Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 2
Utrum numeri sint principia exemplaria rerum uiuente conditoris primi producentis res in esse sicut posuit Plato[lec 12 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum numeri sint principia exemplaria rerum in mente conditoris primi producentis res in esse, sicut posuit Plato, et ostenditur quod sic: omne agens secundum ordinem et distinctionem et rerum distinctionem operatur secundum illius exigentiam quod est ratio distinctionis et discretionis rerum. Set agens primum est huiusmodi, ergo operatur secundum exigentiam illius quod est ratio distinctionis et discretionis rerum. Minor patet, quia agens primum est intellectus primus qui est principium segregationis et discretionis rerum. Illud autem quod est ratio huiusmodi distinctionis est segregationis et ordinationis rerum debet esse numerus, sicut uisum est. Ergo agens primum operatur secundum exigentiam numerorum et regulationem. Illud autem secundum cuius regulationem et exigentiam operatur agens ad intellectum est primum exemplare in mente illius rerum producendarum, ergo numeri sunt principia extraria rerum in mente conditoris primi .
Secunda ratio hec est: sicut dicit Boetius in principio Arismetice, omnia que sunt a prima rerum etate numero constituta sunt. Hoc enim, scilicet numerus fuit maximum exemplar in anima conditoris. Illud autem est principium exemplare omnium sub quo res ita constitute sunt et producte et quod in anima conditoris fuit maximum exemplar. Set numeri sunt huiusmodi, ergo numeri sunt principia exemplaria ipsarum rerum.
Ad oppositum est ratio: si numerus esset principium exemplare rerum, ergo esset in illo quod est primum principium rerum. Set primum est huiusmodi, ergo numerus esset in primo. Set ubi est numerus ibi est multitudo, ergo in primo esset multitudo. Hoc autem est falsum et inconueniens, ergo numerus non est principium exemplare rerum in conditore primo et non potest dici quod hec multitudo sit in comparatione ad res solum et non in comparatione ad primum, quia hoc esset falsum dicere. Primum enim non operatur secundum exigentiam rerum, et ideo hec diuersitas esset a parte regulationis ipsius et non a parte rerum.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod Plato posuit numerum esse principium exemplare omnium rerum. Posuit enim ydeas distinctas in mente creatoris, quare ratio distinctionis et proportionis fuit numerus et per huius proportiones numerorum et ydearum posuit Plato agens primum ordinare et stabilire tanquam per exemplar. Set intelligendum est quod de rebus est de exitu rerum est loqui duobus modis: uno modo secundum ueritatem et exigentiam status rerum, et hoc modo non est ponere ydeas nec numeros in primo agente tanquam exemplaria per que regulatur in productione rerum. Immo causatur solus se ipso regulat et se ipso operatur. Alio modo est loqui de rebus et de exitu rerum, set usum nostrum intelligendi et loquendi, et hoc modo per relationem creaturarum ad creatorem et manifestatiorem operationem creatoris in creaturis ponimus exemplaria numeros in creatore, non tamen propter hoc ponimus multiplicationem in creatore nec ponimus ipsum in sua operatione per aliud regulari, set operationem eius et ordinationem circumloquimus per numeros qui sint magis a parti ad distinctiones rerum exprimendas et hec uia concedimus rationem que ostendit numeros esse principia exemplaria rerum.
Ad rationem in contrarium dicendum quod multa sunt in aliquo duobus modis: uno modo secundum modum corporalem et hec multitudo est in uniuerso et talis ponit multitudinem in rebus in quibus est. Alio modo est multitudo in aliquo sicut in cognoscente modo spirituali. Et hoc est duobus modis, quia uno modo est multitudo in aliquo modo spirituali per impressionem factam a rebus extra, et hoc modo est multitudo modo spirituali in anima, scilicet per impressionem a rebus extra. Et hec multitudo non ponit multitudinem in eo in quo est nisi secundum quid, unde hec multitudo non ponit in anima diuersitatem et multitudinem essentie, set solum diuersitatem aspectus ipsius anime ad plura, quia anima respicit illa plura et apprehendit. Alio modo est multitudo in aliquo modo spirituali non per impressionem a rebus extra, set per solam estimationem rerum exterius producendarum, et hoc modo ponit multitudinem nec diuersitatem in eo in quo est, nec simpliciter nec secundum quid, et hoc modo est multitudo in primo, quia non ponit multitudinem essentie in ipso nec diuersitatem, nec ponit diuersitatem aspectus in ipso loquendo de ipso aspectu per comparationem ad ipsum, licet tamen per comparationem ad res sit diuersitas in illo. Set ponit hec multitudo in illo excellentiam uirtutis sue et operationis sue et multiplicationem in rebus, et ita numerus non ponit multitudinem in ipso. Vnde licet res ab ipso exeant sub ratione numeri discretionis et ordinationis, non tamen est multitudo in ipso a parte sui aliquo modo, quia per solam estimationem aspicit plura. Anima autem per impressionem.
On this page