Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum

Circa quartam questionem sic proceditur et queritur cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum, et ostenditur quod continue quantitati et non discrete, que est numerus, quia sicut habetur in libro Phisicorum, numerus resultat ex decisione continui. Set omne quod resultat ex alio est posterius eo, ergo numerus est posterior quam continuum. Set prius magis debet esse principium exemplare quam posterius, ergo continuum magis debet esse principium exemplare quam numerus.

Ad oppositum, illud in genere quantitatis est exemplar rerum, quo id est ratio ordinandi res et discernendi et discretionis o perationis agentis. Hoc autem est quantitas discreta que est numerus et non continua, ergo quantitas discreta que est numerus debet esse principium exemplare omnium et non quantitas continua.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod exemplaria habent potius intensionem quantitatis discrete que est numerus quam quantitatis continue, et causa huius est quia numerus maxime abstrahit et maxime est commnunis omnibus rebus, et ratio discretionis rerum et quia iste sunt proprie rationes et conditiones ipsius exemplaris, ideo numerus uel quantitas discreta que est numerus potius habet naturam et rationem exemplaris quam continua quantitas.

Ad rationem in contrarium dicendum est quod duplex est numerus: quidam enim numerus uniuersalis abstrahens ab omni sustantia et ab omni re, et talis numerus est exemplar uniuersale omnium rerum. Alius autem est numerus numeralis non abstrahens et talis a continuo non separatur, set sequitur continuum et diuisionem continui, et iste numerus est duplex siue dupliciter est consideratus: uno modo prout ex continuo resultat et ex diuisione eius, et hoc modo posterius est eo, nec est principium rerum exemplare. Alio modo consideratur iste numerus prout ad mentem agentis in eductione effectiuum refertur ex continuo, et hoc modo prius est effectibus, et hoc modo est principium exemplare rerum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4