Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum substantia possit poni principium exemplare omnium, sicut res habens modum quantitatis, scilicet numerus
[lec 12 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum substantia possit poni principium exemplare omnium, sicut res habens modum quantitatis, scilicet numerus, et ostenditur quod sic: illud maxime est principium exemplare quod est primum in genere rerum. Set substantia est prima in genere rerum et non quantitas, ergo substantia magis debet dici principium omnium quam quantitas.
Ad oppositum: omne agens per exemplar agit secundum mensuram rerum et ratio agendi est ratio mensure et non cuiuslibet mensure, set mensure discretionis. Mensura autem discretionis non est substantia set quantitatis que est numerus, ergo substantia non debet esse principium exemplare: Immo potius quantitas uel habens modum quantitatis.
Ad hoc dicendum est quod sola quantitas uel habens modum uel intensionem quantitatis est principium exemplare omnium et sumatur ibi quantitas pro eodem quod habet modum quantitatis. Res enim exemplares formaliter habent modum numerorum, quia agens per exemplar agit secundum mensuram. Mensure autem est res regulare sicut carpentator regulat omnes res secundum mensuram et quia quantitates regulant mensurando, ideo ponuntur esse principia exemplaria et omnia quantum ad hoc habent modum quantitatis.
Ad rationem in contrarium dicendum est quod prius est duobus modis: est enim prius in uia existendi et hoc modo substantia est prior omnibus aliis. Secundo modo est prius in uia regulandi operationes et hoc modo quantitas discreta que est numerus prior est omnibus aliis, quia agens secundum cognitionem habet regulam numeri per quam regulatur in opere substantiarum distinctarum et ordinatarum et quantum ad hoc omnes res et substantie et alia posteriores sunt respectu numeri, qui est substantia discreta, licet secundum modum existendi substantia sit prior et principium, non tamen secundum uiam regulandi, et quia secundum uiam regulandi in operationes debetur alicui quod sit principium exemplare, quia exemplar regulat operationes, ideo quantitas discreta que est numerus est principium exemplare et non substantia.
On this page