguendi intra et extra in sui exitu et predicationem, quia tamen ratio probat quod numeri sunt principia constituta res.
Ad rationem in contrarium dicendum est quod commune principium est multis modis: uno modo est commune principium per causalitatem quanquam illud a quo omnes res fluxerunt in suo esse, et hoc modo intellectus primus est commune principium omnium. Secundo modo dicitur commune principium per ordinem et exemplaritatem, quia ipsum est ratio distinctionis rerum et principium exemplare ipsarum quantum ad suam distinctiontem et ordinationem, et hoc modo numerus est principium omnium. Tercio modo dicitur commune principium secundum participationem proportionalem, et hoc modo ens positum est a philosophis esse commune principium omnium, et tale principium ponimus esse principium propter communitatem suam ad omnia. Quarto modo dicitur commune principium ratione mensure et hoc modo numerus est principium ad omnes res sicut mensura omnium rerum per inferentiam et sic non est principium constitutiuum rerum ens etiam non ponitur commune principium esse nisi propter sui communitatem ad omnia proportionalem. Vera uero principia sunt materia et forma.
On this page